Augustinus_Hipponensis_cps2, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 15HOME > Augustinus_Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 15
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 14. <<<     >>> 16.show dictionary links

(PL 37 1825) 15.

Quomodo, inquies, ex quadam parte iustus, ex quadam parte peccator? quid est quod dicis? Laboramus, videmur loqui contraria, nisi nobis subveniat apostolica auctoritas. Audi illud ab Apostolo, ne me malus intellector accuses: «Condelector enim,» inquit, «legi Dei secundum interiorem hominem. » Ecce iustus. Annon est iustus qui condelectatur legi Dei? Unde ergo peccator? «Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati. » Adhuc bellum adversus me gero, nondum sum totus instauratus ad imaginem fabricatoris mei; coepi resculpi, et ex ea parte qua reformor, displicet mihi quod deforme est. Ergo quamdiu ita sum, quid spero? «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum» (Rom. VII, 22-25). Gratia Dei quae coepit iam resculpere, gratia Dei quae infundit suavitatem, ut iam per interiorem hominem condelecteris legi Dei: inde caetera sanabuntur, unde et ista sanata sunt. Geme adhuc vulneratus, castiga te, displice tibi.

154w 2.1147809028625 s