Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AURA

AURA, Tempestas, ventus vehementior. Gloss. Latino-Gr. Aura, αὖρα, πνοή. Nonius Marcellus: Aura, ventorum vis. Glossae Isonis Magistri: Tempestas, Aura. Vita S. Venantii fratris S. Honorati Arelat.: Contra tantas aquarum et Aurarum varietates, etc. Monachus Wertinensis in Poemat. rythmico Litania dicto, de Miraculis S. Ludgeri Episcopi Mimigardensis: Grando, nix, pluviae illo erant tempore; Quibus verbis istis stultus maledixit: Auram hoc tempore fecisti, Diabole, Sit tempestas ista tecum maledicta. Albertus Stadensis ann. 1249: Pons in civitate Misna impetu tempestatis totus confractus corruit, et infinitum populum, qui ibidem propter horrorem Aurae confugerat, obtruncavit. Henricus de Knygthon ann. 1326: Accidit, quod Aura flante (ignis) attigit quandam celluram, et excrevit in flammam, etc. Thomas Walsingham. pag. 226: Cum naves nostrae, quae jam portum tenebant, reverti non poterant,... quia videlicet et Aura erat eis contraria, et malitia loci suspecta. Magna Aura, apud Ott. de Morena.

Aura Levatitia, Tempestas excitata in aere a Tempestariis vi incantationis. Agobardus Lugd. arch. lib. contra Tempestarios: Dicunt enim mox ut audierint tonitrua, et vident fulgura, Aura Levatitia est. Interroganti vero quid sit Aura Levatitia,... confirmant incantationibus hominum, qui dicuntur Tempestarii, esse levatam, et ideo dici Levatitiam Auram. Galli vulgo dicunt, Il s'est élevé un Air tempestueux, pro excitata est tempestas.

Aura Levata, Tempestas excitata in aere, vi incantationis, idem quod Aura levatitia. Pontif. MS. eccl. Elnensis: Ordo contra Auram levatam. Contra aereas tempestates, cum primo videtur aura immoderate levari, projiciat sacerdos contra illam aquam benedictam.

Procellam ad Auram Convertere, Proverbium, Rem mitigare, ad lenitatem se convertere. Livo Rex Armeniae in Gestis Innocentii III. pag. 27: Quia ad audientiam vestram appellabamus, Procellam ad Auram consilio domini P. Cardinalis Convertere studuerunt.