![]() |
Vox deducta a Saxonico eorð, focus, foculare, fornacula: unde postea toti domui nomen inditum. Hinc eorð-cniht, famulus domesticus; eorð-faest, pater familias. Ex eorð vero Anglo-Normanni Astre formarunt, idque appellationis domibus applicarunt, quas Franci nostri Feus, seu focos, etiamnum vocant. Sed et nostris vox Astre non omnino incognita: nam et focos et caminos Atres, seu Astres, appellamus. Le reclus de Moliens in Miserere: Qui n'a ses enfants dont repaistre, Dont il a sept on huit a l'Aistre.
Unde proverbialis manavit formula: Sçavoir les Atres du logis, de eo, qui cubicula, caminos, et omnia penetralia recte novit, seu, ut vulgo dicimus les Estres. Le Roman du Renard MS: Lors s'en vient droit à la fenestre, Com cil qui bien savoit l'Estre.
Praeterea ex praeallatis ex Bractono observare est, Astrum et atrium promiscue dictum: nam hoc loco atrium non est nostrum Court, sed domus ipsa: proinde Astrarii iidem sunt, qui Astro addicti seu Mansionarii, de quibus suo loco, qui Anglo-Saxonib. Heorð faest dicebantur. Gloss. Saxon. circa tempora Edwardi III. exaratum: Heorð faest, Astro addictus. Sed et admodum videtur vero simile Occitanos suum Estare et Stare, pro quavis domo inde deduxisse, cum Galli, seu Gallo-Normanni domos Estres, et Atres vocarent. Consuetud. Cantii: Le Astre demurra al puné, id est, Astrum seu domus remanebit secundo genito. Vide Stare. Astrum Germ. est AEstrich, vel AEsterreich, a voce Germanorum inferiorum Aster, Asters, lapides quadrata figura tesselati. Vide Astrea et Astracum. Adel. Astricus, Plastar, in Gloss. Lat. Germ. Sangall. sec. VII. Confer Diezii Grammat. Ling. Romanicar. vol. 1. pag. 25.
Nostris Aistre, eadem notione. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 90: Le suppliant trouva en ung viel Aistre, où il y avoit ung four, du seigle nouveau. Vide supra Astrea.