Augustinus_Hipponensis_cps2, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 16HOME > 'caro!tanquam!coniux!est' in 'Augustinus_Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 16'
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 15. <<<     >>> 17.hide dictionary links

(PL 37 1825) 16.

«Non sic pugno,» inquit, «quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar» (I Cor. IX, 26, 27). Numquid qui castigat corpus, odit corpus? Si quis castigat servum, odit servum? si quis verberat filium, odit filium? Et ut aliquid coniunctius eloquamur, caro tua tanquam coniux tua est. Hoc ipse Apostolus dicit: «Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam» (Ephes. V, 29). Certe caro tanquam coniux est, et nemo (1826) carnem suam odio habet. Tamen quid alio loco? «Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem» (Galat. V. 17). Concupiscit adversus te, tanquam coniux tua; ama et castiga, donec fiat in una reformatione una concordia. Quando istud erit? Quoniam modo clamas, «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? » numquid separabitur a te hoc corpus, et tunc securus eris? Et quid est, «In nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri» (Rom. VIII, 23). Reparatur ergo a mortalitate ad immortalitatem, et iam non resistit, quia non est mortalitas quae resistat. Propterea castiga corpus tuum; modo doma quod postea recipias; modo deficiat, ut tunc sufficiat. Nam in hac vita reparari non potest, quamdiu mortale geritur. Non te deponat, non te abrumpat; porta, erudi, castiga: reparabitur in fine. Et quia «nemo unquam carnem suam odio habuit,» resurget et caro. Sed quomodo? etiam tunc luctaturus sum? «Oportet,» inquit, «corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem» (I Cor. XV, 53).

238w 3.9970219135284 s