Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDITOR

AUDITOR,⁴ Qui instrumenti confectioni, aut chartae lectioni testis adest. Charta Almodis Comitissae Marchiae, in Tabulario Hospital. Montismorilionis in Pictonibus: Hoc donum concesserunt filii ejus... Auditores hujus concessionis sunt Petrus, etc. Charta Theobaldi Chabot eodem Tabul.: Quando Comitissa et Boso hoc concesserunt, Audivit Aubertus de Choec; et quando concessit Adelbertus Comes, Audivit Willelmus Bernart. Alia apud Hier. Blancam in Comment. Rer. Aragon. pag. 791: Testes sunt hujus rei visores et Auditores, etc. Alia apud Doubletum pag. 492: Hoc viderunt et Audierunt isti, etc.

Auditor Romani Imperii, apud Petrum Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 68.

Auditor in Curia Papae vocatur, qui vice judicis alicujus causam vel causas audit. Breviloq.

Auditor Camerae Papae, qui audit negotia super thesauro Papae, et super his, quae ad Cameram Papae pertinent, in eodem Breviloquo.

Auditor Contradictoriarum, in Curia Papae, qui audit impetrantes rescripta ad lites, vel aliter ad jus commune pertinentes gratias. Ita idem Breviloq. Vide Ceremoniale Rom. lib. 3. pag. 318. 319. 322. 327. Octavianum Vestrium de Romanae aulae judiciis lib. 1. pag. 8. lib. 2. pag. 15. et 26. ubi plura de Auditoribus Curiae Romanae.

Auditor Rotae, Judex in Curia Romana, Gall. Auditeur de Rote. Est autem Rota Tribunal ex duodecim insignioribus Praelatis, 3. scilicet Romanis, 1. Tusco, 1. Mediolanensi, 1. Bononiensi, 1. Ferrariensi, 1. Veneto, 1. Germano. 1. Gallo et 2. Hispanis compositum. Quisque eorum quatuor habet Notarios. De singulis ditionis Ecclesiae Romanae causis sive beneficialibus sive civilibus cognoscunt, si ad eos per appellationem deferantur, atque etiam ante appellationem de iis, quae summam excedunt 500. nummorum. Altero nomine dicuntur Capellani Papae, quod iis sacri Palatii judicibus successerint, qui jus dicebant in Capella Pontificia. Alexander VII. vestes et cingulum in pileo coloris violacei concessit, eosque Subdiaconos Apostolicos declaravit. Auditores rotae appellari censent plerique, quod alternis vicibus quasi rotatim suo fungantur munere, vel quod praecipua Christiani orbis negotia apud illos versentur et agitentur. A Rota Porphyretica dictos putat Cangius noster. Vide in Rota.

Auditor Sacri Palatii, apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 126. in Diario belli Hussitici.