Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ATTESTATIO

ATTESTATIO,² Idem quod Testatio, sive Jus quod Episcopi habebant disponendi in pios usus de certa parte relictorum testamentis. Privilegium Ordonii II. Regis pro Monast. S. Martini Compostellani tom. 3. Concil. Hisp. pag. 171: Damus vobis ipsum locum qui vocatur Pignario ab omni integritate cum omnibus suis adjunctionibus et haereditatibus et Attestationibus et ingressibus et regressibus;... Et cum S. Sebastiano et S. Laurentio de Monte sacro, cum omnibus suis rebus et haereditatibus et attestationibus et familia quae debet servire ad ipsum Monasterium S. Sebastiani. Vide Testatio.

Nihil mihi aliud hac voce eo loco significari videtur quam Adjectio, acquisitum, ab Hispanico Atestar, Implere, ingerere, quod rei propriae acquisitum ingeratur.