Alcuinus_cps2, Adversus haeresin Felicis, 600 
Alcuinus, Adversus haeresin Felicis, LIBER ALBINI, QUEM EDIDIT CONTRA HAERESIN FELICIS. <<<    hide dictionary links

Adversus haeresin Felicis


VIRI CLARISSIMI D. PETRI F. FOGGINI BIBLIOTHECAE VATICANAE CUSTODIS SPECIMEN PRAEFATIONIS IN SEQUENS OPUSCULUM.

(PL 101 0085C)

Cum Adrianus I Romanam cathedram teneret, iam ferme penitus eradicatae Nestorianae haereseos quoddam veluti germen in Hispania pullulavit, Elipando episcopo Toletano, et Felice episcopo Urgellitano adnitentibus. Docebant enim Christum Iesum, prout hominem, non naturalem, sed adoptivum fuisse Dei Filium. Impiam sacrilegamque sententiam plures non solum synodi, et peremptorio edicto Romanus pontifex Adrianus damnarunt; sed multi etiam oppugnarunt celebres viri, quos inter reponendus est Flaccus Albinus, seu Alcuinus, Carolo Magno charissimus, et litterarum in Galliis instaurator, qui doctrina et sanctitate morum magnum erat tunc temporis Ecclesiae praesidium et decus. (0085D) Rem egit ille tum privatis litteris ad haereticos episcopos datis, tum publicis scriptis: Felicem enim septem libris, Elipandum vero bipartito opere, cuius utraque pars duobus constat libris, redarguit et confutavit. (0086C)

Haec iamdudum non semel typis edita fuere; sed pro deperdito usque dum habitum est, quod ante omnia illa adversus Felicem scripserat, opusculum nobis ex ipsius Alcuini epistola ad abbates et monachos Gothiae directa, et a Baluzio ex Colbertinae bibliothecae codicibus vulgata iam notum. In ea epistola (Epist. 132) , postquam catholicam adversus id quod Felix docebat exposuerit sententiam, haec subiicit: « Quod multis testimoniis evangelicis, vel apostolicis, vel etiam sanctorum Patrum traditionibus comprobari potest, sicut in libello ex parte factum est quem direximus per B. Benedictum vobis ad solatium et confirmationem fidei catholicae. Sed in manibus maius modo habemus opus propter alias causas, quas in libello venerandi Felicis legimus, et illud volente Deo vobis dirigemus, postquam lectum et comprobatum fuerit ab episcopis nostris et domno rege. »

Cum itaque in bibliotheca Vaticano-Palatina cod. 290 octingentorum annorum aetatem praeseferente opusculum istud invenerim, rem fore gratam litteratis hominibus ratus sum, si in publicam lucem emitterem; etenim singulare Alcuini meritum, ne ullum ab eo scriptum opus relinquatur ineditum, suo quodam iure postulare videtur. (0086D) Neque vero difficile erit intelligere hoc opusculum esse Alcuini tractatum primum adversus haeresin Felicis exaratum, cum ex ipsius exordio statim hoc pateat, et praeterea totus ex evangelicis sanctorumque Patrum testimoniis constet: quod quidem optime respondet eius descriptioni quam habet laudata Epistola. (0087A)

Sed nuperi litterariae Galliarum Historiae scriptores (Tom. IV, pag. 338, num. 7) minus recte sibi consuaserunt in eo, quem retuli in epistola ad monachos Gothiae, loco, eiusdem operis mentionem esse cuius meminit Alcuinus in primo libro ex iis quos adversus Elipandum edidit. Hisce in locis de epistola cohortatoria, et quidem ut videtur, privata, ad Felicem missa sermo est, in litteris autem ad monachos Gothiae de tractatu polemico, atque ad publicum bonum, ut pro scuto eum haberet catholica fides adversus haeresim Felicis edito agitur, qualis quidem est tractatus iste quem edimus: nihil enim in eo est quod cohortatoriam epistolam sapiat, aut quod ad Felicem fuisse missum indicet. En Alcuini verba in primo ex septem adversus Felicem scriptis libris: « Scripsi epistolam pridem Felici episcopo charitatis calamo non contentionis stimulo; fraternae salutis desiderio, non mordacis reprehensionis stylo, cupiens eum corrigere in Christi dilectione, etc. ; sed ut agnosco, non eo charitatis officio, vel humilitatis obsequio meae litterulas diligentiae recepit, quo me scribere, qui meam pietatis intuitu legerit epistolam, agnoscere poterit. (0087B) »

Cum his concinunt quae in primo libro contra Elipandum circa medium leguntur: « Cui (id est Felici) in has adveniens partes charitatis calamo epistolam exhortatoriam, ut se catholicae iungeret unitati, dirigere curavi. Cui ille non epistolari brevitate, sed libelli prolixitate respondere nisus est. Cui libello eius septem nostrae devotionis libellis respondimus, omnes vestrae pravitatis evacuans doctrinas. »

Porro laudati litterariae Galliarum Historiae scriptores libelli ab Alcuino adversus Felicem, antequam septem illos exararet libros, editi testimonium haberi autumant etiam in epistola quam ad Carolum regem Alcuinus dedit, eum rogans ut septem illos libros examinaret, priusquam in lucem venirent. (0087C) Verum in hoc quoque loco ad summum de eadem illa cohortatoria epistola testimonium aliquod apparet, et quidem tantummodo coniiciendo assequimur, ex relatis nimirum locis constare, quod libello Felicis, cui septem oppositi sunt libri, anteriori alio scripto, cohortatoria videlicet epistola, Alcuinus occasionem dederat. Epistolae ad Carolum regem verba haec sunt: « Vestra nulli contemnenda auctoritas nostrae devotioni mandavit contra novas haereticae pravitatis inventiones aliquid scribere, atque libello respondere quem contra nos Felix quidam episcopus vestrae direxit auctoritati. » Hucusque cl. Fogginius.


684w 0.93755102157593 s