Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ASSUMO

ASSUMO, (ASSUMERE) Delere, interficere, apud Barthium in Glossario ex Fulcherii Carnot. Hist. Palaest. Eadem notione Galli dicimus, Assommer.

Assommer, nostris, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1450. ex Reg. 184. Chartoph. reg. ch. 89: Apr├Ęs que les comptes du suppliant furent tous Assommez et rendus, etc. Fabul. tom. 1. pag. 67: Nus ne pot dire, n'Assommer L'avoir qu'il mist en dix charettes. Hinc

Assummatio, Summa. Bulla Joan. PP. XXII. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Laur. Bonincont. part. 3. pag. 284: Recognoverunt... praedictas computationes et Assummationes inde secutas, bene et legaliter factas fuisse, et esse et continere plenissimam veritatem. Vide infra Summare 5.