Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ATTINEO

ATTINEO, (ATTINERE) Caesarius Heisterb. lib. 6. cap. 5: In Paroecia S. Pauli, quae Attinet Ecclesiae S. Andreae, etc. id est, quae proxima est; quomodo Attenir usurpamus. Q. Curtius lib. 6. cap. 2: Scythae, qui in Europa sunt.... ad Tanaim.... Attinent.

Atoucher, eod. sensu, dixerunt olim nostri. Chartul. episc. Paris. fol. 120: Vecy l'escrit dou fief mons. l'esvesque de Paris, de ce que mons. Johan Baudoin chevalier tient en hommage. C'est asavoir son hebergement, qui est Atouchant au monstier S. Pere de Breteigni.

Attinere, etc. Pertinet ad propinquos, ut iste mihi Attinet tali gradu. Balbus in Catholico. Vide, Attinentes et Attinentia. Johannis Andreae Declar. Arbor. Consang. ยง 4: Si vis scire quoto gradu affinitatis Attinet tibi illa mulier, etc.