Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOTUM

VOTUM., Concilium Namnetense can. 20: Omnibusque interdicatur, ut nullus Votum faciat, aut candelam, vel aliquod munus pro sanitate sua rogaturus alibi deferat, nisi ad Ecclesiam Domino Deo suo. Excerpta Gregorii III. PP. cap. 16: Si quis Votum voverit praeter Ecclesiam, vel qui divinationes faciunt in incantationibus suis,.... tres annos poeniteant. Vide Cumeanum Abbatem de mensura poenitent. pag. 37. cap. 7. De iis votis intelligendus Canon 62. Synodi Trullanae: Τὰς οὕτω λεγομένας Καλάνδας, ϰαὶ τὰ λεγόμενα βοτά, ϰαὶ τὰ λεγόμενα Βρουμάλια....... ἐϰ τῆς τῶν πιστῶν πολιτείας περιαιρεθῆναι βουλόμεθα. Quae enim ad hunc Canonem effutit Balsamon, nihili sunt. Vide Glossar. med. Graecit. in Βοτά, col. 212. His consona sunt, quae habet Capitulare Pipini Regis Italiae cap. 32: De pravis illis hominibus, qui brumaticos colunt, (sic legendum) et de hominibus, qui subtus maida cerias incendunt, et Votos vovent, etc. Designatur vero, ni fallor, his locis, Votorum nomine, dies festus Romanorum, tertio Nonas Januarii celebrari solitus, qui in Kalendario Bucheriano Votorum nuncupatio appellatur, interdictus praedictis Canonibus, quod Paganismum redoleret.

Nequaquam Votorum nomine hic dies festos Romanorum intelligendos esse, sed Tabellas votivas, quas Deo, Sanctisque suspendere in usu fuit, censet Muratorius in Anecd. part. 1. pag. 194. quod praesertim probat ex Natali iii. S. Paulini: Alma dies magnis celebratur coetibus, omnes Vota dicant sacris rata postibus, etc.

Votum, Sacrae preces, εὐχή, apud S. Augustin. Epist. 59. ad Paulinum: Porro, si usitatius, ut dixi, in Scripturis Votum appellatur εὐχή, excepto nomine orationis, ea proprie intelligenda est oratio, quam facimus ad Votum, id est, πρὸς εὐχήν. Voventur autem omnia, que offeruntur Deo, maxime sancti Altaris oblatio, quo sacramento praedicatur nostrum illud Votum maximum, quo nos vovimus in Christo esse mansuros utique in compage corporis Christi. Canon Missae: Memento Domine famulorum famularumque tuarum,.... qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae, tibique reddunt Vota sua aeterno Deo, vivo, et vero.