Alcuinus_cps2, Adversus haeresin Felicis, p1 
>>> Alcuinus, Adversus haeresin Felicis, VIRI CLARISSIMI D. PETRI F. FOGGINI BIBLIOTHECAE VATICANAE CUSTODIS SPECIMEN PRAEFATIONIS IN SEQUENS OPUSCULUM.hide dictionary links

Adversus haeresin Felicis


(PL 101 0087C) LIBER ALBINI, QUEM EDIDIT CONTRA HAERESIN FELICIS.

(0087D)

I. Legimus in saecularis litteraturae historiis, quosdam viros medicinalis artis peritos, dum aliquas civitates pestilentiae lue infectas audierunt, amore civium suorum, aliquod medicamenti genus provida sollicitudine excogitasse, quo cives suos a grassantis morbi infestatione praemunirent, ne ingruens periculum ex insperato partem cognatae subverteret multitudinis. Hoc idem nostrae videtur agendum esse devotioni contra haereticae pravitatis pestilentiam, quorum doctrina ut cancer serpit, ut virus infunditur, ut venenum serpentino dente ingestum, quos laceret, occidit. (0088A) Nec posterior nobis in catholicae fidei veritate animarum sollicitudo integritatis esse debebit, quam antiquis in scientia sua corporalis cura salutis fuisse probatur. (0088B)

II. Ecce pars quaedam mundi haereticae pravitatis veneno infecta est, asserens Christum Iesum Deo Patri verum non esse Filium; nec proprium, sed adoptivum; et Nestoriana haeresis ab Oriente, ubi damnata est a ducentis synodali auctoritate Patribus, longum postliminium reviviscens, latitando fugit in Occidentem, ut ubi sol visibilis ab oculis se abscondit humanis, ibi sol iustitiae a cordibus recederet infidelium [Forte, fidelium]. Nestorius impia assertione negat beatissimam virginem Mariam Dei esse genitricem, sed tantummodo hominis - similiter et isti, eadem pravitate decepti, negant eam vere Filii Dei esse genitricem, sed cuiusdam adoptivi filii; volentes Christum Deum nobiscum esse adoptivum, per quem nos Deo Patri facti sumus adoptivi filii. Hanc ego pestilentiae luem abhorrens antiquorum Patrum pigmentarias perscrutari curavi cellas; vel posterioris temporis venerabilium doctorum florentia percurrere prata festinavi, ut aliquod medicamenti genus civibus meis, filiis scilicet sanctae Ecclesiae conficerem, quo se ab hac pestilentiae contagione praemunire, divina auxiliante gratia, potuissent: ex paternis videlicet thesauris species colligens pigmentorum, vel florum; et singulorum adnectens nomina auctorum, ut salubrior esset et firmior confectio, quo ex clarissimorum virorum sapientiae et sanctitatis erueretur gazis. (0088C) Et primo omnium ponentes, quid evangelica lux omni sole clarior ad illuminationem verae fidei pandat; contra huius claritatem luminis nemo sanos habens oculos repugnare audet: sed sicut caecus errat in sole; et licet ille soli sit praesens, sol tamen absens illi esse probatur; sic qui evangelicae non consentit veritati, errat de via, donec in ultimam perditionis foveam devolvatur. Vos vero, filii sanctae Dei Ecclesiae, hanc meam pro vobis devotionem sanctarum orationum remunerate suffragiis; et siquid nostra vobis praesentialiter proficiat industria, perpetualiter vestra nobis prosit intercessio. (0088D)

III. Credamus Domini Dei Patris testimonio, ubi super baptizatum Filium magnifica voce testatur dicens: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17) . Et ne quis de altero dici dubitaret, etiam sanctus Spiritus in specie columbae praesentia comprobatur, hunc esse Filium Dei, qui a Ioanne in Iordane baptizatur. Etsi luce clarius patescat ex auctoritate paternae vocis Filii proprietas; tamen audiendi sanctorum Patrum et catholicorum doctorum venerabiles sensus, quid in hac veridica paterni testimonii professione senserint. (0089A)

IV. Dicit enim Hilarius ecclesiasticae fidei doctor mirabilis in libro sexto quem de sancta Trinitate scripsit post alia catholicae fidei convenientia sic: « Vere Dei Filium unigenitum Deum Dominum nostrum Iesum Christum esse ac doceri multis modis cognitum est; dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones confitentur, dum Iudaei negant, dum gentes in passione cognoscunt. (0089B) Neque enim ex communione nuncupationis est, quod de proprietatis fide dicitur: et cum omnia quae Christus Dominus aut egit aut docuit, ultra omnia eorum sint qui Filii nuncupantur, et in his omnibus quae praecipua sint Christi, hoc vel potissimum doceatur esse, quod Dei Filius est; non est in eo filii ex generali familiaritate cognomen. Non contamino veritatis fidem, ut hoc verbis meis astruam. Loquatur, ut saepe solitus est, de unigenito suo Pater, ne sub consummandi baptismi sacramento Iesus Christus ignorabilis esse possit per corpus. Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17) . Rogo, in quo veritas deperit, et in quo infirma fides professionis est? Non annuntiatus per angelum de sancto Spiritu partus ex virgine; non index Magis stella; sed nec adorati in cunis honor; nec baptizandi sub Baptistae professione virtus satis esse ad demonstrationem maiestatis existimantur. Pater de coelo loquitur, et ita loquitur: Hic est Filius meus. Quid sibi vult non cognominum, sed pronominum fides? (0089C) Cognomina nominibus adduntur; pronomina vero obtinent in se nominum virtutem. Proprietatis autem significatio est, ubi et hic est dictum esse auditur, et meus est. Et intellige quae sit veritas et ratio dictorum. Legeras: Filios genui et exaltavi (Isai. I, 2) . Sed non legeras, filios meos; genuerat enim eos sibi per divisionem gentium et plebem haereditatis in filios. Ne igitur per communionem adoptivae haereditatis cognomentum Filii unigenito Deo adderetur, naturae veritas per significationem proprietatis ostensa est. Assignetur sane hoc communionis in Christo nomen, ut Filius sit, si de quoquam dictum reperietur: Hic est Filius meus. (0089D) Sin vero proprium ac singulare ei est: Hic est Filius meus, quid calumniam Deo Patri professae de Filio proprietatis afferimus? Anne tibi in eo quod dicicitur, hic est, non significari videtur, alios quidem cognominatos ab eo in filios, sed hic Filius meus est, donavi adoptionis plurimis nomen, sed iste mihi Filius est: ne quaeras alium, ne non hunc esse credas; hunc ego tanquam digito indice ac verbi significatione contingo, qua dico, et meus est, et hic est, et Filius est. Quid post haec intelligentiae poterit esse, ut non esse credatur? (0090A) Et haec quidem paternae vocis significatio ea fuit, ne qui ad implendam omnem iustitiam baptizandus esset, quid esset ignoraretur: sed ut, qui ad sacramentum salutis nostrae homo cernebatur, Dei voce Dei Filius nosceretur. Et quia in fidei huius confessione credentium vita esset (non enim alia aeternitatis vita est, nisi Iesum Christum unigenitum Deum sciamus esse Dei Filium), vox e coelo rursum ab apostolis iteratae huius significationis auditur, ut id firmius crederetur ad vitam, quod non credidisse mors esset. (0090B) Namque cum Dominus in monte maiestatis suae habitu constitisset, Moyse atque Elia assistentibus, et ad visionis atque vocis fidem tribus columnis Ecclesiarum testibus assumptis, haec vox paterna de coelo est: Hic est Filius meus dilectus, in quo complacui, ipsum audite » (Matth. XVII, 5) .

V. Idem post plurima et veridica de naturali proprietate Filii Dei ita intulit: « Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Testatus est Pater de Filio; operibus suis Filius testimonium Patris exaequat. Cur non videatur esse in eo idem [Al., id est] Filii veritas, quae et docetur [Al., dicitur] et probatur. Non est per Deum Patrem Filii nomen in Christo et [Al., ex] adoptione bonitatis: neque sanctitate meruit hoc nomen, sicut plures post confessionem fidei Dei Filii sunt. Proprietatis enim in his significatio nulla est: nominis namque tantum, ut Deo dignum est, indulta dignatio est. Aliud est, hic est, et meus est, et hunc audite: in hoc veritas est, natura est, fides est. (0090C) »

VI. Item in sequentibus in eodem libro sexto: « Omnibus, quibus per fidem Deus Pater est, per eam fidem Pater est, qua Iesum Christum Dei Filium confitemur. Confiteri autem Filium secundum generale sanctorum nomen, quid habet fidei, ut dicamus, unus ex filiis est? Sed nunquid et caeteri in hac creaturae suae infirmitate non filii sunt? In quo ergo Filium Dei Iesum Christum fides confessa praecellit, cum ei secundum filios, filii non natura, sed nomen sit? Christum perfidia ista non diligit. »

VII. Item in sequentibus eiusdem libri: « Et quidem secundum propositae a nobis responsionis ordinem opportunissimus hic nobis locus est, ut tertio nunc doceamus Filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum ab apostolis creditum, non ex nuncupatione, sed ex natura; neque ex adoptione, sed ex nativitate. (0090D) »

VIII. Item in sequentibus: « Non est evangelica et apostolica fides, Filium Dei nomine potius quam natura credere [Al., credidisse]. Si enim adoptionis haec nuncupatio est; et non idcirco Filius est, quia exierit a Deo, quaero unde beatus Simeon Bariona est confessus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) . Anne cum omnibus potestas sit per sacramentum regenerationis in filios Dei nasci? (0091A) Si secundum hanc nuncupationem Filius Dei Christus est, interrogo quid illud sit, quod Petro non caro, neque sanguis revelavit, sed Pater, qui in coelis est? »

IX. Item ex eodem libro: « Scribens utique evangelista [Al., Evangelia] scribendi debuit afferre rationem; et [Al., ut] videamus, quam ostenderet dicens: Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Iesus est Christus Filius Dei (Ioan. XX, 31) . Scribendi igitur Evangelia [Al., Evangelii] non aliam praetulit causam, quam ut omnes crederent Iesum esse Christum Dei Filium. Si sufficit ad salutem Christum credere, cur adiecit: Filium Dei? Si vero Christum credere ea demum fides est, non Christum tantummodo, sed Christum Filium Dei credidisse, non est nomen Filii in Christo unigenito Deo ex adoptionis consuetudine. (0091B) »

X. Videamus quoque quale testimonium beatus Ioannes Baptista, post descensum Spiritus sancti in specie columbae super eum, protulit de illo: Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Ioan. I, 34) . De quo testimonio beatus Augustinus in homilia septima super Ioannem evangelistam ita ait: « Perhibuit Ioannes testimonium, quia vidit. Quale testimonium perhibuit? Quia ipse est Filius Dei. Oportebat ergo ut ille baptizaret, qui est Filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati Filii ministri sunt unici: Unicus habet potestatem, adoptati ministerium. »

XI. Item in eadem homilia (Num. 13) : « Messias Hebraice, Graece Christus, Latine Unctus. (0091C) Ab unctione enim dicitur [Christus], a chrisma unctio est. Graece ergo Christus Unctus. Ille singulariter unctus, praecipue unctus, unde omnes Christiani ungentur, ille praecipue. Quomodo in Psalmo dicit, audi: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8) . Participes enim eius omnes sancti, sed ille singulariter Sanctus Sanctorum, singulariter unctus, singulariter Christus. (0091D) »

XII. Quid opus est professionem Nathanaelis protestantis verbis exaggerare: Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel (Ioan. I, 49) ; de quo Veritas ipsa tam laudabile protulit testimonium dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Ibid. 47) ? « Nam iste Nathanael, sicut Augustinus dicit (num. 20) , talem protulit vocem: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel, qualem tanto post Petrus, quando ei Dominus ait: Beatus es Simon Bariona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus, qui est in coelo (Matth. XVI, 17) ; et ibi nominavit petram, et laudavit firmamentum Ecclesiae. In ista fide hic iam dicit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. » Item in octava homilia eiusdem operis idem praefatus Pater de unitate Filii Dei ita dicit (num. 4) : « Dominus autem securus moriens dedit sanguinem suum pro ea, quam resurgens haberet, quam sibi iam coniunxerat in utero Virginis. (0092A) [Verbum enim sponsus et sponsa caro humana, et utrumque unus Filius Dei et idem Filius hominis, ubi factus est caput Ecclesiae. Ille uterus virginis] Mariae thalamus eius, inde processit tanquam sponsus de thalamo suo. »

XIII. Si igitur Dominus Christus secundum carnem, sicut quidam improba fide garriunt, adoptivus est Filius, nequaquam unus est Filius, quia nullatenus proprius Filius et adoptivus Filius, unus esse potest Filius, quia unus verus, et alter non verus esse dignoscitur. Quid Dei omnipotentiam sub nostram necessitatem prava temeritate constringere nitimur? (0092B) Non est nostrae mortalitatis lege ligatus; omnia enim, quaecunque vult, Dominus facit in coelo et in terra (Psal. CXIII, 3) . Si autem voluit ex virginali utero proprium sibi creare Filium, quis ausus est dicere, eum non posse? Potestati eius quis resistit (Rom. IX, 19) ? Cur secreta voluntatis illius vel potestatis indagare aliquis audet? Vel quare credere non debemus eius testimonio de Filio suo, quem toties in Evangelio suum nominavit, et non alienum? Ipse quoque Filius Patrem eum saepius nominavit. Videamus quid ipse caeco respondit interroganti, quis esset Filius Dei, ut crederet in eum. Respondit itaque: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ipse est (Ioan. IX, 37) . Nondum enim caecus ille spiritaliter intellexit Filium Dei; tamen audivit ab eo: Et vidisti eum. Quem, nisi Filium Dei? Et qui loquitur tecum, ipse est. Quis, nisi Filius Dei? (0092C) Ille unitatem personae humanitatis et divinitatis monstravit, ut crederetur ille homo, qui visus est, vere esse Filius Dei. His testimoniis veritatis roboratus, o homo, noli iudicare iudicem tuum, sed adora Deum tuum regnantem in coelis, quem Magus adoravit vagientem [Ms., vagitantem] in cunabulis: honora sedentem in throno maiestatis, quem mater natum posuit in praesepio hospitalitatis, et noli facere iniuriam creatori tuo, sicut sanctus Augustinus dicit in homilia in Natali Domini: « Quare modo putatur iniuria, quando Deus, quod ipse fecit, mire in se clementer excepit, et in homine se vere videri voluit, in quo ante imaginarie voluit se videri, deditque ut proprietas esset ipse, qui ante, ut similitudo esset, acciperet. (0092D) »

Ingrediamur quoque aliorum sanctorum Patrum aromaticas cellas, et eruamus inde aliquid ad salutem legentium et supplementum operis nostri.

XIV. Videamus quid beatus Cyrillus Alexandrinus episcopus, cuius documenta contra Nestorium in sexta synodo maxime claruerunt, de hac inquisitione senserit. (0093A) Dicit enim in Epistola, quam in commune ecclesiasticis scripsit ordinibus, inter alia sic: « Quando enim, inquit, introducit primogenitum in orbem terrarum dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I, 6) . Sed nos quidem, etsi sancto uncti sumus Spiritu, adoptionis quidem ditamur gratia, vocamurque etiam Dei [id est, Dii], nostrae vero naturae mensuram non ignoremus; sumus enim in terra et habitamus inter servos; at ille est non in quibus nos, sed natura et vere Filius et omnium Dominus. »

XV. Idem in eadem post pauca: « Quocirca quidem ex duabus rebus indubitanter, divinitate et humanitate Emmanuel est. Verumtamen unus Dominus Iesus Christus, unusque et vere Filius, Deus simul et homo; et non homo Deus factus sub aequalitate horum, qui per gratiam; sed Deus potius verus in humana forma apparens propter nos. (0093B) Dat nobis autem fidem ad hoc et Deiloquus Paulus dicens: Cum autem venisset plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum Dei reciperemus » (Gal. IV, 4, 5) .

XVI. Et non multo post in eadem epistola: « Quomodo ergo proprius Dei Filius nominatus est Christus, qui etiam traditus est a Deo et Patre causa omnium salutis et vitae? Traditus est enim propter peccata nostra, et ipse iniquitates multorum portavit in corpore suo in ligno, secundum Prophetae vocem. Palam ergo est, quia unitatis res assumpta necessarie proprium Filium declaravit Dei, qui ex sancta Virgine est. Corpus enim est non alterius cuiuspiam secundum nos, sed magis proprium ex Patre existentis Verbi, natum ex ea. (0093C) »

XVII. Considerandum quoque est, quod sanctus Athanasius in epistola ad Epictetum de fidei catholicae firmitate dixerit: « Quomodo autem, inquit, et ambigere audent, qui dicuntur Christiani, si [Pro, an], qui ex Maria processit Deus, Filius quidem substantia et natura Dei est; secundum carnem autem ex semine David est, ex carne autem sanctae Mariae. Quid autem putas? Temerarii facti sunt, ut dicerent Christum, qui carne passus est et crucifixus, non esse Dominum Salvatorem, et Deum, et Filium Patris. (0093D) Aut quomodo Christiani volunt nominari, qui dicunt in hominem sanctum, sicuti unum prophetarum venisse Verbum, et non hominem factum sumentem ex Maria corpus; sed alterum esse Christum, et alterum Dei Verbum, quod ante Mariam et ante saecula Filius existebat Patris? Aut quomodo esse Christiani possunt, qui dicunt alium esse Filium, alium Dei Verbum? Non per adoptionem haec facta sunt, absit! sicut quidam existimarunt, sed, sicut est veritas, homine facto Salvatore, totius humani generis salus facta est. Si enim adoptione erat in corpore Verbum, secundum illos (quod autem adoptione dicitur, phantasia est) reperietur et putative salus et resurrectio hominum dici, secundum impiissimum Manicheum. (0094A) Sed non equidem phantasia est salus nostra; neque corporis solum, sed totius hominis, animae et corporis, veraciter salus facta est. Humanum naturaliter, quod ex Maria secundum divinas Scripturas, et verum erat Salvatoris [corpus]. »

XVIII. Item Iulius sanctissimus Romae episcopus in epistola ad Prosdocimum ita ait: « Praedicatur autem ad plenitudinem fidei et incarnatus de virgine Maria Dei Filius, et inhabitasse in hominibus; non in homine operatur. Hoc enim in prophetis est et in apostolis: [perfectus Deus in carne, et homo] perfectus in Spiritu; non duo filii, unus quidem proprie Filius assumens hominem, alter autem mortalis assumptus a Deo: sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra Deus. (0094B) »

XIX. Item Felicissimi episcopi Romae et martyris ad Maximum episcopum et clerum Alexandriae sacrae fidei confirmatio: « De Incarnatione autem Verbi et fide credimus in Dominum nostrum Iesum Christum de virgine Maria natum, quia ipse est sempiternus Dei Filius et Verbum, et non homo a Deo assumptus, ut alter esset praeter illum. Neque enim hominem assumpsit Dei Filius, ut sit alter praeter ipsum; sed Deus existens perfectus, factus est simul et homo perfectus, incarnatus de Virgine. (0094C) »

XX. Item beatus Gregorius Nazianzenus: « Non decipiant homines nec decipiantur sine sensu suscipientes Dominicum hominem, sicut ipsi dicunt; magis autem Dominum nostrum et Deum: Nec enim hominem dividimus a deitate, sed unum et eumdem dogmatizamus; prius quidem non hominem, sed Deum et Filium solum et ante saecula non mistum corpori, et quaecunque sunt corporis; in fine autem et hominem assumptum pro nostra salute passibilem carne, impassibilem deitate; circumscriptum corpore, incircumscriptum divinitate; eumdem terrenum et coelestem, visibilem et intelligibilem, capabilem et incapabilem, ut in toto homine eodemque et Deo totus homo reformaretur, qui sub peccato ceciderat. Si quis non Dei genitricem Mariam aestimat, sine deitate est. Si quis quasi per fistulam Virginis transisse, et non in ipsa formari, deifice simul et humane; deifice quidem, quia sine viro; humane autem, quia lege partus, anathema sit. (0094D) Si quis formatum dicit hominem, et ita subingressum Deum, damnatus est; non enim nativitas Dei istud est, sed fuga nativitatis. Si quis introducit duos filios, unum quidem ex Deo et Patre, secundum autem ex Maria novum, et seipsum ex adoptione excidet, quae promissa est recte credentibus. Naturae enim duae, Deus et homo, quod est anima et corpus; Filii autem non duo, nec Dii. (0095A) Neque enim hic duo homines, licet etiam Paulus interiorem hominem et exteriorem appellaverit, et, si oportet compendiosius dicere, aliud quidem et aliud, ex quibus Salvator est (siquidem non idem est invisibile visibile; et sine tempore, sub tempore); non alius autem et alius, absit! utraque enim summae unitionis in contemperatione, Deo quidem inhumanato, homine autem deificato. »

XXI. Item Atticus episcopus Constantinopoleos: « Nisi enim ille nasceretur carnaliter, non tu renascereris spiritaliter. Nisi ille sustinuisset servi formam, non tu dignitatem adoptionis lucratus esses. Propter hoc enim in terra coelestis, ut tu in coelis servareris terrenus. Propter hoc Christus semetipsum exinanivit, ut nos omnes de plenitudine eius accipiamus. Illius mors tua facta est immortalitas. »

XXII. Item Theodotus episcopus Cyprorum in sermone de nativitate Domini post alia etiam ista protulit: « Quid igitur? (0095B) Advenit Deus existens ad homines, non locum ex loco mutans, sed invisibilem naturam ostendens visibilem, et visus ut homo et tanquam cognatus hominibus apparens, sicut etiam evangelista praedicans dicit, quia Verbum caro factum est. Quomodo possibile est Deum Verbum fieri hominem requiris, et modum Dei miraculosum a nobis exigis? Si comprehensibile nobis esset, quod incomprehensibile est sermone, miraculum non esset, sed causa naturae; si vero miraculum et signum est, quod factum est, cede rationem Domino miracula facienti; quia enim factum est scire te volo; et ex eo quod factum est, fructum fide lucrare. Operanti cede. » Et post pauca: « Hoc egit miraculorum creator, ad suam voluntatem naturam trahens, et paruit natura iussioni. Noli ergo in infirmitatem humanae naturae cadere. (0095C) Noli dicere, quomodo hominis natura coepit Deum? Quomodo Deus factus est homo? Quomodo Deus Verbum facta est caro visibilis? Sed quia factum est, crede; modum vero et rationem cede creatori. »

XXIII. Audiamus quoque, quid beatus Gregorius pontifex apostolicae sedis et doctor mirabilis in libro primo operis pulcherrimi Moralium dicat: « Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales (Iob. I, 3) . Quod Redemptor noster Oriens dicitur, Propheta testante perhibetur, qui ait: Ecce vir Oriens nomen eius (Zach. VI, 12) . Omnes ergo, qui in hoc oriente fide consistunt, recte Orientales vocantur; sed quia omnes homines tantummodo homines; ipse autem Oriens Deus et homo, recte dicitur: Erat magnus inter omnes Orientales. (0095D) Ac si aperte diceretur: Omnes, qui in fide Deo nascuntur, superat, quia non, ut caeteros adoptio, sed natura illum divinitatis exaltat; qui etsi humanitate caeteris apparuit similis, divinitate tamen mansit super omnia singularis. (0096A) »

XXIV. Item in libro octavo decimo eiusdem Operis beatus Gregorius de excellentia nativitatis Christi, et quantum a nobis differat, admirans ait: « Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia (Iob. XXVIII, 19) . Quid Aethiopiam, nisi praesentem mundum accipiamus, quae coloris nigredine designat peccatorem populum, foeditatem meritorum. Aliquando vero Aethiopiae nomine specialiter gentilitas designari solet, infidelitatis prius nigra peccatis, quam veniente Domino Habacuc propheta vidit timore perterritam et ait: Tabernacula Aethiopum expavescent tabernacula terrae Madian (Habac. III, 7) . David quoque propheta videns, quod ad Iudaeam redimendam veniret Dominus; sed ante gentilitas crederet, quam Iudaea sequeretur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25) , dicit: Aethiopia praeveniet manus eius Deo (Psal. LXVII, 32) , id est, priusquam Iudaea credat, salvandam se offert omnipotenti Domino, peccatis nigra gentilitas. (0096B) Topazium vero pretiosus lapis est; et quia Graeca lingua πᾶν omne dicitur, pro eo quod omni colore resplendet topazium, quasi topandium vocatur. Dum vero in Deum conversa gentilitas credidit, ex ea multi ita sunt dono Spiritus locupletati, ut quasi multis coloribus, sic multis virtutibus luceant. Sed ne acceptis quisque virtutibus extollatur, a sancto viro nunc dicitur non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. (0096C) Ac si aperte diceretur: Nullus sanctorum quibuslibet virtutibus plenus, ex ista tamen nigredine mundi collectus aequari potest, de quo dictum est: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 39) . Nos quippe sancti efficimur, non tamen nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut cum propheta dicamus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7) . Ille autem solus veraciter sanctus natus est, qui, ut ipsam conditionem naturae vinceret, ex commistione carnalis copulae conceptus non est. (0096D) Huic se sapientiae quasi quoddam topazium de Aethiopia aequari voluit, cum quidam haeresiarcha dixit: Non invideo Christo Deo facto; si volo, et ipse possum fieri: qui Iesum: Dominum nostrum non per mysterium conceptionis, sed per profectum gratiae Deum putavit, perversa allegatione astruens, eum parvum hominem natum, sed ut Deus esset per meritum profecisse; atque ob hoc aestimans, et se et quoslibet alios ei posse coaequari, qui filii Dei per gratiam fiunt; non intelligens, non attendens quia non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Aliud est enim natum hominis gratiam adoptionis percipere; aliud unum singulariter per divinitatis potentiam Deum ex ipso conceptu prodiisse: nec aequari potest gloria unigeniti habita per naturam, aliis accepta per gratiam. (0097A) Mediator quippe Dei atque hominum, homo Christus Iesus, non sicut iste haereticus desipit, alter in humanitate, alter in Deitate est; non purus homo conceptus atque editus, post per meritum, ut Deus esset, accepit, sed nuntiante angelo et adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro; et manente incommutabili essentia, quae ei est cum Patre et cum sancto Spiritu coaeterna, assumpsit intra virginea viscera, ubi et impassibilis pati et immortalis mori, et aeternus ante saecula temporalis posset esse in fine saeculorum: et per ineffabile sacramentum conceptu sancto et partu inviolabili secundum veritatem utriusque naturae natus est unus Dei Filius, ut eadem virgo et ancilla Domini esset et mater. (0097B) Sic quippe ei ab Elisabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43) ? Et ipsa virgo concipiens dicit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38) . Et quamvis ipse aliud ex Patre, aliud ex virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex virgine, sed ipse est aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre, ipse qui fecit, ipse qui factus est; ipse speciosus forma prae filiis hominum per divinitatem (Psal. XLIV, 3) , et ipse, de quo dictum est: Vidimus eum, et non erat aspectus, et non est species ei neque decor per humanitatem (Isai. LIII, 2); ipse ante saecula de Patre sine Matre, ipse in fine saeculorum de Matre sine Patre. »

XXV. Item beatus Alexander Constantinopoleos episcopus Alexandro Alexandrino episcopo scribens in epistola quam pro fide catholica scripsit post praefationem congruam ita subinfert: « Porro creaturae eius, homines et angeli benedictiones acceperunt, virtutibus proficere contendentes, mandatisque legitimis, quatenus non peccarent. (0097C) Dominus vero noster naturaliter Filius Patris existens ab omnibus adoratur. Illi deponentes spiritum servitutis ex bonis operibus et profectu Spiritum filiationis accipientes per naturalem Filium iusti fiunt et ipsi adoptione filii; istius autem propriam et naturalem praecipuamque filiationem Paulus etiam manifestavit de Deo dicens: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis, id est, qui natura non sumus filii, tradidit eum (Rom. VIII, 32) ; ad distinctionem namque non propriorum illum proprium Filium esse dixit. (0097D) In Evangelio autem, Hic est Filius, inquit, meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17) . »

XXVI. Chromatius quoque sanctae Romanae antistes Ecclesiae, in libello quem de octo Beatitudinibus scripsit, ita dicit: « In mysterio enim baptismi et Filius [Alii addunt: manens] videtur in corpore; et Spiritus sanctus in specie columbae descendit; et vox Patris de coelo auditur, ut Trinitatis unitas declaretur, quia nec Pater sine Filio intelligi potest, nec Filius sine Spiritu sancto cognosci. Vide [Al., Unde] igitur, quale Patris de Filio testimonium sit dicentis: Hic est Filius meus. Suus utique non per adoptionem gratiae, neque per religionem creaturae, ut haeretici volunt; sed sui proprietate generis et veritate naturae. Multi enim sanctorum filii Dei dicuntur et sunt, sed hic sine comparatione [Al., compassione] unus Deo Patri Filius unigenitus et verus et proprius, non aliunde quam de Patre natus; quia tam verus pater Pater est, quam verus et Deus est; sicuti etiam [Al., tam] verus filius [Filius] est, quam verus et Dominus. (0098B) Perfecta ergo fides est Trinitatis ostensa, cum et Pater Christum Dominum ac Deum nostrum Filium suum esse testatur; et Spiritus sanctus, id est, Paracletus, in tanto fidei sacramento Patri Filioque coniungitur, ut verum Patrem, verum Filium, verum etiam Spiritum sanctum credere tres personas, sed unam divinitatem Trinitatis, unamque substantiam non dubitemus. »

XXVII. Sed huius fidei veritatem beatus Augustinus multis confirmat testimoniis, quae sparsim in opusculis suis legentibus et studiosis occurrunt. Non enim dormientes [Leg., dormientibus] in infidelitate, sed sapientiae studentibus veritatis thesauri patescunt; unde et in Evangelio ipsa Sapientia dixit: Iustificata est sapientia a filiis suis (Matth. XI, 19) . Unde idem Pater in praefato opere Homiliarum titulo quartodecimo tale protulit testimonium: « Audi enim adhuc quod sequitur, quia de Filio dixerat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. (0098C) Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius (Ioan. III, 34, 35) . Adiicit: Omnia dedit in manu eius, ut nosses et hic, quam distincte dictum est: Pater diligit Filium. Quare enim? Pater non diligit Ioannem? Et tamen non omnia dedit in manu eius. Pater non diligit Paulum? Et tamen non omnia dedit in manu eius. Pater diligit Filium: sed quomodo Pater Filium, non quomodo Dominus servum; quomodo unicum, non quomodo adoptatum. »

XXVIII. Item in Sermone XXII: « Et revera, fratres, puto quia iustum est, humiliavit se propter nos, glorificemus illum nos. Non enim Filius hominis propter se est, sed propter nos: ergo erat Filius hominis illo modo, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ideo hunc enim Deus Pater signavit. Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere. (0098D) Hoc est signare, ponere aliquid, quo non confundatur cum caeteris. Signare est, signum ei ponere. Cuicunque rei ponis signum, ideo ponis signum, ne confusa cum aliis ante non possit agnosci. Pater ergo eum signavit. Quid est signavit? Proprium quiddam illi dedit, ne caeteris comparetur hominibus. (0099A) Ideo dictum est: Unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8) . Ergo signare quid est? Exceptum habere hoc est, prae participibus suis. »

XXIX. Item in Sermone eiusdem operis XXIV: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis, qui est in coelo (Ioan. III, 13) . Non dixerat, Filius, inquit, hominis, qui erat in coelo [Edit.: Non dixit, erat, sed Filius, inquit, hominis qui est in coelo]. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Et non ita dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis [Edit., Filius Dei], qui est in coelo. Quo pertinet, nisi ut intelligamus quod etiam pristino sermone commendavi charitati vestrae, unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas, ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? (0099B) Christus ergo unus est; Verbum anima caro, unus Christus; Filius Dei et Filius hominis, unus Christus; Filius Dei semper, Filius hominis ex tempore, tamen unus Christus secundum unitatem personae. In coelo erat, quando in terra loquebatur: sic erat Filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei erat in terra. Filius Dei in terra suscepta carne; Filius hominis in coelo in unitate personae. »

XXX. Ecce quomodo iste Pater venerabilis adoptionis nomini nuper inducto occurrit! Quomodo non erunt quatuor personae, si [Forte, scilicet] Pater, et Spiritus sanctus, et Filius proprius, et filius adoptivus? Nam sicut saepe diximus, omnis qui sanum sapit, duo esse intelligit proprium et adoptivum, sicut duo sunt verum et non verum. Et quam impium est dici duos filios, unum proprium, alterum adoptivum! (0099C) Contra quam impietatem sanctae fidei professio in symbolo, quod beatus Isidorus in Etymologiis composuit, manifeste pugnat, dicens: « Ergo Dei Filius hominis factus est Filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius; et secundum veritatem naturae ex homine hominis Filius, ut veritas unigeniti [Edit., geniti] non adoptione, neque appellatione [Edit., apparitione], sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet, ut esset verus Deus et verus homo unus Filius. » Non ergo duos Christos, neque duos Filios, sed Deum et hominem unum Filium, quem propterea unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit.

XXXI. Item praenominatus Pater Augustinus in Homil. (0099D) XXVI dicit in eo loco, ubi Dominicam exposuit sententiam: Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Ioan. VII, 18) . « Quid tu homo facere debes, qui, quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi, creatura es, agnosce creatorem. Servus es, ne contemnas Deum. Adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere gloriam eius, a quo habes hanc gratiam homo adoptatus, cuius gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus. (0100A) Qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est (Ioan. XVII, 18) .

XXXII. Dicit etiam idem praefatus Pater in Homil. XXXIII, in expositione eius sententiae, quam ipsa Veritas Iudaeis calumniantibus respondit: Si ego iudico, iudicium meum verum est (Ioan. VIII, 16) . Unde ergo verum est iudicium eius, nisi quia verus est Filius? » Ecce verum eum nominavit Filium, non adoptivum; et vere nominavit, quia tantum est inter verum Filium et adoptivum filium, quantum inter verum et non verum. (0100B) Quomodo aliquid in Christo invenitur, nisi veritas, qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Ioan. XIV, 6) ? Et Apostolus: Christus est veritas (I Ioan. V, 6) .

XXXIII. Item in Homilia XXXVIII, ubi de ipsius veritatis excellentia disseruit, ait: « Ipsa est veritas Verbum Dei, Deus apud Deum, unigenitus Filius. Haec veritas carnem induta est propter nos, ut de Maria virgine nasceretur, et impleretur prophetia: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12) . Haec ergo veritas cum Iudaeis loqueretur, latebat in carne; latebat autem, non ut negaretur, sed ut differretur; [differretur], ut in carne pateretur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur. (0100C) Stans itaque conspicuus secundum infirmitatem carnis Dominus noster Iesus Christus, et secundum maiestatem divinitatis occultus, dixit ad eos qui ei, dum haec loqueretur, crediderunt: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis (Ioan. VIII, 31) ; qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) ; et cognoscetis veritatem, quae modo vos latet, et loquitur vobis, et veritas liberabit vos (Ibid. 32) . Nihil est enim aliud proprie liberat, nisi liberum facit; quomodo nihil est aliud salvat, nisi salvum facit. Nihil aliud est ditat, nisi divitem facit; sic liberat nihil est aliud, nisi liberum facit. » Quis alius liberat nos, nisi Christus, qui est veritas et verus Filius, et verus liberator, de quo ipse Ioannes evangelista ait: Sciens autem Iesus quia dedit ei Pater omnia in manus (Ioan. XIII, 3) . Si non dedit ei ut verus esset Filius, non omnia dedit ei in manus, id est, in potestatem; et falsum est quod tantus dicit evangelista, quod impiissimum est cogitare. (0100D) Dicit enim ipse Dominus Christus: Iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego, et qui me misit Pater (Ioan, VIII, 16) ; tanquam diceret: Ideo iudicium meum verum est, quia verus Filius Dei sum, quia verum loquor, quia ipsa veritas ego sum.

XXXIV. Ad confirmationem huius sensus idem Pater in Homilia tricesima sexta ita loquitur de eo, quod Christus ait: Multa habeo de vobis loqui et iudicare, sed qui me misit verax est (Ioan. VIII, 26) ; « tanquam diceret: Ideo verum dico, quia Filius veracis veritas sum, Pater verax est, Filius veritas. » Et post pauca: « Ait enim apertissime ipse Dominus: Ego sum via et veritas et vita. (0101A) Ergo, si Filius veritas, Pater quid, nisi quod ait Veritas: Qui me misit verax est. Filius veritas, Pater verax. Quid plus sit, quaero, sed aequalitatem invenio. » Hanc autem veritatem in Christo ipse Ioannes evangelista in Epistola sua protestatur dicens: Ut simus in vero Filio eius Iesu Christo, qui est verus Deus et vita aeterna (I Ioan. V, 20) . Item in Evangelio eiusdem idem Deus Christus, elevatis in coelum oculis, dixit ad Patrem: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3) .

XXXV. « Ordo autem verborum est, secundum quod beatus Augustinus ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te, et quem misisti Iesum Christum solum verum Deum. (0101B) » Missio haec incarnatio est Christi, quem in hoc loco verum Deum nominavit, et in alio, ut diximus, verum Filium: et in huius cognitione fidei in utroque loco vitam aeternam esse praedixit. Et si haec est vita aeterna, ut Iesum Christum verum Deum et verum Filium, sive in maiestatis gloria, sive in humilitatis assumptione cognoscamus et credamus, consequens est ut nunquam habeat vitam aeternam, qui huius veritatis in Christo fidem non habuerit, dicente eodem Ioanne: Omnis Spiritus, qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus, de quo audistis, quomodo [quoniam] venit, et nunc iam in mundo est (I Ioan. IV, 3) . Quid est solvere Iesum, nisi non credere eum vel verum Deum, vel verum Filium Dei in utraque esse natura, qui unus est Deus et unus Filius et unus Christus in substantia divinitatis atque humanitatis? (0101C) Non sicut quidam improba caecitate illum in divinitate proprium Dei Patris esse Filium, adoptivum vero eiusdem Dei Patris in humanitate affirmant. Et si ita esset, omnino duo Filii essent; quia nequaquam, ut praefati sumus, una esse potest persona in proprio Filio et in adoptivo; quia unus ex illis verus est Filius: alter itaque non verus. Igitur diversum, verum et non verum, esse quis non agnoscat, nisi lethargico et phrenetico laboret in morbo? Nam sanctus Ambrosius in libro primo catholicae fidei ait: « Non est unum adoptivus et verus: nec Filius diceret, unum sumus, si se cum vero, qui verus non erat, ipse conferret. (0101D) »

XXXVI. Interrogo te, profani assertor erroris: anima rationalis, quae in te est, et totum corpus tuum vivificat, vegetat, et movet, et ut sancti Patres volunt, corporis origine [Deest, non] seminatur, sed ex nihilo creata aliunde corpori immittitur; an non sit Patri tuo adoptiva filia, et caro tantummodo propria filia? An tu totus, anima et corpore, unus et proprius patri tuo sis filius? Quid si homo ex ea substantia, quae non ex se generatur, corpori coniuncta proprium et verum poterit habere filium, cur Deum impotentem putas, quod proprium non possit et verum de Spiritu sancto ex Maria virgine natum habere Filium? Nunquid tu leges impones ei, qui omnia quaecunque vult facit, in coelo et in terra? (0102A) In coelo voluit ex sua substantia aeternaliter habere Filium aequalem per omnia sibi: in terra ex virginali utero proprium quoque, licet in forma servi minorem, in forma divinitatis aequalem non potuit? Ecce qualis legifer! qui tuis legibus Deum constringere te posse putas, Apostolo increpante: O homo! tu quis es, qui respondeas Deo. Et alibi: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit (Rom. XI, 33, 34) ? Serus consiliator venisti Deo, qui absque te non potuit quod voluit. Ingratus mihi videris beneficiorum eius, qui te, dum non esses, ad imaginem creavit suam, perditumque per proprium Filium suum maiore dignitate ad eamdem reparavit imaginem. (0102B) Et in adoptione tibi aequalem esse asseris, qui te adoptivum fecit? Liberatorem et liberatum una et aequali filietatis dictione volens esse constrictum, dum ipsa Veritas dicit: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36) . Tu vero in corde tuo infidelitatis calamo, licet in evangelicis non legisses litteris, scriptum habes: Si adoptivus vos liberaverit, vere liberi eritis, et te legentibus occulte Arianae perfidiam pravitatis subintelligendam relinquis; quia si una persona est et unus Filius Deus et homo, et homo est adoptivus filius, necesse est ut Deus quoque sit adoptivus. Nonne multo elegantius esset, ex dominante natura in Filii proprietatem, subiectam esse glorificatam? (0102C)

XXXVII Rade, obsecro, de corde tuo huius adoptionis nomen in Christo Deo, ut sis in vero Filio Dei, et vitam in illo habeas aeternam. Heu caeca pravitas! quae dum sapiens esse videri contendit, stulta ostenditur; et dum alta divinitatis mysteria praesumptuosa audacia scrutari praesumit, dicente Scriptura: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22) , in profundam erroris foveam praecipitata cadit. Idem enim homo Filius virginis, Spiritu sancto conceptus, ab initio conceptionis suae Deus verus conceptus est, et tempore opportuno Deus verus natus. Ecce Deus Pater Deum verum nasci voluit, ita ut una esset Dei et hominis persona, et unus esset Filius Dei, Deus et homo. Quomodo noluit eum verum Filium esse, quem verum voluit esse Deum? Aut illud potuit, et hoc non potuit? Ubi est nunc omnipotentia Dei, cuius voluntati nullus resistit? (0102D) Si potuit et noluit, cur invidit ei veritatem Filii, cui non invidit veritatem Deitatis? Et quid est, quod dicit paterna vox: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui? Iterumque in monte: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Diabolus dubitat si Dei Filius esset quem vidit, et ideo in sua tentatione hoc egit semper, ut sciret si Dei esset Filius. Hi vero adoptionis assertores, maiore praesumptione quam diabolus, publice negant verum Filium Dei esse; sed nostrae adoptionis participem affirmare non timent. (0103A) Nam et ipse Dominus adiuratus a pontifice per nomen Dei vivi, si Filius Dei esset, respondit: Ego sum (Marc. XIV, 62) . Isti vero dicunt: Non est; nec testimonium paternae vocis, nec ipsius Dei Christi testimonium recipientes, qui alio loco ait: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est, quia scio, unde venio, et quo vado (Ioan. VIII, 14) . Et iterum: Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater (Ibid. 18) . Haec ut libet, qui legat, intelligat. Nos ad sanctorum Patrum exempla colligenda revertamur.

XXXVIII. Nam sanctus Augustinus in Homilia quadragesima sexta saepe dicti Operis sic ait: « Fremuit spiritu, et turbavit seipsum, et dixit, ubi posuistis eum (Ioan. XI, 33) ? Nescio quid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum possit nisi seipsum turbare? (0103B) Itaque, fratres mei, primo hic attendite potestatem, et sic inquirite significationem. Turbaris tu nolens; turbatur Christus, quia voluit. Esurivit Iesus, verum est, quia voluit. Dormivit Iesus, verum est, quia voluit. Contristatus est Iesus, verum est, sed quia voluit. Mortuus est Iesus, verum est, quia voluit. In illius potestate erat sic vel sic affici, vel non affici. Veram, inquit, animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitatem naturam. (0103C) Nam et anima apostoli verbo illustrata est; anima Pauli et anima Petri verbo illustrata est; aliorum apostolorum, sanctorum prophetarum verbo illustratae sunt animae, sed de nulla dictum est: Ego et pater unum sumus (Ioan. X, 30) . Anima Christi et caro Christi cum Verbo Dei una persona est, unus Christus est; ac per hoc, ubi summa potestas, secundum voluntatis nutum turbatur infirmitas, hoc est, turbavit [Ms., turbabit] semetipsum. »

XXXIX. Consideremus quoque quid Leo papa Romanus, vir in fide catholica veracissimus, et in eloquentia clarissimus de divinae in Christo et humanae consortio naturae enarret. Ait enim ita in homilia, quam de nativitate Domini nostri Iesu Christi scripsit: « Verum est, quod beatus Ioannes Spiritu sancto plenus intonuit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. (0103D) Et similiter verum est, quod idem praedicator adiecit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ipsius, gloriam quasi unigeniti a Patre. In utraque ergo natura idem est Dei Filius nostra suscipiens, et propria non amittens, in homine hominem renovans, in se incommutabilis perseverans. Deitas enim, quae illic [Forte, illi] cum Patre communis est, nullum detrimentum omnipotentiae subiit, nec Dei formam servi forma violavit: quia summa et sempiterna essentia, quae se ad humani generis inclinavit salutem, nos quidem in suam gloriam transtulit, sed quod erat, esse non desistit. (0104A) Unde cum unigenitus Dei minorem se Patre confitetur, cui se dicit aequalem, veritatem in se formae utriusque demonstrat: ut et humanam probet imparilitas, et divinam declaret aequalitas. Maiestati igitur Filii Dei corporea nativitas nihil abstulit, nihil contulit; quia substantia incommutabilis nec minui potuit nec augeri. Quod enim Verbum caro factum est, non hoc significat, quod in carnem sit Dei natura mutata, sed quod a Verbo in unitatem personae sit caro suscepta; in cuius utique nomine homo totus accipitur, cum quo intra virginis viscera sancto Spiritu fecundata, et nunquam virginitate caritura, tam inseparabiliter Dei Filius est unitus, ut qui erat intemporaliter de essentia Patris genitus, ipse sit temporaliter de utero virginis natus. (0104B) »

XL. Item in alia homilia: « Agnoscendum sane, dilectissimi, et toto corde est confitendum, quod haec generatio, qua Verbum et caro, id est, Deus et homo, unus Dei Filius, unusque Christus efficitur, super omnem originem humanae creationis excellit. » Item post pauca in eadem homilia: « Nativitas autem Domini nostri Iesu Christi omnem intelligentiam superat, et cuncta exempla transcendit: nec potest esse ullis comparabilis, quae est inter omnia singularis. »

XLI. Videamus quod tantus Pater et tam praeclarus doctor omnem intelligentiam Christi nativitatem excedere pronuntiat. (0104C) Quid isti novi scrutatores arcanorum Dei se existimant intelligere, quod antiqui Patres et catholici doctores se nescire professi sunt; sicut Isaias quoque propheta arcanum nativitatis illius esse testatur ineffabile; et hoc in eo loco, ubi de humanitatis iniuriis, quas pro nostra passurus erat salute, locutus est: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente obmutescet; et non aperuit os suum, et de angustia et de iudicio sublatus est, generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 7, 8) ? (0104D)

XLII. Sicut et iste idem Leo in alia confirmat homilia: « Excedit quidem, inquit, dilectissimi, multumque supereminet humani eloquii facultatem divini operis magnitudo, et inde oritur difficultas fandi, unde adest ratio non tacendi: quia in Iesu Christo Filio Dei non solum ad divinam essentiam, sed etiam ad humanam exspectat [Ms., spectant; Edit., spectat] naturam, quod dictum est per Prophetam: Generationem eius quis enarrabit? Utramque enim substantiam in unam convenisse personam nisi fides credat, sermo non explicat: et ideo nunquam deficit materia laudis, quia nunquam sufficit copia laudatoris. Gaudeamus igitur, quod ad eloquendum tantae misericordiae sacramentum impares sumus; et cum salutis nostrae altitudinem [promere] non valemus, sentiamus nobis bonum esse, quod vincimur. (0105A) » Et post pauca idem Pater in eadem homilia: « Recedant procul, atque in tenebras suas recedant [Edit., eant] haereticarum monstra opinionum et insanarum sacrilegia falsitatum: Nos exsultans in laude Dei coelestium multitudo, et instructi ab angelis docuere pastores, ut cognitis naturae utriusque documentis et Verbum in Christo homine, et Christum hominem adoremus in Verbo. Nam si, ut Apostolus ait: Qui adhaeret Domino, unus Spiritus est (I Cor. VI, 17) , quanto magis Verbum caro factum unus est Christus? (0105B) ubi nihil est alterius naturae, [in dispensatione salutis nostrae] quod non sit utriusque. Non enim [Edit., ergo] infirmemur in consilio misericordiae Dei, quae nos et innocentiae reformat et vitae; nec quia in Salvatore nostro manifesta agnoscimus gemina [Leg., geminae] signa naturae, aut in gloria Dei de veritate carnis, aut in humilitate hominis de deitatis maiestate dubitemus. Idem homo [Edit. omitt., homo] est in forma Dei, qui formam recepit servi. Idem est incorporeus manens, et corpus assumens. Idem in sua virtute inviolabilis, et in nostra infirmitate passibilis. Idem a paterno indivisus throno, et ab impiis crucifixus in ligno. Idem est super coelorum altitudines victor mortis ascendens, et usque ad consummationem saeculi universam Ecclesiam non relinquens. Idem postremo est, qui in eadem qua ascendit, carne venturus, sicut iudicium sustinuit impiorum, ita iudicaturus est de omnium actione mortalium. Unde [ne] plurimis testimoniis immoremur, unum sufficit ex Evangelio sancti Ioannis adhiberi, quo ipse Dominus noster dicit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent. (0105C) Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est (Ioan. V, 25) . Ergo sub una sententia ostenditur, quia idem Filius Dei atque Filius hominis est. Unde apparet quemadmodum Christum Dominum in unitate personae credere debemus, quia cum sit Filius Dei, per quem facti sumus, etiam Filius hominis per assumptionem carnis est factus, ut moreretur, sicut ait Apostolus, Propter delicta nostra; et resurgeret propter iustificationem nostram (Rom. IV, 25) . Haec confessio, dilectissimi, nullas metuit contradictiones, nullis cedit erroribus. (0105D) Agnoscimus enim misericordiam Dei ab initio promissam, et ante saecula praeparatam, per quam solam resolvi captivitatis humanae vincula potuerunt, quibus primum hominem omnemque eius posteritatem male suasus auctor obstrinxerat, et propaginem dedititiam originali sibi praeiudicio vindicabat. (0106A) Quia igitur iustificandis hominibus hoc principaliter opitulatur, quod unigenitus Dei etiam hominis filius esse dignatus est, ut ὁμοούσιος Patri Deus, id est, unius substantiae, idem homo verus et secundum carnem matri consubstantialis existeret; utroque gaudemus, quia non nisi utroque salvamur: in nullo dividentes visibilem ab invisibili, corporeum ab incorporeo, passibilem ab impassibili, formam servi a forma Dei: quia etsi unum manet ab aeternitate, aliud cepit a tempore: quae tamen in unitatem convenerunt, nec separationem possunt habere, nec finem; dum exaltans et exaltatus, glorificans et glorificatus ita sibimet inhaerent [Edit., inhaeserunt], ut sive in omnipotentia, sive in contumelia; nec divina in Christo careant humanis, nec humana divinis. Hoc credentes, dilectissimi, Christiani sumus, veri Israelitae, et in consortium filiorum Dei veraciter adoptati: quia et omnes sancti, qui Salvatoris nostri tempora praecesserunt, per hanc fidem iustificati, et per hoc sacramentum Christi corpus effecti sunt. (0106B) »

XLIII. Item Leo papa in alia homilia: « Scientes quod sempiterna Filii deitas nullo apud Patrem crevit augmento, prudenter advertite, quod cui naturae in Adam dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19); eidem in Christo dicitur: Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1) . Secundum illam naturam, qua Christus aequalis est Patri, nunquam inferior fuit unigenitus sublimitate genitoris; nec temporalis ei est cum Patre gloria, qui in ipsa Patris est dextera [Edit., quae est ipsa Patris dextera], de qua in Exodo canitur [Edit., dicitur]: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute (Exod. XV, 6) . Et in Isaia: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est » (Isaiae LIII, 1) . Et paulo post: « Assumptus igitur homo in Filium Dei sic in unitatem personae Christi ab ipsis corporalibus est receptus [exordiis], ut nec sine deitate conceptus sit, [nec sine deitate editus], nec sine deitate nutritus. »

XLIV. Item in alia homilia: « Repudiatis igitur longeque reiectis omnibus opinionibus impiorum, quibus aut stultitia est crux Christi, aut scandalum, exsultet rectarum mentium fides, et verum unumque Dei Filium non solum secundum deitatem, qua a Patre genitus, sed etiam secundum humanitatem, qua de matre virgine est natus, intelligat. Ipse est in humilitate nostra, qui est in maiestate divina, verus Deus et verus homo. (0106D) »

XLV. Item idem venerabilis Pater in homilia de Theophania: « Si autem sollicito intellectu velimus aspicere, quomodo etiam triplex illa species munerum ab omnibus, qui ad Christum gressu fidei veniunt, afferatur [Edit., offeratur], nonne in cordibus recte credentium eadem celebretur [Edit., celebratur] oblatio? Aurum enim de thesauro animi sui promit, qui Christum regem universitatis agnoscit; myrrham offert, qui unigenitum Dei