Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUGUSTUS

AUGUSTUS,⁵ pro Auctus, Gall. Augmenté. Liber censuum eccl. Rom.: Abbacia de Kaellio unum aureum, vel duos solidos sterlingorum. Sed sciendum est quod census xiij. anno pontificatus dom. Innocentii PP. III. Augustus est et mutatus in unam marcham sterlingorum, ecclesiae Romanae annis singulis persolvendam. Contra vero nostri Acroissans, pro Auguste, quo titulo inscribuntur imperatores, dixerunt. Lit. ann. 1253. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1053: Willaumes par la grasse de Dieu rois des Romains et toudis Acroissans, etc. Aliae ann. 1265. in Reg. 49. Chartoph. reg. ch. 246: Philippes par la grace de Dieu empereres de Roumanie à touz temps Acroissans, etc.