Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDITORIUM

AUDITORIUM,⁶ Admissio ad Principem, Gall. Audience. Angeli Pechinolii Ortani Episc. Litterae ad Innocentium VIII. PP. apud Illust. Fontanini in Appendice Antiquit. Hortae pag. 474: Cum Budam applicuisset Orator Venetus, velletque dominus Rex de more solemni pompa illum audire, voluit me quoque Auditorio adesse, in quo tamen orator praeter communem congratulationem nihil retulit.