Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUGUSTUS

AUGUSTUS, Charta Communiae Incrensis ann. 1158. ex Tabulario Incrensi pag. 71: Concessum est etiam, ut omnes homines de Communia suum habeant Martium apud villam a Purificatione S. Mariae Candel. usque ad medium Aprilem, et a festivitate S. Joannis Baptistae suum similem habeat Augustum usque ad festivitatem omnium Sanctorum. Et si in Communia redire voluerint, ipsi et sua salva erunt. Id est, facultatem habeant urbe excedendi autumni tempore, ad metendas et colligendas messes suas. Nos dicimus, Faire l'Aoust.

Aoust, ut nunc, ita et olim nostris, pro tempore messis, et pro ipsa messe colligenda, vel collecta. Charta. ann. 1393. ex Chartul. 21. Corb. fol. 111. v°: Je avoie emporté ou fait emporter en l'Aoust et messon l'an mil ccc. iiijxx. et xij. derrain passé le droit du terrage ou campart. Aust, in Ch. ann. 1450. ex Chartul. 23. ejusd. abbat. Lit. remiss. ann. 1400. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 454: Cinq gerbes de blef par lui prinses à diverses fois ès champs et Aoust, quant il venoit de labourer et aouster. Aliae ann. 1414. in Reg. 167. ch. 447: Le suppliant aloit au lieu Du chemin, en esperance de bailler son Aoust à compaignons demourans illec.