Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUGUSTALIS

AUGUSTALIS, qui est Praefectus Augustalis, cui AEgypti ad similitudinem Proconsulis, lege sub Augusto lata, imperium datum est. Nec enim fasces consulares ingredi Alexandriam licuit: cujus rei Cicero contra Gabinium meminit. Fertur enim apud Memphim in aurea columna AEgyptiis literis scriptum, tunc demum AEgyptum liberam fore, cum in eam venissent Romani fasces et praetexta Romanorum. Huic Alexandria sedes fuit, ut colligitur ex subscriptione l. 1. C. Theod. de Alexandrinae plebis Primat. et l. 1. Dig. de Offic. Praef. August. Atque inde non semel Augustalis Praefectus τῆς Ἀλεξανδρείας ὕπαρχος, Αὐγουστάλιος dicitur, ut Socrati lib. 4. cap. 16. lib. 5. cap. 16. lib. 7. cap. 13. Sozomeno lib. 7. cap. 15. Palladio in Hist. Laus. cap. 117. Jo. Moscho cap. 71. 207. Liberato Diac. cap. 23. etc. Plura vid. in Gloss. med. Graecit. voce Αὐγουστάλιος. Primus autem Magistratum hoc nomine iniit.

Artemius, Dux et Augustalis Alexandriae sub Constantino M. si qua fides Synaxariis 20. Octob. nam primus huncce magistratum obiisse dicitur in Excerptis Chronologicis Scaligeri; cui successere alii, nempe

Tatianus, Valentiniano et Valente Augg. III. Coss.

Publius, Modesto et Arintheo Coss.

Tatianus II. Gratiano Aug. IV. et Merobaudo Coss.

Palladius, Valentiniano V. et Merobaudo Coss.

Tatianus III. Valente VI. et Valentiniano Coss.

Adrianus, Eusebio et Olybrio Coss.

Paulinus, ann. 385. et 386. l. 10. Cod. Th. de Fide test. l. 112. de Susceptorib.

Hypatius, Gratiano V. et Theodosio I. Coss.

Pentadius, apud Synesium Epist. 29.

Euthalius Leodicensis, apud eumd. Ep. 127.

Antoninus, Syagrio et Eucherio Coss. in Excerpt. Scaliger.

Florentius, ann. 384. 385. 386. l. 1. Cod. Theod. de his qui pleb. aud. l. 9. de Fide testium, l. 112. de Decurionib.

Erythrius, ann. 388.

Alexander, ann. 390.

Evagrius, ann. 391.

Hypatius, ann. 392.

Potamius, ann. 392.

Remigius, ann. 396. Hujus mentio apud Claudianum et Synesium, et Isidor. Pelusiotam Epist. 50.

Charmosynus, sub eodem Theodosio apud Theophanem ann. 35.

Archelaus, ann. 397.

Callistus, ann. 422. Theophan. pag. 72.

Cleopater, ann. 435.

Theodorus sub Theodosio juniore. Liberat. cap. 14.

Anthemius sub Zenone. Id. cap. 19.

Apollonius sub eodem Zenone. Id. cap. 17. 18.

Theodosius filius Calliopi sub Anastasio. Id. cap. 18.

Dioscorus. Id. cap. 20.

Rhodo. Id. cap. 23.

Liberius. Ibid.

Calliopius, ann. 26. Anastasii. Theoph.

N. nepos ex sorore Justini Thracis, sub eodem Justino II. Theoph. ann. 16.

Manuel Armenus ann. 25. Heraclii. Theoph. Vide Excerpta Chronologica Eusebii edita a Scaligero sub finem.

Augustalem Thusciae habet Passio S. Savini quem alibi Praesidem vocat. Vide Marini Papin. Diplom. pag. 391. not. 19.

Augustalitas, Dignitas et munus Augustalis Praefecti, in lege 11. Cod. Theod. de Censitoribus.