Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDITOR

AUDITOR,⁶ apud Manichaeos, secundus fuit gradus ejusmodi haereticorum: cum primus Electorum esset. Atque ii, inquit S. Augustinus Epist. 74. carnibus vescuntur, et agros colunt, et si voluerint, uxores habent: quorum nihil faciunt, qui vocantur Electi. Vide eumdem lib. 2. de Morib. Manichaeor. cap. 18. lib. de Haeresib. cap. 46. lib. contra Fortunat. lib. 20. contra Faustum Manich. lib. de Utilit. credendi cap. 1. etc. De ejusmodi Manichaeis videtur intelligendus Evervinus Steinfeldensis de Haereticis sui temporis: Prius enim per manus impositionem de numero eorum, quos Auditores vocant, recipiunt eos inter credentes, et sic licebit interesse orationibus eorum.