Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDITIO

AUDITIO, Coetus, Consessus, Gall. Assemblée. Vita Jacobi Gelu Archiep. Turon. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1947: Ego Jacobus Gelu, Clericus oriundus de Ynodio Treverensis dioecesis fui Magister in artibus anno Domini m. ccclxxxxi. in Universitate Parisiensi, effectus secundus in Auditione prima in sancta Genovefa, praestante eo qui linguas infantium disertas facit, cui sit laus et gloria in saecula.