Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ASTO

ASTO Animo, saepe occurrit in Leg. Longobard. pro voluntarie, doloso et malo animo. Lib. 1. tit. 9. § 13. tit. 16. § 7. tit. 19. § 1. tit. 23. § 4. tit. 24. § 4. tit. 25. § 44. lib. 2. tit. 21. § 5. tit. 55. § 12. Roth. 202. Liutpr. 107. (6, 93.) Roth. 146. 349. 282. 347. 252. Grimoald. 7. Et in Charta Lusitanica apud Brandaonum in Monarchia Lusitan. tom. 3. pag. 277. Ugutio: Asto, Voluntarie. Has voces usurpatas, a Plauto in Poenulo, Accio apud Nonium, et aliquot JC. in lege 4. de Furtis, leg. 15. Qual. quis defend. se deb. leg. 3. de Homin. lib. leg. 1. de Dam. injur. paene obsoletas in usum revocarunt non modo Longobardi, sed et Itali, apud quos Astio, est invidia, odium, Astioso, invidus, Adastiare, Adastiarsi, invidia corrodi. Dantes in Purgat. Cant. 6: Vidi 'l Conte Orso et l'anima divisa Dal suo corpo per Astio, è per inveggia.

Vocis etymon a Latina Astus, nec aliunde accersendum, quidquid dicant viri docti, qui a fastidium, vel fascinus, deducunt. Nam et Plautus Astum adjective usurpavit in Trucul. ubi Astis fallaciis confertum dixit. Vide Atia. In Glossar. Longobard. Cod. Vaticani 5001. et Cavensis Leg. Longob. haec habentur: Asto, voluntarie. Aystan, (Cav. Aistan) irato animo. Rothar. 146. et 149. in textu legis est: asto animo, quod est volontarie; ibid. 252: quod per errorem fecit nam non asto animo. Altera glossa spectare videtur ad ejusd. regis cap. 282. ubi pro vulgata Si quis in curte aliena asto animo intraverit codex Cathedral. Mutinens. habet aistan, id est per furorem; cum quo loco conferendum cap. 34: Si quis in curte aliena irato animo sagittaverit. Saxonibus antiq. hêtmôd et heit muot erat Furor, ira. Confer Schmelleri Glossar. pag. 55. in voce, Hêt. Constitut. Friderici I de pace tenenda ap. Pertzium vol. Leg. 2. pag. 102. cap. 3: Quod vulgo dicitur asteros hant, calida manu. Adelungius verbum ducit a Germanica Hast, Impetus. Vide etiam Grimmii Antiq. Jur. pag. 4.

Juramentum de Asto, in Lumbarda, quod idem est quod juramentum de calumnia in judicio contentioso fori civilis vel Ecclesiastici. Nicol. Upton de Officio milit. lib. 2. c. 4. Chron. Farfense apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 505: Iterum pars Presbyterorum dicebat, ut advocatus domini Abbatis de possessione supradicta juraret cum Sacramentalibus suis. De quo interrogatus Hubertus respondit: non est lex, sed si judicibus placet, faciat advocatus domini Abbatis sacramentum. Ad hoc omnes judices Romani concorditer dixerunt, non debere Longobardum sine Asto jurare. Tunc affirmaverunt omnes, ut aut unus Presbyterorum aut advocatus juraret eorum, ut hoc quod quaesierant, rectum quaesivissent, et post hoc advocatus domini Abbatis juraret cum Sacramentalibus suis. Sed neque Presbyteri neque eorum advocatus jurare voluit. Inventi enim sunt fallaces. Post haec judicantibus judicibus apprehenderunt baculum, et in manus Domini Hugonis Abbatis et Huberti ejus advocati praefatas Ecclesias refutaverunt cum charta per quam litigaverant. Haec, licet longiora, studioso lectori non displicebunt.

Sa Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 144. scribit in diplomatibus Lusitan. ante XII. seculum confectis, formulam Asto animo usurpatam esse pro Sana mente, integro animo. Charta exhaeredationis anni 1062: Placuit mici Asto Animo et propria voluntate, nullum quoque gentis imperio, nec suadentis articulo; sed accessit mea propria voluntas, ut faceremus scripturae firmidadis de haereditate nostra propria, etc.