Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUGUSTALIS

AUGUSTALIS,² Nummus aureus Imperatorum Occidentis, dictus quasi moneta Augusti, a Friderico II primum cusus. Chronicon Richardi de S. Germano ann. 1231: Nummi aurei, qui Augustales vocantur, de mandato Imperatoris in utraque Sicilia, Brundusii et Messanae cuduntur. Et infra: Mense Junio quidam Thomas de Pando novam monetam auri, quae Augustalis dicitur, ad S. Germanum detulit distribuendam per totam Abbatiam,... ut ipsa moneta utantur homines in emptionibus et venditionibus suis, juxta valorem ei ab Imperiali providentia constitutum, ut quilibet nummus aureus recipiatur et expendatur pro quarta unciae... annotata figura Augustalis erat, habens ab uno latere caput hominis cum media facie, et in alio aquilam. Hujus fit mentio in Constitutionibus Siculis lib. 1. tit. 21. 22. 28. 32. 41. 89. § 4. tit. 96. § 6. tit. 100. lib. 2. tit. 3. 13. 15. 16. lib. 3. tit. 35. et apud Odoricum Rainaldum ann. 1285. n. 35. Laur. Bonincont. in Hist. Sicul. part. 1. apud Lam. in Delic. erudit. pag. 305: Post tandem pax Ananiae cum pontifice firmata fuit, quam magister equitum Richardus Folagirus Siculus Augusto mense anno eodem firmavit, persolutis centum viginti Augustalibus; sic enim id genus monetae Turcae appellabant. Idem et

Augustarius, dictus, Agostaro, Joanni Villaneo lib. 6. cap. 22. de quo sic Academici Cruscani: Agostaro, nome di moneta d'oro antica, di valuta d'un fiorino è un quarto d'oro; da una banda della quale era improntata la testa dello'mperador Federigo: dall' altra un'aquila, al modo degli antichi Cesari Augusti, dal quale ebbe forse tal nome. Ricordanus Malaspinus cap. 130. de Augustariis a Friderico cusis: Et era dall' uno lato della stampa impronto in volto dello Imperadore a modo de' Cesari antichi, et dall' altro lato una aquila, ed era grossa di charati venti. Quo loco, cur hanc monetam cuderit, pluribus enarrat. Statuta MSS. Caroli I. Regis Siciliae cap. 97: Nos les condannons en cent Augustaires, laquelle poine vient en succession ou leu de cinq livres d'or par nostre jugement. Sic centum Augustaria quinque libras auri confecerint. Diarium Computi Thesauri, incipiens a 1. Januar. 1297: 6. Febr. cepimus super Regem pro denariis Regi traditis pro negotiis secretis suis 865. Floren. aur. de Florentia, et 140. Regales aureos grossos, et 180. Duplices auri, et 3. grossos Augustarios auri. Occurrit ibi iterum.

Ejusmodi Augustarios aureos videre nuper licuit ex Gazophylacio V. Cl. D. Bigoti in Curia Auxiliorum Rotomagensi Senatoris, aurei Hispanici magnitudinis et ponderis, in cujus parte altera efficta ipsius Imperatoris imberbis lusca protome, laureata et paludamento instructa, quomodo effinguntur vulgo in nummis priores Imperatores Constantinopolitani, cum hac Inscriptione, CE-SAR AUGUSTUS. In altera conspicitur aquila pedibus insistens, obtorto collo, alisque expansis, cum hisce characteribus, FRIDERICUS.

Exhibemus hunc nummum ex Gazophylacio Regio, summa cura delineatum. Inscriptio a Bigotiano exemplari, si modo bene lectum fuit, differt; circa effigiem enim Imperatoris in Regio est: IMP. ROM. CESAR. AUG. i. e. Imperator Romanorum Cesar Augustus. Plura de hoc nummo videas in Encyclopédie du 19eme siècle, vol. 4. pag. 249. voce Augustale.

Ex hac descriptione alii videntur ab Augustariis nummi illi, de quibus Joachimus Vadianus lib. 1. de Monast. Germ. pag. 41: Ergo et Franci Augustorum nomine non in nummis solum, sed etiam in sigillis suis ostentarunt: ac nummi quidem per Alemanniam excusi altera parte tantum monetam praeferebant, altera vacui, id quod hodie in illis fit, quos vulgo denarios, Helvetii alicubi Augustos. Leg. Augustos, littera inversa cognominant, etc. Augusti vel Augustarii dicti in Helvetia, quia imaginem episcoporum Augustanorum prae se ferebant; iidem ac Angusti, quod vide. Adel.