Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ATTESTATIO

ATTESTATIO, Testimonium, testificatio, Gall. Attestation. Th. Madox Formulare Anglicanum pag. 11: Quibus testibus juratis et diligenter examinatis, ipsorumque Attestacionibus publicatis, etc. Macrob. in Somn. Scip. 2. 9: Describi hoc nostra Attestatione non debuit. Vide Forcellin. Lexic. Vocabul. utr. jur.: Attestationes sunt dicta testium, vel testimonia ordine juris in scriptis redacta.

Stat. crimin. Saonae pag. 123: Visis hinc inde exhibitis per utramque partem respective, et maxime quibusdam Attestationibus per modum fidei summariae, etc. Nostri Atestation dixerunt, pro Juramentum, maxime cum quis Deum vel Sanctos in testes invocat. Lit. remiss. ann. 1463. in Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 177: Lequel Meslon fut très fort blasmé... de grandes Attestations et injures qu'il avoit fait.

Litter. Reversal. ann. incert. in Thuring. Sacra pag. 338. num. 25: Nos Conradus de Yserstet sub Attestacione juramenti ac si ore deponeremus, volumus, etc. Confer Haltausii Gloss. Germ. col. 276.