Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDITORIUM

AUDITORIUM,³ Domus vel cubiculum in Monasteriis, ubi excipiebantur advenientes hospites, et salutaturi: Salutatorium, Gall. Parloir. Gloss. Saxonicum AElfrici: Auditorium, spraechus, i. domus colloquii. Concilium Cabilonense II. cap. 61: Cum nullo masculo (Sanctimonialibus) colloquium habere liceat, nisi in Auditorio, et ibi coram testibus. Additio 2. Capitul. Caroli Mag. cap. 16. 19. Pertz. vol. 1. leg. pag. 343. et Concilium Parisiense VI. cap. 46: Si colloquendum cum aliqua Sanctimonialium ratio expostulat, id non alibi, nisi in constituto loco, id est, in Auditorio, etc. Eckeardus Junior de Casibus S. Galli cap. 16: Abbas autem post Laudes egressus, in Auditorio eum salutat. Idem cap. 10. ad introitum Ecclesiae Auditorium statuit: Et cum ad introitum Ecclesiae, ubi locus Auditorii est, venissent. Et cap. seq.: Abbas in Auditorio debilis residens. Infra: Postea vero in Auditorio convenientes. Vita S. Aicadri cap. 11: Susceptis Monachis ad domum Auditorii eos perduxit, eorumque pedes lavit.