Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VULNUS

VULNUS Difficile, Grave, ad curandum haud facile, Gall. Blessure dangereuse. Lit. remiss. ann. 1373. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 27: Dictus Laurentius super renes seu dorsum dicti Guillelmi semel vel bis leviter duntaxat percussit, absque tamen alio ictu seu Vulnere difficili vel letale.

Vulnus Penetratum, Penetrans, Gall. Blessure qui pénetre. Charta Phil. comit. Fland. pro libert. castel. Brug. ex Cam. Comput. Insul.: Qui vulnus in capite, sive in ventre fecerit, quod dicunt penetratum Vulnus, convictus dabit vulnerato sex libras;... de minutis vulneribus et a scabinis cognitis, dabunt tres libras.