Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDITOR

AUDITOR,⁷ Qui de delictis anquirit, et ut ea reprimantur vel puniantur, promovet, Gall. Promoteur. Arest. ann. 1309. in Reg. parlam. Paris. Olim: Item petebant (episcopus et capitulum) emolumentum sigillorum judicis, nec non generalis Auditoris episcopatus Claromontensis, qui sola spirituali jurisdictione in montanis utebantur.

Auditor Castelleti, Judex inferior, vulgo Juge-Auditeur au Châtellet. Lit. Ludov. X. ann. 1315. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 525. v°: Cum Benedictus de sancto Gervasio propter nonnullos excessus, praetextu officii Auditoris castelleti Parisiensis quod gesserat, ab ipso factos, etc.

Auditor Contradictorum, Idem qui Auditor Contradictoriarum. Vide in Auditor 4. Chartul. Campan. fol. 43. r°: Johannes de Cameranen. domni Papae (Innocentii IV.) capellanus et ejusdem Contradictorum Auditor, salutem in Domino.