Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ABBAS

ABBAS, vox Syriaca, quae patrem sonat. Glossar. Cassin. ann. circ. 700: Abba Syre, Graece Pater, Latine Genitor. S. Augustinus epist. 177: Paulus Romanis (c. 8, v. 15.) scribens, In quo clamamus, Abba Pater, in uno nomine duabus utitur linguis; dicit enim Abba Hebraeo vocabulo Patrem, et Latine nominat identidem Patrem. Adde eundem lib. 3. de Consens. Evangel. cap. 4. et Isid. lib. 7. cap. 13. Ebrard. Bethun. in Graecismo: Abba Pater signat, hinc Absalon exit, et Abbas. Fortunatus lib. 3. Poem. 10. ad Paternum Abbatem: Nominis officium jure, Paterne, geris. Concilium Parisiense VI. lib. 1. cap. 37: Decet, imo necesse est, ut Abbates Canonicorum attendant, ut quid Abbates vocentur: si patres spiritales sunt, et filios spiritales Domino gignunt... merito Patres appellantur. Atque inde Praefectos Monasteriorum Abbates vocarunt veteres, quod Monachorum veluti Patres sint; quomodo et non semel appellari, in hac voce, infra ostendimus.

Abba absque s, passim scriptum reperitur. Abba Felix, apud Facundum Hermianensem libro contra Mocianum. Idem tamen postea: Lampridius Presbyter et Abbas Hierosolymitani Monasterii. Abbo de Obsid. Parisiensi lib. 2: Tempestate sub hac Hugo princeps obit Abba. Alibi: Ebolus fortissimus Abba. Odo in Vita S. Majoli: Et ab omnibus dominus et Abba honoratur. Bernardus Morlanensis de Contemtu mundi: Qui bene disputat, et cito computat arte scholari, Non petit actibus, at petit artibus Abba creari.

Ita apud Desiderium Episc. Cadurcensem, Epist. 2; Monachum Sangallensem, lib. 2. de Carolo M. cap. 15; et in veteribus tabulis apud Aimoinum lib. 5. de Gest. Francor. cap. 42; Doubletum in Hist. Sandionys.; Beslium in Hist. Comit. Pictavens. et alios.

Abbates, Dicti Latinis et Graecis Scriptoribus, universim Monachi omnes, praesertim senio ac vitae sanctitate venerandi, qua notione nos Patres eosdem vulgo appellamus. Nam illud honoris est, ut quotidie senibus dicamus: Pater, ut ait S. Augustinus in Collat. Carthagin. cap. 242. Papias: Pater dicitur multis modis, deitate, doctrina, senectute, generositate. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062. Ἀϐϐάς, ὁ γέρων, ὁ πατήρ. Ita Cassianus Collat. 1. cap. 1, Mosem et Germanum commonachos, Abbates, vocat. Regula S. Columbani cap. 7: Cum tanta pluralitas eorum sit, ita ut mille Abbates sub uno Archimandrita esse referantur. Rabanus Maurus in Opusculo contra eos qui repugnant institutis B. P. Benedicti tom. 2. Annal. Bened. pag. 734. col. 2: Istud..... antiquissimum monachorum (Coenobitarum instar Ecclesiae Jerosolymitanae institutorum) genus solum usque ad Abbatis Pauli (primi Eremitae) vel Antonii duravit aetatem. Epiphanius de Locis Sanctis: ἒχει δέ ή αὐτὴ μονὴ Ἁϐϐάδες χιλίους, ϰαὶ χίλια ϰέλλια: Monasterium Abbates (id est, Monachos seu Patres) mille continet, et cellulas mille. In iis scilicet non numeratis, qui vulgo monasterio et Monachis inserviunt. Sic Theophanes pag. 378: τοὺς μητροπολίτας ἐϰ τῶν Ἀϐϐάδων ἐν τοῖς πρωτίστοις θρόνοις προεϐάλλετο. Adde p. 306. 397. et Conc. Suession. 1. ann. 744. vel 745. Anna Comnena lib. 2. Alex. Joannem Ducam Caesarem scribit a Byzantiis, quos ille cum Alexio Comneno obsidebat, per contumeliam τὸν Ἁϐϐᾶν vocitatum; quia propter affectatam tyrannidem in Monasterium trusus fuerat a Michaële nepote, et Monachum egerat. Sic lib. 13. Basilium Monachum Bogomilicae haereseos auctorem, τὸν δαιμονιώδη Αϐϐᾶν, et Cedrenus Monachum, qui Philippicum imperaturum vaticinatus fuerat, ψευδάϐϐαν, vocant i. falsum monachum, vide Gloss. med. Graec. c. 3. In Menologio, SS. XX. Patres Synaitae, quorum festum colitur 20. Martii, ἄγιοι Ἀϐϐάδες dicuntur. Ita passim Palladius in Lausiacis; Vita S. Joann. Eleemos. cap. 11. n. 65. cap. 13. n. 85; S. Ephrem de compunct. et hum. acquir. cap. 71; et Serm. ascet. Concil. oecum. VI. et VII. act. 2; Vitae Patrum, etc. Fuere tamen ex Monachis sanctitate et vitae integritate illustribus, qui Patris nomen ut nimis ambitiosum, a se amoliti sunt, Fratris compellatione contenti, ut S. Bernardus Epist. 62; Guigo Prior Majoris Carthusiae apud Petrum Venerab. lib. 1. Epist. 25; ipseque Petrus Epist. quae inter Bernardinas 353. extat. Id etiam videtur haud probasse S. Hieronymus lib. 2. in Epist. ad Galatas: Cum autem Abba Pater Hebraeo Syroque sermone dicatur, et Dominus noster in Evangelio nullum Patrem vocandum nisi Deum: nescio qua licentia in Monasteriis vel vocemus hoc nomine alios, vel vocari nos aquiescamus, etc. Vide eundem lib. 4. in Matthaeum.

Abbas, Praefectus Monasterii, qua notione vox notissima. Abbas, ϰοινοϐιάρχης Gloss. Lat. Graec. Labbaei. Observo tantum in Abbatum electionibus, perinde ac Episcoporum, requisitum olim Laicorum consensum, ex Regula scilicet S. Benedicti cap. 64: Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis consentientem personam pari consilio elegerit et vitia ipsa aliquatenus in notitiam episcopi, ad cujus dioecesim pertinet ille locus, vel Abbatibus aut vicinis Christianis claruerint, prohibeant pravorum praevalere consensum, et domui Dei dignum constituant dispensatorem, etc. Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 268: Quid multa, electio ad Laicos relata est, praeceptum atque consilium praefati Patris illis relatum est, in quo omnis assentiret Congregatio. Infra: Electionem igitur quantum in se erat, laudat Episcopus, et inquirit utrum in hac consentiret Conventus et Populus. Et pag. 241. de seipso in Abbatem electo: Me.... requisivit ab eo (Lugdunensi Archiepiscopo) in Abbatem, quod vix obtinuisset, nisi Canonicorum et Laicorum suffragia ad id expetendum sibi adhibuisset. Epist. 33. inter Sugerianas: Notum fieri volumus... quod nos omnes S. Richarii Monachi Domnum Petrum Bituricensem Monachum consilio et assensu religiosarum nostrae Provinciae personarum, ac Militum, et Procerum nostrorum, Clericorum etiam ac Burgensium regulariter et canonice nobis in Pastorem elegimus. Adde Epist. 35. Moris istius rationem petere licet ex Cypriano lib. 1. Epist. 4: Coram omni synagoga jubet Deus constitui Sacerdotem, id est, instruit, et ostendit ordinationes sacerdotales non nisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur, ut sit ordinatio justa et legitima, quae omnium suffragio fuerit examinata. Et infra: Episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit, et uniuscujusque actum de conversatione perspexit. Vide, quae in hanc sententiam observamus in Gloss. med. Graec. in V. Πεῦσις. Vide Interrogatio 2.

Abbas Abbatum. Pontius Cluniacensis Abbas in Synodo Romana ann. 1116. Abbatem Abbatum inaudita nomenclatura se appellavit, qui a Johanne Cajetano Papae Cancellario rogatus Cluniacenses a Casinensibus, an hi ab illis Regulam accepissent, respondit, non Cluniacenses modo, verum omnes in Romano orbe Monachos Regulam S. Benedicti a Casinense accepisse Coenobio. Ergo, inquit Cancellarius, jure haec praerogativa Casinensi Abbati concedi debet. Haec ferme Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 62. quibus consonant verba S. Odilonis Abbatis Cluniacensis apud Leonem Ostiensem lib. 2. cap. 54. qui cum Casinum venisset, et ab Abbate Casinensi Theobaldo pastoralis baculus ei offerretur in processione, illum accipere renuit, dicens nequaquam dignum esse illo praesente hujusmodi gestare virgam: indecens nimium et contra fas omne ducens, quempiam Abbatum manu pastoralem praeferre virgam, ubi Benedicti vicarium, Abbatum scilicet omnium Abbatem, adesse contingeret. Certe hanc praerogativam Casini Abbati concessere Summi Pontifices, ut ceteros ejusdem Ordinis Abbates id consessibus praecederet. Paschalis II. in Bulla ann. 1113. in Bullario Casin. tom. 2. pag. 130: Ac tam te, quam omnes successores tuos in omni conventu Episcoporum seu Principum, Superiorem omnibus Abbatibus consedere, atque in judiciis priorem caeteris tui Ordinis viris sententiam proferre decernimus. Charta Lotharii Imp. ann. 1137. ibid. pag. 157: Unde iterum atque iterum decernimus... ut supradictus locus vigore ac honorificentia omnia praecellat Monasteria quae constructa vel construenda sunt in toto orbe terrarum, et totius Christianitatis Abbates et Monachi honorem et reverentiam deferant. Nicolaus I. PP. Desiderium Abbatem Casinensem Vicarium suum constituit ad correctionem omnium Monasteriorum et Monachorum, intra praefinitos limites, in Bulla, quam descripsit Angelus a Nuce ad lib. 3. Leon. Ost. cap. 13. Vide eundem Leonem lib. 2. cap. 53. Fuit etiam in Ecclesia CP. dignitas quaedam, quae ἄρχων τῶν μοναστηρίων dicebatur, cujus meminit Theosterictus in vita S. Nicetae num. 43. et Joannes Cantacuzenus lib. 1. cap. 50. Apud Byzantios Hegumenus seu Abbas Monasterii Dalmati dicti, ceteris Monasteriis quoad supremam in disciplina monastica potestatem praeerat, eoque nomine dicitur idem Dalmatus in Concilio Ephesino, πρεσϐύτερος ϰαὶ άρχιμανδρίτης, πατὴρ μοναστηρίων. Ita Catholicus, seu Abbas et Hegumenus universalis dictus S. Eutychius, antequam Patriarchatum CP. consequeretur, quod omnium in Urbe Regia Monasteriorum cura ei demandata esset, ut tradit Eustathius in illius vita num. 18. S. Benedictum Abbatem Anianae ab Imperatore cunctis in Regno suo Coenobiis praefectum, ut sicut Aquitaniam Gothiamque norma salutis instruxerat, ita etiam Francos salutifero imbueret exemplo, tradit Ardo illius discipulus cap. 8. n. 36. Vide Chronicon Farfense p. 671.

Abbas Artificum. Vide Abbas populi.

Abbas Bejanorum, Novellorum scholasticorum praeses. Vide Beanus.

Abbas Campanilis, Minister in Ecclesia Aniciensi, qui praeest pulsationi campanarum. Vide Abbas clocherii.

Abbas Canonicorum, nempe Regularium, et Abbas Canonicus. Concil. Aquisgran. II. cap. 2: Ut Abbates Canonici gregibus sibi commissis instanter invigilent. His opponuntur canone seq. Abbates Monachorum Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 79: Unusquisque Episcopus sciat per singula Monasteria, quantos quisque Abbas Canonicos in monasterio suo habeat, et hoc omnino ambo pariter provideant, ut si Monachi fieri voluerint, regularitervivant; sui autem canonice vivant omnino. Praeceptum Ludovici Pii pro Monast. S. Columbae Senon.: Quia tunc temporis Abbatem Canonicum... inibi praeesse contigerat. Concilium Parisiense cap. 37: Decet, immo necesse est, ut Abbates Canonicorum attendant, ad quid Abbates vocentur, etc. Charta Capituli Canonicorum S. Laudi Andegavensis: Et hoc praecepit et voluit ad signum quod Comites Andegavenses pro omnibus Ecclesiis sint Domini et Abbates Ecclesiae S. Laudi. Vide Epist. 276. tom. 4. Hist. Franc., et Ordericum Vital. lib. 6. pag. 622. Sunt, inquit Molanus lib. 2. de Canon. cap. 5. quaedam Canonicorum Ecclesiae, in quibus Abbas est saecularis, Praeposito dignior, cujusmodi in Dioecesi Leodiensi 12. recensentur in Chron. Leod. in Richario, cap. 43. qui quidem Abbates, nomine tenus ita nuncupantur, nullo ceteroquin Abbatum habitu, atque adeo nec mitra nec pedo donati, etsi primum in Canonicorum consessu locum obtineant. De ejusmodi Abbatibus ita Bertholdus Constantiensis ann. 1095: Lutolfus sanctissimi Leonis Papae Filius, sanctaeque Tullensis Ecclesiae Decanus, Monasterium Clericorum, quod Canonicum Romani cognominant, in quo Clericos secundum Regulam S. Augustini, vivere professos congregavit, quibus et praepositum ejusdem professionis praefecit, quem Episcopus Loci in Abbatem eidem congregationi solenniter consecravit. Est enim consuetudo in illis partibus, ut praepositi congregationum ejusmodi, Abbates nominentur, et in Abbates consecrentur: hoc tantum excepto, quod baculos non portant. Negat porro idem Molanus hanc Abbatum nomenclaturam supremae Collegiorum Canonicalium dignitati inditam, quod in iis, ubi superest, Ecclesiis vel Collegiis primitus Monachi fuerint, cum pro certo haberi debeat in plerisque, ubi adhuc viget ea appellatio, neutiquam Monachos extitisse.

Abbas Capellae Palatinae. Vide Capellanus, et Abbas palatii.

1. Abbas Cardinalis, Cui indultum est privilegium et nomen Cardinalis. Hugo Monach. Cluniac. in Epist. ad Pontium Abbat. Cluniac. scribit, Calixtum PP. cum Cluniacum venisset, communi suorum assensu assidentium largitum esse Cluniacensi Ecclesiae speciali et propriae suae, ut Abbas Cluniacensis semper et ubique Romani fungatur officio Cardinalis; idque Bulla ac privilegio edito statuisse.

2. Abbas Cardinalis, Alia notione in Bulla Urbani II. PP. ann. 1097. apud virum eruditum Joannem Mabillonium tom. 4. Vitar. SS. Ordinis S. Benedicti, p. 448: Placuit.... ut utrique loco, sicut antea fuerat, Abbas Cardinalis restitueretur etc. Id est, Abbas in capite, ut habet Charta Guillelmi Episcopi Trecorensis apud Augustin. du Pas in Stemmate Penteuriensi pag. 17. Abbé en chef, en titre: agitur enim de duabus Abbatiis simul unitis, et hac Bulla a se divulsis, quibus dati Abbates proprii ac Cardinales. Vide Episcopus Cardinalis.

Abbas Castrensis, Abbas in Castris. Archicapellanus regius sic dictus, quod in castris Oratorio palatino Capellanisque regiis praeesset, ut Abbas Monachis, e quorum numero interdum assumebantur Capellani: unde Mabillonius ad Vitam S. Sulpicii Pii Episc. Bituric. inter Acta SS. Benedict. saec. 2. pag. 168: Sulpicius fuit Abbas castrensis, praefectus Monachis qui in castris regiis officia divina nocte dieque persolvebant. Ubi notanda jubet verba Adonis in Martyrologio de eod. Sulcipio: Post etiam coma deposita Monachorum Pater extitit. Haud dubie in castris, quippe in ejus Vita n. 10. legitur: Clotharius Rex Episcopum poscit.... ut vir beatus in suis castris Abbatis officio potiretur.

Abbates interdum dicti ii quos Curatos primarios, vernacule Curez primitifs, appellamus. Nam ex veteribus instrumentis constat parochiales omnes Ecclesias et civitatis et dioecesis habuisse ministrum unum majorem, alterum medium, tertium infimum. Minister major dicebatur Abbas, Custos, et tandem dictus est Rector. Ministri medii dicebantur Presbyteri, et tandem Capellani. Minister infimus appellabatur Sacrista, qui Abbati et Presbyteris inserviebat, et quae in ecclesia minora sunt officia, peragebat. Presbyteri seu Capellani habebant curam animarum in actu, id est, habebant actuale exercitium Curae, cum Missas celebrarent, et Sacramenta: plebi administrarent. Abbas vero seu Rector habebat curam in habitu, eique licebat per seipsum ministrare Sacramenta: sed praesertim illius id erat muneris, ut super universam Parochiam invigilaret, videretque si Presbyter officio suo recte fungeretur. Haec fere Michaël Monachus in Sanctuario Capuano, qui hujusce rei exempla aliquot profert, quibus adjungenda ea quae habet Ughellus tom. 7. Italiae Sacrae p. 506. et seqq. et 601.

Abbacomites, Abbicomites, Dicti Comites ac nobiles laici, quibus datae erant a Regibus Abbatiae et Ecclesiae jure beneficii, seu, ut aiunt, in Commendam. Gerbertus Epist. 17: Scire cupit, an Hugo, quem vestra lingua Abbacomitem dicitis, uxorem duxerit. Vetus Genealogia Regum Franc. a Carolo Simplice, MS.: Carolus Simplex genuit Ludovicum; Ludovicus genuit Lotharium; Lotharius genuit Ludovicum et Carolum, Patrem Hugonis Abbacomitis. Hugo Flaviniacensis in Chron. part. 2. cap. 15: Cui tamen plurimum restitit Hugo Autisiodorensis, qui Abbicomes dictus est, cujus cognatam Constantiam Robertus (Rex) habebat uxorem. Baldricus lib. 1. Chron. Camerac. cap. 70: Tunc Temporis Abbas-Comes Abbatiam B. Humberti, cui Episcopum Stephanum Rex Carolus praefecerat, possidebat. Gesta Consulum Andegav. cap. 4. n. 1: Nam recepta est Christiana devotione et fidelitate Potestas illa, quae suo tempore cum reverentia pia et humilitate Abbacomitatus est dicta, a successoribus vero ejus in arrogantius vocabulum quod est Ducamen mutata. Et infra num. 3: Per Hugonem Abbacomitem Suessionis Episcopus factus.

Monasteria porro et Abbatias Laicis in beneficium ob reipublicae necessitates et tuitionem concessisse Reges Franciae, observare est ex Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 181; Concilio Aquisgran. II. cap. 3. can. 19; Meldensi ann. 845. cap. 9; Synodo ad Theodonis-villam in Capit. Caroli C. tit. 2. cap. 3. et 5; Ivone Carnoten. Epist. 181. etc. Id vero primum fecisse Carolum Martellum consentiunt scriptores omnes, eoque nomine aeternaliter perditum seu damnatum finxerunt quidam, ut est apud Baron. ann. 889. n. 31. Vide Hugonem Flaviniacensem in Chronico pag. 107. et Adsonem in Translatione Sancti Basoli num. 12. Extat apud Doubletum Diploma Lotharii Imp. in quo fit mentio Matfridi Comitis, qui abbatiam S. Dionysii regio retinebat jure beneficiario. Joannes VIII. PP. Epist. 143: Ut de Abbatia S. Augentii quam divae memoriae Carolus Imperator fideli suo et filio Ecclesiae nostrae jure beneficiario tribuit, Baldricus lib. 1. Hist. Camerac. cap. 70. de Isaaco Comite Cameracensi: Ipsamque regiam ac locupletem Abbatiam S. Gaugerici cum omnibus appendiciis sibi beneficiatam regio jure tenebat. Capitul. ann. 823. cap. 8. et lib. 2. cap. 8: Abbatibus quoque et Laicis specialiter jubemus, ut in Monasteriis quae ex nostra largitate habent, Episcoporum consilio et documento ea, quae ad religionem Canonicorum Monachorum, Sanctimonialium pertinent, peragant, et eorum salubrem admonitionem in hoc libenter audiant, et obediant. Charta Caroli Calvi ann. 864. in Cod. donat. piar. Miraei, lib. 1. cap. 18: Adelinus Comes, qui et largitu nostro Rector Monasterii S. Petri et S. Bavonis, quod vocatur Gand, etc. Willelmus Comes Arvernensis in Tabulario Brivatensi ch. 308: Ubi ego dono regio Abatiale videor fungere officium, in Ecclesia scilicet S. Juliani. Infinita porro prostant exempla Comitum Laicorum, qui Ecclesiarum ac Monasteriorum sese inscripsere Abbates: aliquot ex iis congessit Beslius in Hist. Comitum Pictav. cap. 1. Atque laici isti Abbates ipsimet regebant Monachos ipsos. Hinc querela S. Bonifacii in epistola ad Cuthbertum Archiepisc. Cantii, et in Concilio Cloveshovensi ann. 747. can. 5: Illud hoc quod Laicus homo, vel Imperator, vel Rex, aut aliquis Praefectorum, vel Comitum in saeculari potestate fultus sibi per violentiam rapiat Monasterium de potestate Episcopi, vel Abbatis, aut Abbatissae, et incipiat ipse vice Abbatis regere, et habere sub se Monachos, et pecuniam possidere, quae fuit sanguine Christi comparata, etc. Ut plurimum vero statuebant Decanos, qui curam haberent Monachorum, ut est apud Continuatorem Aimoini cap. 42. Tabularium Flaviniacensis Monasterii: Flaviniacensis Coenobii, ubi venerabilis vir Sarulfus Decanus vice Warini Comitis cum norma Monachorum honorifice militat. Vetus Catalogus Abbatum ejusdem Abbatiae: Marianus successit ann. 845. Indict. 7. et Wulfado sedem reliquit. Quo migrante Warinus Comes dono Imperatoris Karoli praefuit vice Abbatis, et sub eo Sarulfus decanus, et post eum Gothserus Abba successit: quo defuncto, Hugo successit, 16. anno Caroli. Interdum etiam Monachis ipsis praeerat Monachus cum nomine et titulo Abbatis, quem legitimum vocat Capitulare Suessionense ann. 744. cap. 3. ad discrimen Abbatis Militaris. Descripsit Gallandus in Tract. de Franco alodio pag. 295, Chartam continentem controversiam inter Monachos S. Albini, et Canonicos S. Licinii Andegavensis, in qua dicitur utrosque habuisse Abbates: Monachos, Monachum nomine Hincbertum; Canonicos, Laicum nomine Tetbaudum et controversiae judicem delegisse Comitem Fulconem utrorumque Abbatum Archiabbatem, utpote qui praedia harum Ecclesiarum possidebat, eoque nomine Abbatem sese inscribebat. Abbates Monasticos etiam appellatos observat Hemereus in Augusta Viromanduorum, pag. 114. ex sermone de Tumulatione S. Quintini. Exinde Reges ipsi, qui jure an injuria proceribus istis successerant, sese perinde Abbates inscripserunt: ita Reges Philippus I, Ludovicus VI, atque adeo Duces Aurelianenses Abbates Monasterii S. Aniani Aurelian. inscripti leguntur apud Hubertum in Hist. ejusdem Ecclesiae. Chronicon Turonense: Obiit Hugo praepotens Abbas Ecclesiae beatissimi Martini et Dux Francorum. Inde Galliae Reges sibi nomen assumunt Abbatis Protectoris sancti Martini: et in primo ingressu Regis in Ecclesia recipitur cruce erecta a Clero ejusdem Ecclesiae, et praestat juramentum conservationis privilegiorum. Tabular. S. Martini Turon.: Nos igitur Robertus in Dei nomine gregis atque rerum inclyti Confessoris Christi B. Martini Abbas, nec non et filius noster Hugo, cui post nos cum Seniore nostro Rege Carolo omnes honores impetratos habemus, etc. Dat Cal. Jul. in Civit. Turonis anno 17. regnante Carolo Rege 908. Tabular. S. Victoris Paris. ch. 13: Assensu canonicorum et vicariorum nostrorum, nec non et Dom. Regis (Philippi Aug.) qui Abbas est nostrae Ecclesiae in perpetuum dedimus, etc. Tabular. S. Mauri ad Ligerim: Praesul reverendus Abbas, unaque Comes venerabilis Hagano. In Charta Caroli IV. Reg. Franc.: Rainaldus Consanguineus noster ex parte nostrae Genitricis, Abbas Coenobii Fossatensis.

Sed et Duces ac Comites Galliae eosdem sibi arrogavere titulos ut haereditarios, cum et monasteriorum bona non modica sibi retinuissent ac asseruissent, ex quo eorum decessores jure beneficiario ab Regibus easdem Ecclesias impetrarant; quas ut Ducatus ac Comitatus suos, quos eodem jure, hoc est, ad vitam possidebant, ad posteros, inclinata et profligata Regum auctoritate, transtulere. Inde igitur passim legimus Duces Aquitaniae Abbates sese S. Hilarii Pictaviensis inscripsisse, apud Beslium pag. 253. 269. 283. 284. 285. 449. 451: Comites Andegavenses, Abbates S. Albini et S. Licinii, apud Sammarthanos in Episcopis Andegavens. et Gallandum lib. de Franco alod.; Comites Pontivenses, Abbates S. Wulfranni, in Hist. Eccles. Abbavillensi lib. 1. cap. 60; Comites Viromanduenses, Abbates S. Quintini, apud Hemereum in Aug. Virom. in Reg. pag. 30. 31. 32. 33. 34. 35. Ejusmodi vero Abbatiarum et Monasteriorum invasiones ac usurpationes non semel prohibitas observare est, praesertim in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 321. Extat apud Paschasium Radbertum in Epitaphio Walae Abbatis Corbeiensis lib. 2. cap. 2. ejusdem Walae ad Ludovicum Pium de Ecclesiis in Beneficium Laicis datis gravis expostulatio.

Verum licet Summi Pontifices ipsique Episcopi erga reges ac principes, ut a Monasteriis saeculares submoverent, Ecclesiasque Monachorum juri addicerent, subinde instarent; vix tamen id obtinuere, nisi sub initium tertiae Regum stirpis: cum ii hac se excusatione tegerent, res Ecclesiasticas sublatas ex integro restituere non posse, ne suae reipublicae militiam defraudare viderentur, ut est in Epistola Nicolai I. PP. ad Odonem Episcopum Belvacensem, apud Loisellum, in quo haec praeterea habentur: In saecularium vero manus atque potestatem ipsa Monasteria nulla deinceps ratione vel occasione perveniant, quia non est leve ante oculos summi Judicis discrimen, religiosis locis et Monasteriis Deo dicatis saecularem praeficere potestatem, et ei contradere pastoralis curae sollicitudinem, qui quid sit Pastor ignorat, nec quaerit lucrum animarum, sed pecuniae censum; nec in divinis cultibus servitium impendatur, sed ut suis usibus ad dominationis votum deserviatur. Huc pertinet nota adjecta capiti 1. Capitularis Aquisgran. 1. ann. 803. quam in librum 1. retulit Tilius: Tempore Adriani PP. et Caroli Magn. Imper. quando Paulinus Episcopus tenuit vices Apostolicae sedis in Aquis, fuit factum istud capitulum propter hoc, quia laici homines volebant (al. solebant) dividere Episcopia et Monasteria ad illorum opus, et non remansisset ulli Episcopo nec Abbati, nec Abbatissae, nisi tantum, ut velut Canonici et Monachi viverent. Hic porro abusus non intra Occidentis fines sese continuit; sed et postmodum in Orientem transiit. Editum est pronuper a viro singularis eruditionis Joanne Baptista Cotelerio, Regio linguae Graecae professore, Joannis Antiocheni Patriarchae, qui sub saeculi duodecimi initium vixit, opusculum, quo demonstrare conatur, ὄτι οί τὰ μοναστήρια διὰ δωρεῶν λαμϐάνοντες, εἴτε άρχιερατιϰῶν, εἴτε βασιλιϰῶν, ϰαὶ ἐϰ τῶν μοναστηρίων ϰἐρδη ἔχοντες, ἀσεϐοῦσι. Ubi pauca superfuisse innuit Monasteria sua tempestate, quae viris laicis ad vitam, vel ad duorum aut trium haeredum, quo modo apud nos precariae dari solebant, non collata essent ab Principibus: graviterque invehitur in ejusmodi χαριστιϰαρίους, sic enim appellat quos nostri beneficiarios. Adeo ut mirum sit Theodorum Balsamonem ad can. 13. Synodi VII, Antiocheni istius Praesulis scripta improbare ausum fuisse, virum sacris initiatum. Ita nempe hac aetate principum suorum ausis nefariis applaudere soliti erant pontifices ipsi.

Charta Caroli VI. ann. 1407. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 184. bis: Cum pro parte praecarissimi patrui nostri Johannis ducis Bituricensis et Alverniae, ac Abbatis laici S. Hilarii Pictavensis, etc. Alia Caroli VII. an. 1431: Considerantes quanta devotione veneratur Deus, et Sanctorum omnium memoria percelebris sine intermissione recolitur in ecclesia nostra S. Hilarii majoris Pictaviensis, cujus Abbas et fundator existimus, et nuper canonicatum in eadem obtinuimus ratione vicecomitatus nostri Thoarcii, etc. Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 14: Ego Albertus Abbas S. Quintini et Gerberga uxor mea... Signum Alberti comitis. Signum Gerbergae uxoris ejus.

Quam potissimum vero ob causam a principibus monasteria et abbatiae laicis concederentur, docet Charta Philippi Rom. reg. ann. 1204. ex Cod. reg. 10197.2.2. fol. 63. v°: Nos ut ipse (Henricus Lothar. et Brabant. dux) pro exaltatione nostra operosa voluntate desudet et ubique locorum imperiale commodum procuret, concedimus sibi et legitimis haeredibus suis in rectum feodum abbatiam Nivellensem, cum omni honore et eo jure quo etiam imperium et nostri antecessores Romani Imperatores et reges usque ad nostra tempora habuerunt. Insuper concedimus..... ecclesiam S. Servatii (Tungrensis) cum omni integritate, et eo jure, quo patri nostro Frederico et fratri nostro Henrico divis Romanis imperatoribus attinebat. Ubi notandum jure feodali et haereditario has ecclesias Henrico attribui. Et quidem Isabella uxor ejusdem Henrici inscribitur Abbatissa secularis ecclesiae Nivellensis, in Chart. ann. 1267. ex eod. cod. fol. 35. r°. Nihil sane mirum videri debet, quod laici bona ecclesiarum sibi attribuere satagebant, quando episcopi ipsi parrochiales ecclesias in dotem consanguinearum suarum assignare non dubitarent. Hujusce abusus, praeter alia, testis est Charta ann. 1249. in Chartul. Campan. fol. 410. col. 1.: Episcopus Pampilionensis erat tunc et est publicae excommunicatus pro eo quod... quasdam neptes suas de bonis ecclesiarum parrochialium maritavit, dando marito cujusdam neptis suae duas parrochiales ecclesias in dotem contra canonicas sanctiones. Vide in Ecclesia 1.

Abbacomites, Etiam dicti sunt Abbates aliqui, qui simul erant Comites, ut Centulensis Monasterii Abbates, qui Comitis authoritate et nomine pollebant ut Pontivi ac Wimnacensis pagi limites contra hostes tutarentur, inquit Mabillonius pag. 77. tom. 3. Annal. Bened. n. 53.

Abbas Chorepiscopus. Vide Chorepiscopus.

Abbas Clericulorum. In Ecclesia Aniciensi seu Podiensi, etiamnum, et in veteribus ejusdem Rituum codicibus MSS. primus inter decem Chori pueros Abbas vocitatur, ceruleaque veste decorus incedit, secundus Prior dicitur. Catalogus MS. rerum omnium et ministrorum ejusdem Ecclesiae ann. 1536: Nomina Clericulorum, Guillelmus d'Avignonus Abbas, Anthonius de l'Espinace Prior, Johannes Canemin, Johannes Dolezon, etc. In eadem Ecclesia duo e primariis Canonicis Abbates dicuntur propter duas Ecclesias urbis quarum titulo gaudent. In Ecclesia vero Claromont. secunda dignitas (ut aiunt) Abbas item appellatur, at nullo urbis aut alterius loci Ecclesiae titulo donatus.

Abbas Clocherii. Sic vocant in eadem Ecclesia Aniciensi eum qui pulsandis campanis praeficitur, patrio sermone, l'Abbat dey clouchié. Tabularium Ecclesiae Aniciensis: Sequuntur illa quae solvuntur in Tracta... quatuor porteriis iv. lib. xiii. sol. Abbati Clocherii xl. sol. ix. den. Ejusdem occurrit mentio in libris ritualibus aliisque illius Ecclesiae instrumentis. Is autem licet Laicus, caelibem tamen vitam agit communique Clericorum veste uti solet; sed talari et caerulea dum officio in Ecclesia fungitur.

Abbas Collegii. Vide Abbas populi.

Abbas Commendatarius. Vox nota. Vide Commenda.

Abbas Conardorum, seu Cornardorum. Apud Rothomagenses, Ebroicensesque hoc nomine vocari solebat Praefectus facotae cujusdam societatis joculatorum hominum qui se Conardos appellari amabant. Hi primum ridendo castigare mores, atque in omne quod turpiter factum fuerat, ridiculum mittere aggressi, postmodum ipsi in tam illiberale amarumque jocandi genus proruere, ut horum Collegia dicteriaque regia et Ecclesiastica auctoritate tandem prohibita sint. Collegii hujusmodi Abbas renunciabatur cui major favebat sententiarum numerus; quem honorem ut consequeretur, certatim quisque caeterorum emendicabat suffragia. Hinc querelae eorum quibus sors fuerat adversa. Mercur. Gall. anni 1725. mense Aprili pag. 726: Cornards sont les Busots, et non les Rabillis. O fortuna potens quam variabilis ! Abbas Conardorum, solemni pompa et ridiculo apparatu, mitra decorus et pedo pontificio, quotannis, Rothomagi curru, Ebroicis asino circumquaque vehebatur, frequenti tripudiantium Conardorum turba stipatus. Interea dum incederetur, in quosvis obvios absentesve jocosa dicta jactabant, vixque ullum alicujus nominis elabi sinebant a suis mordacibus cantilenis, asperisque facetiis illaesum et immunem.

Consule praeterea Mercur. Franc. mens. Jul. ejusd. ann. pag. 1593.

Rothomagi anno 1587. libellus typis mandatus est cui titulus: Les Triomphes de l'Abbaye des Conards sous le Reveur en decime Fagot Abbé des Conards, contenant les criées et proclamations faites depuis son advenement jusqu'à l'an present. Plus, l'ingenieuse lessive qu'ils ont conardement montée aux jours gras en l'an 1540. Plus, le Testament d'Ouinet de nouveau augmenté par le commandement dudit Abbé, non encores vû. Plus, la Letanie, l'Antienne, et l'Oraison faite en ladite maison abbatiale en l'an 1540. Eodem in Libello occurrunt Litterae patentes Abbatis Conardorum, quibus ad Cardinalatum quemdam evehit nomine De Montalinos. Sic autem incipiunt:

Provisio Cardinalatus Rothomagensis Julianensis, etc.

Paticherptissime Pater, etc.

Abbas Conardorum et inconardorum ex quacunque Natione, vel genitatione sint aut fuerint: Dilecto nostro filio naturali et illegitimo Jacobo a Montalinasio salutem et sinistram benedictionem. Tua talis qualis vita et sancta reputatio cum bonis servitiis... et quod diffidimus quod postea facies secundum indolem adolescentiae ac sapientiae tuae in Conardicis actibus, induxerunt nos, etc. Quocircam andamus ad amicos, inimicos et benefactores nostros qui ex hoc saeculo transierunt vel transituri sunt... quatenus habeant te ponere, statuere, instalare et investire tam in choro, choris et organo, quam in cymbalis bene sonantibus, faciantque te jocundari et ludere de libertatibus franchisiis, etc... Vaenundatum in tentorio nostro prope sanctum Julianum sub annulo peccatoris anno pontificatus nostri, 6. Kalend. fabacearum, hora vero noctis 17. more Conardorum computando, etc.

His consentit Taillepied in Libro cui titulus: Antiquités et singularités de la Ville de Rouen, pagina 61: Les Conards ont leur confrairie à Notre-Dame de Bonnes-Nouvelles où ils ont un bureau pour consulter de leurs affaires. Ils ont succédé aux Coqueluchers il y a environ 50 ans qui se presentoient les jours des Rogations en diversitez d'habits. Mais parce qu'on s'amusoit plûtôt à les regarder qu'à prier Dieu, cela fut réservé pour les jours gras à ceux gui joüent les faits vicieux, qu'on appelle vulgairement Conards ou Cornards, auxquels par choix et election preside un Abbé mitré, crossé, et enrichy de perles, quand solemnellement il est traîné en un chariot à 4 chevaux le Dimanche gras et autres jours de Bachanales.

Leguntur insuper, ut me monuit D. Falconet, societatis Conardorum Cadomensis simul et Rotomagensis carmina, Maroti tempore condita, in illius poetae ejusque adversariorum rixas. Extat etiam ad calcem Arest. Amor. edit. Rotomag. ann. 1587: Un arest rendu pardevant l'Abbé des Cornards en ses grands jours tenus à Rouen.

Quamvis ut intra legitimos fines urbanae cavillationis se continerent hujusmodi ridiculi Censores, singulis annis a Senatu Parisiensi ac postmodum à Rothomagensi licentiam postulare et impetrare tenerentur, e facetiis ad tam procacem scandalosamque calumniandi et maledicendi libidinem brevi deventum est, ut Episcopus Ebroicensis aliique quorum in dioecesibus simile quid fieri consueverat, Conardorum societatem damnare et prohibere coacti fuerint. Codex actorum public. Praesidialis Curiae Ebroicensis: Ensuivent les charges de la confrerie de Monseigneur S. Bernabé Apôtre de N. S. J. C. créée et instituée par R. P. en Dieu Paul de Capranic au nom de Dieu notre Créateur, et d'icelui Monsieur S. Bernabé, en delaissant une derision et honteuse assemblée nommée la feste aux Cornards que l'on festoit le jour d'icelui saint etc. Ibidem paulo post: Ladite Confrerie de nouvel fondée et celebrée en l'Hôtel-Dieu de la Ville-d'Evreux en forme de conversion pour adnuller et mettre à néant certaine derision, diformité, et infamie que les gens de justice lays et autres de ladite Ville commettoient le jour de Monsieur S. Bernabé, qu'ils nommoient l'Abbaye aux Cornards, où étoient commis plusieurs maux, crimes, excez et malfaçons et plusieurs autres cas inhumains au deshonneur et irreverence de Dieu notre créateur, de S. Bernabé et de Sainte Eglise.

In hoc S. Barnabae festo eligi solebat Abbas Conardorum, aliis in locis Fatuorum. Sed cur hac die praecipua Conardorum festivitas explicare tentat D. le Beuf Canonicus Altissiodor. in epistola quae in Mercurio anni 1725. mense Julio occurrit, censetque tubicines et cornicines, Gallis olim Corneurs, eosdem fuisse ac Cornardos patronumque agnovisse sanctum quemdam Arnulphum Tubicinem, cujus festivitas coincidit cum festo S. Barnabae.

Quidquid sit de vocis origine, constat eosdem aliis in locis Fatuos vocatos fuisse. Hinc celebris Mater fatua Divionensium de qua in Mercurio Januarii 1724. etc. Utique et haec ridicula spectacula a festis Hypodiaconorum, Diaconorum, Kalendarum, atque Asinorum quae Stultorum Festum dicebantur, et quotannis in ipsis Ecclesiis celebrari consueverant, originem traxisse arbitror. Vide in vocibus Festum, Kalendae, Mater fatua.

Caeterum constat, teste D. Falconet, veteri Gallica lingua vocatum fuisse cornart, qui nunc vulgo dicitur visionnaire.

Abbas Confratriae S. Yvonis, Primus inter Praepositos fraternitatis seu societatis erectae in Capella S. Yvonis Parisiis via Jacobea. Litterae Abbatis S. Genovefae ann. 1350. ex Archivis ejusdem Capellae: Cum nuper inter nos nostro dicti Monasterii nostri nomine ex parte una, et Abbatem, praepositos, provisores seu gubernatores et confratres ac sorores Confratriae Capellae Beati Yvonis... quaestio oriretur. In Charta Johannis Franc. Regis pro eodem Sacello ad supplicationem dilectorum nostrorum Abbatis et praepositorum Confratriae.... nomine dicti S. Yvonis Parisiis ordinatae.

Eodem nomine designatur princeps magnae confratriae Parisiis celeberrimae, in Lit. ann. 1362: Cum Abbas, praepositus et confratres magnae confratriae Jesu Christi et Beatae Mariae Virginis, etc.

Abbas Curiae, Archicapellanus Curiae Dalphini Viennensis. Literae Andreae Dalphini ann. 1223. pro Monasterio Calesii, tomo 2. Hist. Dalphin. pag. 377: Postulaverunt siquidem quatenus amore Dei Abbatiam haberem in domum propriam et cameram specialem, quo benigne et cum actione multiplici gratiarum concesso, postulatis addidi, quod Abbas loci esset Comitis specialis et proprius Capellanus, et si quando veniret in Curia, sine pudore etiam non invitatus posset interesse conviviis et avenam exigere, si opus haberet, non ut hospes, sed ut Abbas de Curia specialis. Vide Abbas palatii.

Abbates Episcopi dicti olim in Sicilia, Catanae et Montis Regalis Abbates; quia cum a Regibus Siculis extructa essent iis in locis Monasteria, eorum Abbates postmodum a Summis Pontificibus Episcopi creati fuere, eorumque Ecclesiae, Cathedrales factae: hac tamen conditione, ut qui Abbas a Monachis eligeretur, esset et Episcopus. Bulla Urbani II. PP. pro erectione Episcopatus Catanensis apud Rochum Pirrum: Praesenti decreto statuimus ut .. quicumque in praedicta Ecclesia a Monachis electus fuerit in Abbatem, idem populo quoque praeesse debeat in Antistitem... Idemque Abbas et Episcopus, et Monasterium regulariter, et Clerum et populum universum canonice Rege domino opitulante procuret. Ita Theobaldus primus Montis Regalis Monasterii a Guillelmo Rege Siciliae ann. 1176. conditi Abbas, in variis Chartis Abbas et Episcopus Regalis Monasterii S. Mariae novae, seu Abbas et Episcopus nude inscribitur, apud eundem Pirrum. Fortunatus lib. 5. Poem. 1. de Caesario Arelatensi Episcopo: Qui fuit Antistes Arelas, de sorte Lirini, Et mansit Monachus, Pontificale decus. Vide Metropolim Salisburgensem tom. 3. pag. 290. et infra in Episcopus Abbas.

Abbas Esclaffardorum, Dux et praefectus initae societatis ad mutuam deffensionem, inter Clericos Ecclesiae de Romanis in Delphinatu. Ne hujusmodi Abbates seu potius rerum suarum defensores Clerici Laicique sibi eligerent, prohibet Ordinatio facta per arbitros inter Archiep. Vienn. et Capitulum, Clericos Civesque Romanenses, an. 1274. tom. 1. Hist. Dalphin. p. 132: Item cum Clerici Ecclesiae de Romanis qui vulgariter Esclaffardi dicuntur, soleant seu consueverint sibi Abbatem facere, seu creare, ex quo multa mala, et pericula et scandala hactenus evenerunt, prohibemus ne de caetero Abbatem hujusmodi faciant, seu aliquem loco ejus, quocumque nomine censeatur: quod si quis officium hujusmodi susceperit, ipso facto chorum amittat. Hoc idem de Laicis inhibemus ne simile quid faciant; quod si quis ex ipsis hujusmodi officium susceperit per dominum ejiciatur a villa. Qui fuerint illi Abbates abunde explicat Statutum 37 Concilii Avenion. ann. 1326. a Gassendo editi ad calcem notitiae Ecclesiae Diniensis. Vide Esclaffardi.

Abbates Exemti a jurisdictione Episcopi seu Ordinarii, et nude a Romana Sede dependentes ex speciali privilegio, in quos acrius invehuntur S. Bernardus lib. 3. de Consider. cap. 3 et 4. et Petrus Blesensis Epist. 68 et 90. Scribit Matth. Paris ann. 1257. statutum fuisse Romae a Summo Pontifice, ut quilibet qui in Abbatem Exemtum ex tunc eligeretur, Romanam Curiam adiret confirmandus et benedicendus. Vide V. Cl. Bosquetum ad Epistolas Innocent. III. PP. pag. 11. et infra in voce Monasteria exempta.

Abbas Filius. Vide infra Pater Abbas.

Abbates Irreligiosi, iidem qui Laici seu Milites, apud Baluz. inter Probat. Hist. Tutel. col. 439 et 486: ex Bullis Urbani II. PP. ann. 1096. et Adriani. IV. ann. 1154: Si quae vero ecclesiae vel praedia Tutelensi monasterio pertinentia per Irreligiosos Abbates vel monachos laicis data, vel per laicos in aliorum monasteriorum facultatem circa legitimam possessionem usurpata sunt, vestro penitus monasterio restituenda praecipimus. Consule Baluz. ibid. pag. 47, 49 et 93.

Abbas Juvenum, idem qui mox Abbas Laetitiae, apud Provinciales. Vide infra Charavaritum.

Abbas Laetitiae, vulgo l'Abbé de Liesse. Princeps annuus apud Atrebates societatis jocosae, idem qui Insulis Rex stultorum, Valentianis Facetiarum princeps, et alibi aliter nuncupabatur. Is ex populo, saepe etiam inter mercatores, electus a judicibus, magistratu et burgensibus, donabatur, quasi regiminis insigne esset, crocia argenti deaurata, ponderis quatuor unciarum, quam pileo affixam gerebat. Eidem assignabantur officiales et ministri, inter quos recensentur Magister hospitii et Heraldus: vexillum ex panno serico rubri coloris, scutis earumdem societatis et urbis insignitum fimbriisque ornatum, illum praeibat, maxime cum circumvicinas civitates, ipsis interdum oppidi consulibus, aut aliis ab eisdem deputatis comitatus, adibat, ut ludis in iisdem agendis honorificentius interesset; quod praecipuum erat hujusce abbatis officium, ut et praeesse ludo, quem Atrebate Dominica Quinquagesimae solemniter exhibere tenebatur, eoque convenientes ex proximis urbibus convivio excipere, amicitiae earumdem colendae gratiae. Haec ex Libris domus publicae Atrebatensis ab anno 1431. quo primum mentio fit abbatis laetitiae, ad annum 1540. quo ultimum de eodem agitur, descripta mecum perurbane communicavit D. Harduinus, Societatis literariae Atrebatensis Secretarius perpetuus, quique de eo commentariolum legit in comitiis publicis ejusdem Societatis 30. die Martii ann. 1754.

Abbas Laicus. Vide Abbacomites, Abbas Irreligiosus, Abbas Miles et Abbas Saecularis.

Abbates Milites, In aliquot chartis Occitanicis, dicti Laici Milites, qui certa Abbatiarum et Monasteriorum bona possidebant, eoque nomine ad earundem Ecclesiarum protectionem et tuitionem tenebantur. Pactum inter Simonem Comitem Montisfortis et Abbatem Moissacensem, 14. Septembr. 1212. in Regesto 30. Tabularii Regii ch. 13: Item in praedicta Concordia posuerunt, et concesserunt inter se praedictus Comes et praedictus Abbas, et Conventus, de illis mansis et bordariis, in quibus dominus Comes habebat suum Captemium pro Abbate Milite: ut de illis, in quibus debebat habere unam pro Captemio, pro Abbate Milite, etc. Et infra: Sciendum est quod quidquid habemus apud Moissacum, et in honoribus S. Petri, totum tenemus de Abbate: et exinde homagium nos facere debemus; pro his autem omnibus debemus Captenere, et tutari dominum Abbatem et conventum et Ecclesiam S. Petri, etc. Anno vero 1219. praestitum est hominium al revera Abbat, a Comite Monfortensi; cujusmodi etiam a Philippo Rege Franc. qui Comitibus Tolosanis successerat, factum ann. 1284. arguit Charta ejusdem Regis, cujus haec sunt: Cum nobis constet quod ea quae habemus et tenemus in villa Moissaci et Provilla, et in honoribus S. Petri Moissaci, pro Abbate Milite, Comites Tolosani a Monasterio Moissaci in feudum cum homagio tenuerunt, nos etiam recognoscimus nos tenere in feudum praedicta ab iisdem Abbate et Conventu, etc. Ex quibus perspicuum fit Abbates Milites eosdem esse qui Abbatiarii dicti posterioribus saeculis apud Beneharnenses, Bigorritanos, et in vicinis Provinciis, qui primitus Abbates Laici, Abbats Laics in Consuet. Beneharn. art. 1. § 30. seu nude Abbates nuncupantur in Tabulariis Ecclesiarum Luci, S. Savini, et S. Petri Generensis: Laici scilicet, qui decimas Ecclesiarum possident, et jure patronatus in iis gaudent. Horum aedes a quibus haec jura pendent, ut plurimum Ecclesiis adnexae sunt, censenturque nobiles, atque adeo a talliis et tributis sunt immunes, perinde ac agri iis attributi, ut qui quondam bonorum Ecclesiae pars fuerunt. Ejusmodi Abbatum numerus propemodum infinitus est apud Beneharnenses et Bigorritanos, qui in Tabulis Monasteriorum Luci, S. Savini, et S. Petri Generensis, passim Abbatum appellatione donantur, quod Ecclesiarum Parochialium, quas Abbatiolas vocabant, et Fori Navarrenses Abbadiados, bona possiderent. Hinc etiam patet, Milites, Comitum et Ducum exemplo, bona Ecclesiastica invasisse, ea scilicet tempestate, qua bellis intestinis ac Normannorum irruptionibus tota conflagrabat Gallia, vel certe Ecclesias ipsas ac Monasteria bonorum suorum protectores illos delegisse, quibus, ut in sui tuitionem ac protectionem eos obstringerent, partem bonorum Ecclesiasticorum ipsasque decimas concessere. Epitaphium Gotofredi Episcopi Magalonensis apud Gariellum: Militibus tulit Ecclesias, Comitesque coegit Se versis vicibus subdere Praesulibus. Vide Joan. Sarisber. Epist. 28: Cujacium lib. 1. Feud. 1 cap; Catellum in Hist. Occitan. pag. 627. 628; et Marcam in Hist. Beneharn. lib. 11. cap. 28. Nec multum diversi ab iis.

Abbates Laici, Apud Hibernos et Guallenses, de quibus ita Silvester Giraldus lib. 2. Itiner. Cambr. cap. 4: Haec Ecclesia, sicut et aliae per Hiberniam et Walliam plures, Abbatem Laicum habet. Usus enim inolevit et prava consuetudo, ut viri in Parochia potentes tanquam aeconomi, seu potius Ecclesiarum Patroni et Defensores a Clero constituti, postea processu temporis aucta cupidine totum jus sibi usurparent, et terras omnes cum exteriore possessione sibi impudenter appropriarent, solum altaria cum decimis et obventionibus Clero relinquentes, et haec ipsa filiis suis Clericis et cognatis assignantes. Tales itaque defensores, seu potius Ecclesiarum destructores, Abbates se vocari fecere, et tam nomen indebitum, quam rem quoque sibi assignari praesumpsere.

Abbates Mitrati, Quibus Episcopalia ornamenta, id est, Mitram, Sandalia, Chirothecas, ac Annulum deferendi a Summis Pontificibus indidem jura indulta sunt: quod non Episcopi duntaxat, quorum privilegiis detrahebatur, gravius tulere, sed ipsi interdum Abbates non probavere: adeo ut ejusmodi Mitratos acerbius perstrinxerint S. Bernardus Epist. 42; Petrus Blesensis Epist. 90; et Thomas Cantipratanus lib. 1. de Apib. cap. 6. Vetus est Episcoporum querela, Monachos jura Episcoporum insatiabiliter ambire, ut est in Chronico Casin. lib. 4. cap. 80. et tamen incredibile dictu quam late hoc privilegium indultum legatur. Unde cum offenderentur Episcopi, quod in Conciliis et Synodis Abbates, quibus jus Mitrae erat, ab Episcopis non distinguerentur, hoc discrimem instituit Clemens IV. ut in Synodis exemti Mitris aurifrigiatis, sed sine gemmis, laminisque aureis vel argenteis utantur, non exemti simplicibus albis et planis: in aliis vero locis utrisque iis uti Mitris liceat, quas Sedis Apostolicae indulta permiserint, Viterbii 19 Kal. Septembr. anno 2. Descripta bulla legitur in Tabul. Episcop. Ambian. Fol. 50. v. et in alio Fol. 11. At in Ordine Praemonstratensi Abbates Mitra aut Chirothecis non utuntur, ex communi consilio Abbatum ejusdem Ordinis, ne forsan ex ipsis supercilium elationis quis assumat, aut sibi videatur sublimis, cum his uti se viderit, quae Pontificibus, et majoribus Ecclesiarum Praelatis a Sede Apostolica sunt concessa. Verba sunt Innocentii III. PP. lib. 1. Epist. p. 118. qui istud Decretum suo firmavit. Vide Statuta ejusdem Ord. dist. 2. c. 1. dist. 4. cap. 1. Interdum etiam Summi Pontifices potestatem Legatis suis indulsere jus Mitrae Abbatibus, quos ad id eligerent idoneos, concedendi, cujus rei exemplum prodit Historia Monasterii S. Nicolai Andegavens. pag. 107. Vide Goffridum Vindocin. lib. 2. Epist. 27; Chronicon. S. Sophiae Benevent. pag. 689; et Decreta Calomani Regis Hungar. lib. 2. cap. 37.

Abbas Notariorum, Vide Abbas populi.

Abbas Palatii, qui alias Archicapellanus. Vide in voce Capellanus. Apud Ughellum in Archiepiscopis Salernitanis, Dauferius Archidiaconus et Abbas Capellae Palatii subscribit Diploma Amati Archiepisc. Salern. circa ann. 990. pag. 509. 511. Sed hoc loco Abbas idem valet ac Curio, Presbyter Ecclesiae.

Abbas Populi, Genuensibus dictus Praetor, seu Rector Populi Genuensis. In conventionibus initis inter Carolum Regem Siciliae et Commune Genuae anno 1307. in Bibl. Regia, non semel mentio fit Nicolai Frambe Abbatis Populi. Joan. Villaneus lib. 9. cap. 93: Nel detto anno i Capitani di Genova et l'Abao del Popolo, et la podesta, etc. Raymondinus de Casali Abbas Populi Januensium, in quadam Epistola ann. 1320. ex Archivo S. Victoris Massil. Altera ejusdem Archivi Epistola ann. 1329; Magnae nobilitatis et discretionis viris amicis suis carissimis DD. Capitaneo, Vicario et Abbati populi civitatis Januae. Rymer. tom. 4. pag. 702: Rex viris providis et discretis, Potestati, Capitaneis, Abbati populi, et Anxianis civitatis et communitatis de Janua, salutem, etc. Sed et observat Octavius Ferrarius in originibus Linguae Italiae, Brixiae Decurionum primores, et Mediolani Collegiorum et sodalitiorum, imo mercatorum atque opificum praefectos, Abbates etiamnum appellari. Abbate del Collegio, apud Dandem in Purgat. cant. 26. Eadem nomenclatura praeterea donatus is qui Peraeensibus seu Galatinis ὁμοφύλοις imperitabat, eo a Rep. Genuensi legatus seu Consul missus. Pachymeres lib. 13. cap. 27: Γενουΐται μὲν οὗν οἱ ϰατὰ πόλιν ἄρτι πρώτως παρὰ τοῦ σφῶν συνεδρίου Ἀϐϐᾶν δεξάμενοι· δηλοῖ δὲ ἡ φωνὴ τὸν ἡγούμενον. Ἔχει δ᾽ οὗτος τὴν τοῦ δήμου προστασιαν, ὡς παρὰ Ρωμαίοις ὁ Πραίτωρ τοῦ δήμου πάλαί. Ita forte Genuenses Rectores suos appellarunt, quia praecipuae nobilitatis viros Antianos, seu γέροντας vocabant, quomodo apud Suidam δημογέροντες, ὁι τοῦ δήμου ἐντιμότατοι olim dicti. Hesychius, γέροντες ἒντιμοι. In Mediolanensium etiam statutis crebra est mentio Abbatum Collegii notariorum et artificum, qui scilicet certo tempore electi praeerant toti collegio, de quorum officio agitur in 1. parte cap. 344. 345. Aquis Sextiis etiamnum quotannis eligitur Abbas populi, qui cum pompa intersit processioni illi per totam Provinciam celebri, quae fit die festo SS. Corporis Christi.

Plures quandoque, ut scribit Muratorius tom. 4 Antiq. Ital. med. aevi, col. 131. fuerunt Abbates populi, ad quos delata est interdum praecipua reipublicae potestas; quod Genuae potissimum et Placentiae fuit in usu. Chron. Estense ad ann. 1307. apud eumd. tom. 15. Script. Ital. col. 356: Dom. Albertus Scotus cum suis sequacibus intraverunt burgum de Valdetaro, et similiter in rocham Bardae; et ex hoc rumor magnus fuit in civitate Placentiae; et incontinenti ad defensionem eorum fecerunt duos Abbates, qui regere deberent dictam civitatem et populum. Hanc vero dignitatem plebeiis nonnunquam hominibus collatam fuisse discimus ex Alb. Mussato, lib. 5. cap. 1. Hist. Aug. ubi de Henrico VII proficiscente Genuam: Abbas, scilicet plebeius vir, more patriae populi praefectus, cum Potestate et primoribus civitatis plebeque tota, obviam processit. Ubi tamen plebeius vir fortean appellatur, quod plebeiis hominibus seu populo praeesset.

Abbas Praebendarum, Charta Fundationis duarum Praebendarum in Ecclesia Folliacensi ad Corbeiam ann. 1211. in Spicilegio Acheriano tom. 13. pag. 333. sic inscribitur: Radulfus Dei gratia Archidiaconus Pontivensis, et dictus Abbas Praebendarum Sancti Matthaei apud Corbeiam, etc.

Abbas Regalis. Vide Monasteria Regalia.

Abbas Scholaris, Litterarii gymnasii primarius Praefectus, Gymnasiarchus, Gall. Chef des Écoles, Principal, Recteur. Annal. Bened. tom. 4. p. 48. ex epistola inter Gerbertinas cxlii: Qua de re Adalbero Archiepiscopus et Gerbertus Scholaris Abbas... una congratulabantur. Vide Willegisi relationem de homicidio scholaris, ann. 976. ap. Gudenum in Cod. Dipl. tom. 1. p. 356.

Abbas Secularis, Idem omnino qui Abbas Laicus. Tabular. Brivatense ann. 1276. fol. 174: Petrum de Monteacuto Abbatem Secularem in Ecclesia Brivatensi, etc. Hujusmodi Abbatem habuere Sithenses Monachi Fridogisum Caroli Magni consanguineum, de quo Iperius in Chron. S. Bertini tom. 3. Anecd. Marten. col. 505: Fridogisus hujus loci Abbas undecimus...... Canonicus Secularis et Abbas S. Martini Turonensis... quia secularis erat cum Canonicis secularibus vivere praeelegit in Monasterio S. Audomari. In actis capitul. S. Martini Turon. Rex Galliarum ejusdem Ecclesiae Abbas esse legitur: Dominus noster Rex, qui caput et Abbas ejusdem Ecclesiae exsistit.

Abbas secundarius, Dictus praepositus Monasterii, seu, ut hodie eum vocant, Prior, quod vices ageret Abbatis primarii. Regula S. Benedicti cap. 65. de Praepositis: Qui aestimantes se secundos esse Abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt. Sidonius lib. 7. Epist. 17: Quaeso ut Abbas sit Frater Auxanius supra Congregationem, tu vero et supra Abbatem. Vide Savaronem.

Abbates denique dictos, licet improprie, Decanos rurales, scribit Joan. de Deo in Poenitentiario lib. 5. c. 11.

Abbas superbus, Pica Brasiliae, Ramphastus, Rhinoceros, avis volucris Indica ingentis rostri. Vide Hofmann V. Pica Brasiliae.

Abbatis Anniversarium. Vide Anniversarium.

Abbasia, Abbatissa. Charta anni 303. ex Bullario Fontanellensi fol. 114: Alicia permissione divina Monasterii S. Salvatoris Ebroicensis humilis Abbasia totusque ejusdem loci conventus.

Abbatatus, Dignitas et officium Abbatis, ut Episcopatus Episcopi. Statuta Ord. Cisterc. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1573. C: Si autem gratum sit memorato Principi, quod idem frater Johannes Abbatatui ejusdem Villeriensis monasterii cedat... praefatus serenissimus Princeps nominet quemcumque Monachum ad regimen vel Abbatatum saepe dicti Monasterii. Iterum occurrit ibidem col. 1585. B. et 1592. D. necnon inter Acta SS. April. t. 1. pag. 803. C. ubi pro Abbatia ipsa integroque illius dominio accipitur: Praesentibus illustri Joanne Alzina dicti Monasterii et Abbatiatus vigilantissimo gubernatore. Vide Abbatia 4.

Abbatia, Monasterium cui praeest Abbas, vel Abbatissa. Vox nota.

2. Abbatia, ipsum Abbatis regimen ac gubernatio, Dignitas abbatialis. Concilium Meldense ann. 845. cap. 10: Talis Abbatia, quae Paternitas Latino nomine dicitur, funditus removeatur. Historia Beccensis MS. pag. 53: Ipse D. Anselmus ante Abbatiam et in Abbatia positus, etc. Acher. Spicil. tom. 7. pag. 492: Defuncto Luipone (Pseudo-abbate) per quem ante Abbatiam et in Abbatia navis Ecclesiae nostrae onerosa peccatis nostris in gravissimas syrtes defluxerat.

3. Abbatia, Ecclesia Parochialis, maxime illa quae Curatum habebat primitivum, qui non semel vocatur Abbas in veteribus instrumentis: hinc in antiquis Foris Navarrae lib. 1 et 2 Paroecias vocant Abbadiados. Pari ratione Ecclesiae parochiales etiam dictae sunt Monasteria; unde antiqua vox Gallica Le Monstier, quae de qualibet Ecclesia intelligitur. Charta Richardi III. Norman. Ducis apud Acherium, tom. 7. Spicil. pag. 200: Concedo Abbatiam quae appellatur Porthail, quae sita est juxta aquam Jorfluctum cum portu, etc. Tabularium Ecclesiae Aptensis fol. 3: Offero Domino Deo omnipotenti et Ecclesiae S. Mariae sedis Aptensis, cujus beneficiis utor, hoc est Abbatiam S. Martini cum aedificiis ibi eminentibus, cum mansis Equitum et pagensium... Est namque ipsa Abbatia in Comitatu Aptensi fere millibus sex disparata a civitate. Charta Lotharii Regis pro Monasterio S. Eligii Noviom. circa annum 980: Abbatia quoque S. Stephani juxta praedictum Coenobium sita cum terris, etc.

Abbatiae nuncupantur praeterea reditus ecclesiae parrochialis ab Abbatia dependentes: quod et de praediis aliisque bonis, quae nunc Prioratus appellantur, intelligendum est, ut in Abbatia 4. Charta Roric. episc. Laudun. ann. 15. Lothar. reg. ex Chartul. S. Vinc. Laudun.: Concessimus igitur praefato Reinoni canonico et sancto loco Vincentii supradictam terram, hoc est, dimidiam Abbatiam S. Hilarii, et ecclesiam ejus cum altari ex integro, salvo ecclesiastico jure, synodorum scilicet et graduum sacerdotum. Charta Ludovic. VI. reg. Franc. ann. 1112. ex Chartul. Maurigniac.: Ecclesiam ergo B. Martini de Veteribus Stampis, in qua decem adhuc canonici morabantur.... et omnem Abbatiam ejusdem Ecclesiae, quae nostra propria fuit, monasterio Sanctae Trinitatis... donavimus. Bulla Adr. IV. PP. in Chartul. Campan. fol. 14. v°. col. 2: Ecclesiam S. Clementis, quae vocatur Abbatia, curam decaniae, praebendam S. Petri, etc. Charta Jac. reg. Aragon. ann. 1229. ex Bibl. reg.: Nemo... atemptet monasterium Crassense, vel aliquid de Abbatiis sive prioratibus ejusdem, de honoribus vel hominibus suis, sive possessionibus vel rebus eorum alicubi impedire, capere, etc. Vide infra Abbassia et Abbatia terra.

4. Abbatia, Dominium et possessiones ad Abbatiam pertinentes. Chronicon S. Trudonis apud Acherium Spicil. tom. 7. pag. 358: Nec minus interea in aedificandis per Abbatiam Ecclesiis... fideliter operam dabat... Ecclesiae quas per Abbatiam novas aedificavit... sunt hae... Prima major nostra Ecclesia; secunda S. Mariae semper Virginis in oppido nostro; tertia S. Gengulfi Martyris in eodem; quarta etc. Mabill. Annal. Bened. tom. 4. pag. 184: Nam dum Abbatiam, id est, Abbatiae possessiones perlustrare vellet, etc.

5. Abbatia, monachorum ex aliquo monasterio delectus ad institutionem alterius novae abbatiae. Epist. S. Bern. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 738: Si forte ad opus fratrum nostrorum naves adduxerint et requisierint Abbatiam, quam missuri eramus, nuntius vester habeat nos excusatos in haec verba: Fratres quidem parati erant, et Abbatia ordinata: sed dominus Aleanus nuntius domini regis Siciliae dixit, quia rex non requirebat nisi duos fratres, qui praecederent alios ad videndum locum: cum autem placuerit domino regi, significabit nobis voluntatem suam de tota Abbatia simul mittenda.

Abbassia, pro Abbatia, eadem notione qua supra num. 3. Charta ann. 1032. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 176: Donamus aliquid de alode nostro,...... hoc est, Abbassiam S. Eusebii cum suis cellis, vel cum omnibus adjacentiis suis.

Abbatia Apostolicalis, quae Sedi Apostolicae sine medio subjecta est. Charta Henr. I. reg. Franc. ann. 1058. ex Tabul. Fossat.: Usque in aevum Apostolicalis atque regalis Abbatia existat. Vide supra Abbates exemti.

Abbatia Canonialis. Sic dicta quod hujus Abbas esset Canonicus: Nova Gal. Christ. tom. 4. col. 177. D: Ego Johannes Borbonius Vicarius et Administrator Lugdun. Ecclesiae, etc. Deinceps Deo dante non tollam de vestra communi possessione (Canonicos Lugdunenses alloquitur) me sciente, Abbatias Canoniales, quas nunc Canonici tenent. Vide Abbas Canonicorum. Sa Rosa de Viterbo vol. 1. pag. 31. voce Abbade Conego exempla affert monasteriorum capitulis ecclesiasticis incorporatorum sub conditione ut inter canonicos quidam Abbatis nomen gereret titulo monasterii exstincti.

Abbatia sempiterna. Sumitur juxta Lobinellum in Glossario Historiae suae Britannicae ut et Monachia pro feudo jure morticinii donato, Gall. Fief amorti. Pag. 219. tom. 2. ejusd. Hist: Hoel Comes dedit S. Catuodo villam Dargoth in Abbatia Sempiterna; pag. 250: Rudast, filius Orscandi Venetensis Episcopi dedit S. Catuodo in Abbatia Sempiterna villam in prospectu maris, etc. Lud. le Pelletier Epitome fundationis S. Nicolai Andegav. pag. 23: Hoellus Nannetensis Comes dedit insulam in Ligeri fluvio Denaralis nomine, Deo et S. Nicolao, in praesentia Hamonis Abbatis in Abbatia Sempiterna pro salute animae suae. Chartularium Monasterii Kemperlegiensis: In Oceano Britanniae.... bellam habebat insulam nomine Britannico Guedel appellatam; quam olim Normannorum rabies devastaverat, et ejus colonos inde exulaverat. Hanc itaque.... in Perpetuam Monachis Abbatiam tribuit.

Abbatia Terra. Dominium et possessiones ad abbatiam pertinentes. Chron. Sublac. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 1041: Pontificali itaque praecepto reconfirmavit (Leo IX. PP.) monasterio Sublacum et totam Abbatiam terram, etc. Vide supra Abbatia 3.

Abbatialis, Ad Abbatem pertinens, ut Abbatissalis, ad Abbatissam spectans. Rymer. tom. XIV. pag. 32: Nominibus ad dignitatibus Abbatialibus et Abbatissalibus seu aliorum dignitatum etc.

Abbatiani, Abbatibus subditi, addicti, ut Episcopani Episcopis, apud Guibertum lib. 3. de vita sua cap. 5.

Abbatiare, et Abbatiari, Abbatis vel Abbatissae munus obire, Abbatiae praeesse. Spicileg. Acher. tom. 5. pag. 45: Fratres ejus Ecclesiae elegerunt Stephanum, qui coepit Abbatiari anno Dominicae Incarn. 1023. Guibertus lib. 1. de vita sua cap. 7. Item, Chronicon Episcoporum Elbigensium non semel. Vide Abbatisare quod idem sonat.

Abbatiarii, Apud Beneharnenses et Bigorritanos. Iidem qui Abbates milites, seu Abbates Laici, quos vide.

Abbaticius, ut Abbatialis. Jure abbaticio, id est Abbatis potestate et dignitate. Chron. Centul. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 229: Post ejus (Angilberti) sanctum transitum, filius ejus Nithardus..... Centulensibus jure Abbaticio praelatus est.

1. Abbatiola, Capella, Sacellum, Ecclesiola, Ecclesia minor, seu Minus, ut vulgo loquimur, Beneficium. Capitula Caroli C. ann. 853. cap. 3: Missi inquirant de Capellis et Abbatiolis ex casis Dei in beneficium datis. Charta ann. 903, apud Perardum in Burgundicis: Fulberti videlicet Abbatis ipsius Abbatiolae S. Joannis. Chronicon Corbeiae novae: Dominus Liudwicus Imp. tradidit Monasterio locum Huxeri, cum omnibus finibus suis, Evesburg et Meppiam Abbatiolas, et caetera praedia in Aquilone. Charta Leonis IX. PP. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 356: Praeterea vero Ecclesiam, immo Abbatiolam S. Felicis ipsi loco adjacentem, etc. Vide Monachum Sangall. lib. 1. cap. 14; Fulcuinum de Gest. Abbat. Lobiens. cap. 28; Doubletum in Hist. Sandionys. pag. 465. 779; Annales Noviomenses Vassorii p. 693. etc. Observavimus supra in veteribus Foris Navarrae lib. 1. et 2, Curas appellari Abbadiados. Eo nomine, ait Mabillonius pag. 315. tom. 3. Annal. Bened. olim insigniebantur Ecclesiae in quibus unus aut alter Clericus erat. Vide Abbatia 3.

2. Abbatiola, Parvula Abbatia, in qua scilicet pauci Monachi, et res modica, apud Acherium Spicil. tom. 2. pag. 236.

Abbatisare, Abbatem agere. Liber de Morimundensis Coenobii in agro Mediolanensi desolatione: In hac autem (Abbatia) eodem tempore Abbatizabat vir venerabilis dominus Florius. Chronicon Casauriense lib. 4: Et exclusum judicio, iterum coegit Abbatisare. Caesarius lib. 6. Mirac. cap. 10: Quae hodie Abbatisat in jam dicto Coenobio. Utitur et lib. 7. cap. 40; ut et Laurentius Leodiensis in Episcop. Vird. pag. 343; Chronicon aulae Regiae cap. 9; Matth. Paris. ann. 1257. Chronicon Savigniacense; vetus Charta apud Brandaonem lib. 15. Monarch. Lusit. etc.

Abbatizare, abbatem agere, abbatiae praeesse, in vita S. Giraldi de Salis apud Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 999: Cum enim Bernardus Abbatizaverit anno Domini millesimo centesimo decimo quarto etc.

Abbatissae, Praefectae Monasteriis Virginum, seu Sanctimonialium, Matres Monasteriorum, uti a quibusdam vocantur, Matres Monacharum, apud Joannem de Janua: Abbatissae, quae Sanctimonialibus praeesse vid