Augustinus_Hipponensis_cps2, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 17HOME > Augustinus_Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 17
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 16. <<<     >>> 18.hide dictionary links

(PL 37 1826) 17.

Ergo cum dicitur, «Emendabit me, et arguet me;» sive sit frater, sive sit proximus, sive sit vicinus, sive tu ipse, in misericordia debes argui, et emendari. «Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. » Sed quid facio, dicis mihi? Patior adulatores, non cessant perstrepere; laudant in me quae nolo, quae ego parvipendo laudant in me, quod ego charum habeo reprehendunt in me, adulatores, fallaces, deceptores. Magnus vir ille, verbi gratia, Gaius Seius; magnus, doctus, sapiens: sed quare christianus? Nam magna doctrina, et magnae litterae, et magna sapientia. Si magna sapientia, approba quod christianus est: si magna doctrina, docte elegit. Postremo quod tu vituperas, hoc ei placet quem laudas. Sed quid? Laudatio illa non indulcat; oleum peccatoris est. Sed non cessat dicere. Non inde impinguet caput tuum; id est, noli gaudere ad talia; id est, noli annuere, noli consentire, noli inde gratulari: et si ille attulit oleum adulationis, sed caput tuum integrum mansit, non inflatum est, non tumuit. Si enim inflatum fuerit et tumuerit, facit pondus et praecipitat te. «Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. »

174w 2.2588651180267 s