Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUSCULTO

AUSCULTO,² (AUSCULTARE) et Ascultare dicuntur Monachi, qui priusquam in Ecclesia quod sibi injunctum est, legant, recitent, vel canant, coram eo, cui id curae incumbit, Lectiones suas recitant, et ab ipso non modo seriem Lectionis accipiunt, sed etiam, quo illa vocis tono recitanda sit, docentur. Lib. Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 34: Fratres, qui in Ecclesia sive ad Missam, sive ad Matutinas, aliquid legere habent, debent ab Armario Ascultare. Abbas autem et Prior Ascultare non coguntur: quod ad Missam legendum est, Auscultetur in spacio, quod est inter Capitulum et Tertiam... Fratres, qui officiis deputati sunt, si id, quod habent legere, horis constitutis Auscultare non possunt; postmodum cum eis vacat, Auscultent... Frater vero qui primam Lectionem habet legere, debet hora Auscultandi Lectionem, librum in quo legendum est, in Claustrum referre, et, postquam omnes Auscultaverint, in locum suum referre. Lanfrancus in Decretis pro Ordine S. Benedicti cap. 5: Quicunque lecturus vel cantaturus est aliquid in Monasterio, si necesse habeat, ab eo (Cantore) priusquam incipiat, debet Auscultare.

Qui usus non in monasteriis tantum, sed et in aliis ecclesiis obtinuit, ut discimus ex Charta ann. 1221. in Chartul. sign. Decanus S. Petri Insul. fol. 59. r°: De officio vero suo tenetur scholasticus legendas in ecclesia signare, et imponere lectiones, et ipsas lectoribus, si necesse fuerit, subdiacono quoque et diacono epistolam et evangelium Ascultare. Rursum occurrit in Ch. ann. 1228. ibid.