Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDITORIUM

AUDITORIUM,⁴ praeterea appellabant Cluniacenses et Cistercienses Monachi, et alii, Locum, in quo conveniebant Monachi, quod in eo essent Monachicae Scholae, ibique Praeceptores docerent, discipuli audirent Magistros docentes. Gloss. Gr. Lat. ἀϰροατήριον, Auditorium. Statuta S. Dunstani: A primo pulsu vespertinalis synaxis silentium teneatur in Claustro, usquequo Capitulum finiatur alterius diei, excepto Auditorii loco: qui et ad hoc maxime eo censetur nomine, quod ibi audiendum sit, quid a Praeceptore jubeatur non vero fabulis, aut otiosis ibi aut alicubi vacare loquelis oportet. Liber Usuum Cisterciensium cap. 72: In Auditorio non loquantur plures, quam duo simul cum Priore tempore lectionis, nisi forte Prior pro aliqua necessitate plures sibi convocandos judicaverit. Adde cap. 15. 55. 75. et Rainardum Abbatem Cisterc. in Instit. cap. 80. Praeterea Statuta Ord. Praemonstrat. dist. 1. cap. 14. Vita MS. S. Gaugerici Episc. Camerac. lib. 1. cap. 3: Signo etenim, quo ad laudes Dei canonice ammonentur, accepto, ille statim.... ad Ecclesiam primus accedit.... in Auditorio autem inter lascivos continens, inter buccones et garrulos tacitus. Juxta Capitulum statuitur in eodem libro Usuum cap. 113. Tabular. Dalonensis Abbatiae in Lemovicib. pag. 12: Factum est hoc anno Incarnat. Dom. 1209. in Auditorio juxta Capitulum, etc. Scholas publicas Auditorii appellatione donasse veteres notum est. Vide Vitam Willelmi Ducis n° 22. Edit. Mabillonii, Vitam S. Roberti Abbatis Molismensis n° 6. Hugonem Archidiac. Turonensem de Miraculo in Translat. S. Martini pag. 359. Regulam Ordinis de Sempringham tom. 2. Monastici Anglic. pag. 717. 768. etc. Vide Marten. tom. 4. Anecd. col. 1224. et vet. Discipl. Monast. pag. 87. 95. 116. etc. S. Bernardum tom. 1. col. 431. E. edit. 1690.