Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VULTUS

VULTUS, Quaevis imago, interdum ea, quae Pectoralis et Thoracata, ut observatum a Casaubono et Salmasio ad Vopiscum pag. 440. et Jacobo Gothofredo ad leg. 5. Cod. Theodos. Ne quid publicae laetitiae, etc. (8, 11.) Anastasius in Paschali PP.: Obtulit imaginem ex auro purissimo, habentem Vultum sanctae Dei Genitricis pens. libr. 10. et uncias 4. Ibi et ipse fecit vestem de blattin Byzantea, habentem tabulas de chrysoclavo, duas cum Vultu B. Petri, et sanctorum Martyrum Processi et Martiniani,.... illic etiam obtulit vestem holosericam, habentem in medio tabulam de chrysoclavo cum Vultu dominicae resurrectionis, etc. Idem in Steph. III. pag. 247: Fecit imaginem Dei Genitricis in throno sedentem, gestantem in genibus Vultum Salvatoris D. nostri Jesu Christi. Et in Valentino II: Fecit patenam..... habentem in medio Vultum Domini nostri, et a duobus lateribus Vultum ipsius beati Marci, atque ejusdem Praesulis. Utitur alibi non semel pag. 161. 187. etc. Gauterius Monachus Cluniacensis de Miraculis B. Virginis Mariae cap. 1: Ut quicunque patiens hanc infirmitatem coram B. Virginis Vultu adveniret, etc. Heribertus Monachus de Haereticis Petragoricensibus: Crucem, seu Vultum Domini non adorant; sed adorantes prohibent, ita ut ante Vultum Domini dicant, simulachra Gentilium, etc. Histor. Monast. Figiac. pag. 298: Crucifixi Vultus duas fecit imagines, etc. Hinc colligitur, cur dicatur

Vultus de Luca, Imago Crucifixi, quae Lucae in Italia in Ecclesia S. Crucis conspicitur, quam a Nicodemo, Christi discipulo, effictam volunt, cujus meminere ex veteribus Lucas Tudensis lib. 2. contra Valdenses cap. 11. Auctor Vitae S. Ricardi Regis Anglo-Sax. ex MS. Bodecensi num. 5. Gervasius Tilleberiensis lib. MS. de Otiis Imperial. Decis. seu parte 3. cap. 25. etc. ex recentioribus vero, Cornelius Curtius Eremita in Tractatu de Clavis Christi, Caesar Franciottus lib. de SS. Lucensibus. Silvanus Razzi de SS. Hetruriae, Baronius ann. 1099. n. 40. et alii. Historiam praeterea Inventionis S. Vultus, et Translationis Lucam, scripsit Leobinus Diaconus, qui interfuit, quam ex MS. Brenensi habet codex Thuanus 773. ex quo sunt sequentia: Qua vero de causa Vultus Domini nuncupetur, paucis absolvam. Sicut enim facies visa illum, cujus facies videtur, certificat: ita pretiosi Vultus figura Redemptorem nostrum incarnatum, et pro nobis in cruce pendentem, quasi quibusdam lineamentis repraesentatum exprimit, etc.

Scribit Eadmerus lib. 1. et 2. Hist. Novor. Willelmum Regem Angl. per sanctum Vultum de Luca jurare consuevisse, pag. 16. 19. 30. 47. 51. 54. Id etiam testatur Willelmus Malmesbur. lib. 4. Hist. pag. 121. 124. lib. 1. et 3. de Gest. Pontificum Angliae pag. 217. 277. Doubletus in Hist. Abbat. S. Dionysii lib. 1. cap. 44. refert, in una ex Capellis Ecclesiae asservari imaginem Christi crucifixi, longiori tunica, aut veste talari induti, quam vulgo saint Voulst vel le saint Visage de Lucques appellant, Latine sanctum Vultum de Luca vel Leuca, quod ejusdem prototypum magno cultu Lucae asservetur.

Ejusmodi etiam crucifixi Christi effigies conspicitur apud Ruguenses in Pontivo, Picardiae pago, a Nicodemo perinde confecta, ut creditur, cujus descriptionem videre est apud Malbrancum lib. 7. de Morinis cap. 11. et lib. 8. cap. 10.

Vout, nostratibus, Quaevis imago. Consuet. Genovef. MSS. ad ann. 1263. fol. 56. r°: Cil de Sainte Genevieve furent resaisi à Contin d'un Vout (de pendu), c'est asavoir d'une chemise et d'un chaperon plain de fuerre en une charete. Pro Visage, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 167: Fiertez et leesche estoient ensamble mellées en son Vout et en son regart. Voult, in Poem. MS. du Riche homme et du Ladre: Il te convient pardonner tout, Se vues veoir de Diu le Voult.

Vultus autem species et forma, vulgo Physionomie, Fizonomie nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 174: Icelles jeunes femmes monstrèrent auxdiz sergenz enseignes de la Fizonomie et estat dudit Estienne, afin qu'ils le cognussent mieulx.

Vultus Variati, Larvae. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 129. Chartoph. reg. ch. 46: Ex ludo quorumdam dictae villae (S. Abundi) qui Vultibus variatis procedebant, etc. Vide supra Visagium falsum.