Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDIENTES

AUDIENTES, dicti Scriptoribus Latinis Ecclesiasticis, qui Graecis ϰατηχούμενοι, vel quod antequam ad Baptismum admitterentur, fidei Christianae erudirentur mysteriis: vel, quod priusquam sacra fieret Liturgia, Scripturas audirent, ut est in Canone 21. Concilii Nicaeni Arabici ἀϰροώμενοι, in Concilio Nicaeno can. 11. ὡρισμένος τῆς ἀϰροάσεως χρόνος, cap. 12. Theodulfus Aurelianensis de Baptismo cap. 2: Catecuminus, Audiens, sive Instructus interpretatur. S. Cyprianus Epist. 13: Audientibus, etiam si qui fuerint periculo praeventi, et in exitu constituti, vigilantia vestra non desit. Epist. 14: Optatum inter Lectores Doctorem Audientium constituimus. Tertullianus de Poenitentia: Audientes optare intinctionem, non praesumere oportet. Anonymus de Baptismo haereticor. a Rigaltio editus: Licet negator ille antea vel haereticus fuerit vel Audiens, vel audire incipiens, qui nondum baptizatus sit, etc. Collatio Carthaginensis cum Donatistis cap. 197: Ipse est Episcopus, qui rebaptizatus est, et factus est Audiens. Concilium Wormaciense sub Adriano II. PP. cap. 27: Post expletum vero quinquennii tempus, ingrediatur Ecclesiam, sed inter Audientes tantummodo sit, vel, dum facultas conceditur, sedeat. Ita etiam vocem ϰατηχούμενοι, per Audientes reddunt Isidorus Mercator et Dyonysius Exiguus in Concilio Laodiceno cap. 4. 5. 8. Adde cap. 30. Capitul. Caroli Mag. lib. 5. cap. 69. 71. 134. 136. Addit. 3. cap. 69. 104. Concil. Triburiense ann. 895. can. 5. Capitula Theodoric. cap. 37. etc. Vide, Auditor 5.

Audientes, pari ratione dicti sunt Poenitentes publici secundae classis, quod audita, quae ante sacram Liturgiam fieri solebat, oratione, simul cum Catechumenis ejicerentur, utpote qui indigni censerentur sacrorum Mysteriorum praesentia et participatione. Greg. Thaumaturgus in Epist. Canonica cap. 11: Auditio est intra portam in porticu, ubi oportet, eum qui peccavit, stare usque ad Catechumenos, et illinc egredi. Audiens enim, inquit, Scripturas et doctrinam ejiciatur, et precatione indignus censeatur. Vide Poenitentes, et Glossar. med. Graecit. voc. Ἀϰρόασις et Ἀϰροώμενοι.

Audientes. Capitulare 4. ann. 805. cap. 3: De justitiis Ecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum, pupillorum, ut in publicis judiciis non dispiciantur Audientes, sed diligenter audiantur.

Audientes, Auditores, Discipuli, qui Literas, Philosophiam aliasve artes discunt. Spicil. Acher. tom. 6. pag. 144: In facultate artium... Doctorum, Magistrorum, Licentiatorum, Bacchalaureorum.... studentium et Audientium dictae Universitatis Parisiensis, etc.