Audoenus_Rothomagensis_cps2, Vita S. Eligii, 2, 20HOME > 'mutum' in 'Audoenus_Rothomagensis, Vita S. Eligii, 2, 20'
Audoenus Rothomagensis, Vita S. Eligii, 2, CAPUT XIX. De potentatu verbi, et de daemoniacis liberatis. <<<     >>> CAPUT XXI. Arbuscula nucarii arefacta. hide dictionary links

(PL 87 0554D) CAPUT XX. Quod in basilica quadam cursum vel oblationem interdicit celebrari.

Alio vero tempore cum dioeceses suas, ut episcopis mos est, visitaret, exstitit quaedam certa causa ut in una basilica interdiceret cursum vel oblationem, quousque ipse iuberet celebrari. (0555A) Erat autem illic presbyter quidam malae conscientiae saucius, cuius videlicet ob culpam excommunicatio processerat, qui episcopi iussis minus obtemperandum credens, verbaque eius leviter valde ferens; cum longius eum a loco illo abiisse aestimaret, mox signum ecclesiae statuta hora, sicut mos erat, pulsare coepit. Tunc ad confutandam humanam praesumptionem magis insensibilis quam rationabilis creatura verbis episcopi parens, veluti sibi interdicto silentio, nullum ad pulsantis nisum signum reddidit sonum; deinde presbyter diutius funem terebrans, cum cerneret tinnulum omnino permanere mutum, egressus protinus basilicam, causam cunctis manifestat. Tunc autem Eligii reminiscentes excommunicationem post cum nonnulli quantocius properant, ac reconciliari ab eo basilicam exorant; sed ille, quamvis esset benignus, noluit tamen tam calide, priusquam satisfactio praecederet, sententiam suam reflectere. Sic ergo transacta die una ac nocte cum saepi sime presbyter quatere signum tentaret, nullum pulsanti praebuit sonitum. (0555B) Transiit quoque et sequens nox cum die, et nec sic quidem sonum produxit; fluxit nihilominus et tertia dies cum nocte, sed nec tandem sonum aliquem reddidit; postea vero crebris discurrentibus nuntiis cum optimatum et seniorum epistolis, tandem eorum precibus victus, necnon et poenitentiae satisfactione praelata, solo verbo Eligius reconciliavit locum, et mox signo tacto sonus pristinus rediit in tintinnabulum.


230w 0.61876702308655 s