Augustinus_Hipponensis_cps2, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 14HOME > Augustinus_Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 14
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 13. <<<     >>> 15.hide dictionary links

(PL 37 1824) 14.

Postremo, quia in corpore Christi es, et adhuc portas mortalitatem quamdam; tu tibi esto iustus, et in te esto iustus. Peccator es, vindica in te; redi ad conscientiam tuam, exige de te poenas, crucia teipsum. Ita enim offers sacrificium Deo. «Quia si voluisses sacrificium, dedissem utique,» ait peccator, «holocaustis non delectaberis. » Quid ergo? nullum accipit sacrificium? «Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit» (Psal. L, 18, 19). (1825) Humilia cor tuum, contere cor tuum, crucia cor tuum; et tu ipsum emendabis in misericordia: non enim odisti te, cum saevis in te. Eris in parte emendante iustus, quamvis sis adhuc in emendanda peccator: ex qua parte enim tibi displices, iniustus es; ex qua tibi displicet in te quod iniustum est, iustus es. Vis videre quam iustus es? Hoc in te tibi displicet quod et Deo: iam coniunxisti te voluntati Dei, et in teipso non quod ille fecit, sed quod ille odit odisti. Ex eo quod odisti in te quod fecisti, quod odit et ille qui hoc non fecit, coepisti in te esse severus; erit ille misericors: parcet, quia tu non pepercisti. Ergo ex quo coniunctus es oculis eius, et condelectaris legi eius, et hoc in te arguis quod lex eius arguit, et hoc in te tibi displicet quod et oculis Dei displicet, vide quam iustus es: ex quo autem lapsus fecisti ea quae displicent Deo, et fragilitate quadam infirmitatis humanae prolaberis in illa, et adhuc portas infirmitatem carnis, et gemis cuiusdam reluctationis conscientia, ex hac parte iniquus et peccator es.

250w 2.0357518196106 s