Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUGUSTUS

AUGUSTUS,⁴ Praestatio ex messibus. Charta Ivonis episc. Carnot. ann. 1114. ex Tabul. ejusd. episcopat.: Confirmamus etiam eis (monachis Tiron.) annuale modium avenae, in festo S. Joannis Evangelistae, eis per majorem de Garzeia super vaaria et territorio, nomine de Vastina, de bastagio et parte Augusti annuatim exsolvendum.