Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ZELUS

ZELUS, Studium, amor. Litterae Innocentii IV. PP. ad Carolum IV. Imper. ann. 1356. apud Ludewig. tom. 6. pag. 19: Quaesumus ita magnitudinem tuam, fili carissime, ut nostrum et ipsius ecclesiae ad te Zelum purae caritatis attendens, etc. Gloss. Lat. Gall. Sangerm.: Zelus, envie, ou amour, ou ferveur bone ou male.

Zelus, Iracundia. Canones poenit. apud Acher. tom. 11. Spicil. pag. 74: Si quae foemina furore Zeli accensa flagellis verberaverit ancillam suam, ita ut infra tertium diem animam cum cruciatu effundat.

Zelus, Odium, in Gloss. Gasp. Barthii apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 197. ex Baldrici Hist. Palaest.