Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUGUSTUS

AUGUSTUS,² Quidquid frumenti, etc. rustici lucrantur in colligendis messibus eorum, quibus serviunt, aut a quibus conducuntur. Vox nota agricolis nostris. Tabularium Fontanellense tom. 1. pag. 10: Ego Ricardus Anglicus famulus Domini Abbatis et Conventus S. Vandregesili vendidi et concessi Rothaisiae nepoti meae et Eliae Amiot sponso suo... totam servitutem meam quam habebam et tenebam a Domino Abbate... tali vero conditione quod ego dictus Ricardus habebo et tenebo dictam servitutem usque ad obitum meum, reddendo inde annuatim dictae Rothaisiae et dicto Eliae sponso ejus vel haeredibus suis duo quarteria bladi de redditu Augusti mei... pro saisina venditionis dictae servitutis. Ibid. pag. 834: Vendidi totum jus et omne illud quod habebam... et reclamare poteram in Abbatia eorumdem, ratione cujusdam servitii quod habebam in infirmaria eorumdem, videlicet in blado, tourtis, Augusto, pane, carnibus, vino, oblationibus, etc... ann. 1282. Charta anni 1481. ex Tabulario B. Mariae de Bono Nuntio Rotomag.: In Augusto et spolio. Eadem repetuntur in alia Charta ejusd. Archivi ann. 1492.