Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDITORIUM

AUDITORIUM,² ϰατηχουμένιον, locus in Ecclesia, in quo consistebant Audientes, seu Catechumeni; vel locus, ubi fideles verba Concionatorum excipiebant, quomodo vox haec usurpari videtur in Concilio Carthagin. IV. can. 24: Sacerdote verbum faciente in Ecclesia, qui egressus de Auditorio fuerit, excommunicetur. Charta Radulfi Delicati ex familia Comitum Vilcassini, in Tabul. S. Martini de Campis: Eodem die, quo uxor sua Hazecha honore debito sepulta est apud S. Martinum in Auditorio ante Crucifixum. Certe constat in ea Ecclesiae parte, quam hodie navim appellant, olim νάρθηϰα, ut quidam censent, homilias suas Episcopos egisse. Hanc etiam ἀϰρόασιν, Audientium stationem in Ecclesia vocat Gregor. Thaumaturgus. Nec scio, an per ἀϰροατήριον, in Concilio Calchedon. Act. 14. ea pars templi intelligatur: ϰληθεὶς ἐν τῇ ἀγίᾳ συνόδῳ τῇ ϰατὰ Άντιόχειαν συνελθοὺσῃ ἐν τῷ ἀϰροατηρίῳ, an vero porticus superiores, quas et Catechumenia appellarunt veteres: quomodo etiam vox ἀϰροατήριον forte capienda apud Eustathium in Vita Eutychii Patr. CP. n. 37.