Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOTUM

VOTUM.,⁴ Exactio seu praestatio sub nomine voti, idem quod Precaria 2. et Preces 1. Testam. ann. 1156. inter Probat. tom. 2. novae Hist. Occitan. col. 558: Solvo etiam et guirpisco Votum quem feceram de vermilio, ut deinceps non fiat.

Ita praesertim appellatae fidelium in usus ecclesiae vel ecclesiasticorum oblationes. Charta ann. 1265. in Chartul. Cluniac.: Archidiaconus Bracarensis..... habet... tertiam partem mortuariorum, de mobilibus tantum, et Vota a rusticis consueta. Acta Tull. episc. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1017: Adducitur (Drogo Miles) vectus subsidio servulorum, ingressusque templum venerabile, imposito cervici vinculo, sancto. se ex libero in servum dedicat. et Votum censuale die certo devovet. Voul, pro Voeu, in Charta ann. 1420. apud Lobinel. tom. 2. Hist. Brit. col. 974. Voeu praeterea appellarunt nostri, nisi mendum sit pro Vout, Imaginem ex cera compactam ad effigiem illius, quem ejusmodi imagine percussa, vulnerare aut etiam occidere volebant. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 170: Après ce avoit fait acheter ladite Sauverelle par ladite Arzent un quarteron de cire, duquel elles firent un Veu à la fourme d'un homme; lequel Veu ladite Arzent par le conseil de ladite Sauverelle avoit porté à l'ostel dudit capitaine et fu mis soubz son lit, où il demoura par l'espace de sept ou quinze jours; et après ce s'en estoit venue ladite Jehannette, femme dudit capitaine, à ladite Arzent en la présence de ladite Jehanne Sauverelle, et lui avoit dit..... qu'elles lui devoient faire mourir ledit capitaine son mary, et il estoit en meilleur point que paravant. Vide supra Imaginatio 2. et infra Vultivoli.

Votorum, quibus sese obligant Monachi, in simplicia et solemnia distinctio, primis Monachorum parentibus prorsus incognita, saeculo duodecimo ineunte antiquior non videtur. Gratianus dist. 27. allatis quibusdam in hanc rem canonibus addit: Hic distinguendum est quod voventium alii sunt simpliciter voventes;..... alii sunt quibus post votum benedictio accedit consecrationis. Et quidem hactenus nihil interfuerat utrum simpliciter a monacho vel abbate quis susciperet benedictionem: at multiplicatis Monachorum congregationibus professiones ab eis exactae sunt et benedictiones super eos datae,.... ut monasticus ordo, quanto firmius in conspectu Dei et hominum et solemnius ligaretur, tanto robustius et devotius ab ipsis servaretur, inquit Ivo Carnot. Epist. 41. De iis fusius Glossa in can. quod autem. 27. qu. 1. et Glossa in can. quod voventes, ibidem.

Vota Substantialia, Principalia, potissima, quae Solemnia vulgo dicuntur. Acta Capituli Paris. 1. Julii. ann. 1401: Hodie Martinus de Toulouse fecit tria Vota substantialia. Hodie sorores Agnes de Londres, Joanna de Rivo de domo (Dei) Parisiensi professae sunt et fecerunt tria Vota substantialia. Vide Substantialis.

Simplicior quondam fuit formula solemnis monachismi professionis, ut discimus ex antiquissimo Pontificali, ubi legitur: Promitto Deo ego ill. et Sanctis ejus in quorum honore hoc consecratum est oratorium, et tibi pater ill. conversionem morum meorum, et pro his rationem reddendum in die judicii. Qui vivit et regnat.