Augustinus_Hipponensis_cps2, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 18HOME > Augustinus_Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 18
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 17. <<<     >>> 19.hide dictionary links

(PL 37 1826) 18.

«Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. » Exspecta; modo me vituperant, ait Christus. In primis temporibus Christianorum, undique reprehendebantur Christiani. «Adhuc» exspecta; «et oratio mea in beneplacitis eorum» erit. Veniet tempus, quando (1827) superent hominum millia tundentium sibi pectus et dicentium: «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris» (Matth. VI, 12). Iam quot remanserunt qui sibi erubescunt pectus tundere? Ergo reprehendant; toleremus. Reprehendant, oderint, accusent, detrahant: «Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum;» veniet tempus, quando oratio mea placebit illis. Erigent se enim quasi iusti viribus suis; vincentur in lucta: quia superbe se erexerunt, elidentur, trahentur a peccatis, videbunt se iniquos, implebuntur quae dicta sunt per Prophetas; incipiet timeri iudicium, convertet se animae acies ad conscientiam peccatorum, et placebit illa oratio, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. » O verbosa defensio iniquitatis! Certe iam hoc populi dicunt, et populorum pectora tundentium tonitruus non quiescit. Recte nubes tonant, in quibus iam habitat Deus. Ubi est illa verbositas, ubi est illa iactantia: Iustus sum, nihil mali feci? Certe cum in Scripturis sanctis fueris contemplatus normam iustitiae, quantumcumque profeceris, invenies te peccatorem. Profecisti, iam unum Deum colis; optime: non fornicaris ab eo ad idola, ad mathematicos, ad sortilegos, ad aruspices, ad augures, ad maleficos; ista enim fornicatio est a Domino Deo: iam es in aliquo numero membrorum Christi. Iam incipe videre etiam illa peccata societatis humanae. Non occidis quemquam, non adulteras cuiusquam uxorem, non uxori tuae eundo ad alteram, iniuriam facis, non ulla pessima corruptela te contaminas, abstinuisti manus a furto, linguam a periurio, cor a concupiscenda re proximi tui: iam iustus es. Attende caetera; noli iam superbire. Nihilne peccas in lingua? non prolaberis in verbum durum? Sed quid magnum dicis? Quid magnum? «Qui dixerit fratri suo, Fatue; reus erit gehennae ignis» (Id. V, 22). Contremiscit iam tota illa superbia. Ecce iam non valde facit unde Deus videatur impietate aliqua blasphemari; non irruit in aliquem laedendum, non facit alteri quod pati non vult: quid de lingua? quis illam domat? Sed ecce iam et ipsam frenasti: quanquam quis tantus ut hoc omni modo perficiat? sed ecce iam et ipsam frenasti: quid facis de cogitationibus tuis? quid facis de tumultu et caterva rebellantium desideriorum? Non eis das membra. Ita credo, et video: sed tamen cogitationes aliquando inclinant et auferunt te, plerumque in oratione genibus fixis. Corpus prosternis, collum curvas, confiteris peccata, Deum adoras: video corpus ubi iaceat, quaero ubi volitet animus. Video membra iacentia: videamus si stat conscientia, videamus si fixa est in eum quem adorat; si non cogitationibus plerumque, tanquam aestu maris abripitur, et tempestate tollitur in aliud atque aliud. Modo si mecum loquereris, et subito averteres te ad servum tuum, et dimitteres me, non dico a quo aliquid petebas, sed cum quo ex aequo loquebaris; non mihi iniuriam factam (1828) deputarem? Ecce quid facis quotidie Deo. Qualem modo dixi, fratres? Iam eum qui solum Deum colit, qui Christum confitetur, qui Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum novit, qui non post eum fornicatur, qui non adorat daemones, qui auxilia sibi a diabolo non requirit, qui tenet Ecclesiam catholicam; de cuius fraude nemo conqueritur, de cuius pressura non gemit vicinus infirmus; qui uxorem alienam non tentat, qui contentus est sua, aut qui nec ipsa sua, sed quomodo licet et quomodo permittit apostolica disciplina, ubi consensus est amborum (I Cor. VII, 5) aut ubi nondum ducta est. Qui iam talis est, deprehenditur tamen in istis quae dixi.

HOME > Augustinus_Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 140, 18
565w 2.3188879489899 s