Benedictus_diaconus_cps2, Collectio capitularium, 3 
hide dictionary links

Collectio capitularium


(PL 97 0804A) LIBER TERTIUS.

(0803)

Nonnulla haec capitula pro brevitate libri canonum atque levitate a domno Karolo et a suis, sapientissimis episcopis excerpta sunt, quaedam de capite sententiae, quaedam vero de medio, quaedam autem de fine. Quae valde necessaria habenda sunt, atque memoriter retinenda. Reliqua vero tam ab eisdem, quam et postea a domno Hluduwico filio eius suisque proceribus aucta sunt. (0803B)

1. De primatu ecclesiarum et sacerdotum. Ut unaquaeque ecclesia sive unusquisque sacerdos suum primatum teneat, sicut in antiquis canonibus constitutum est.

2. Ut omnis ordo clericorum episcopo suo subiectus maneat. Clerici, qui praeficiuntur in ptochiis vel qui ordinantur in monasteriis vel basilicis martyrum, sub episcoporum, qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum patrum traditiones potestate permaneant nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Quicumque vero audent evertere huiuscemodi formam quocumque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subiciant; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.

3. Ut nemo clericorum relicto episcopo proprio ad negotia secularia migret. Quod non oporteat sacerdotem vel clericum, habentes adversus invicem negotia, proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare. (0803C)

4. Ut presbiteri vel diaconi absque episcopi proprii consensu nihil praesumant. Presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertentent.

5. Ut tempus poenitentum in consideratione episcopi consistat. Penes episcopos erit potestas, modum conversationis penitentum probantes, vel humanius erga eos agere vel amplius tempus adicere. Ante omnia vero praecedens eorum vita et posterior inquiratur, et ita eis inperciatur humanitas.

6. De poenitentum conversatione et fide. Conversatio poenitentum et fides tempus adbreviat.

7. De fructuum oblationibus, quae ministris ecclesiae conferuntur. Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam vel eius, cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit.

8. De his quae in usus pauperum conferuntur. (0803D) Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit.

9. Ut quicumque synodalem excommunicationem transgressus fuerit, in alia synodo spem recuperationis non habeat. Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbiter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint de sacro ministerio aliquid contingere, sive episcopus iuxta praecedentem consuetudinem, sive presbiter aut diaconus: nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. (0804B) Sed et communicantes ei omnes abiciantur de ecclesia; et maxime, si, postquam didicerint hoc factum esse, communicare temptaverint.

10. Ut excommunicatis sive his, qui ecclesias deserunt, nemo communicet. Cum excommunicatis non licere communicare; nec cum his qui per domos conveniunt devitantes orationes ecclesiae, simul orandum est. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.

11. De conturbatoribus ecclesiae opprimendis. Si quis ecclesiam Dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.

12. Ut monachi episcopis suis ubique subiecti maneant. Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, in quibus renuntiaverunt seculo, permanentes. (0804C) Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliqua sint molestia propria monasteria deserentes; nisi forte praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis.

13. Ut unusquisque ecclesiae, cui ordinatus est, ministret. Clericum permanere oportet in ecclesia, cui in initio ab episcopo praetitulatus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem; hoc autem refutantes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc definitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.

14. De suscipiendis his qui persecutionem patiuntur. Statuimus per omnia, ut hi, qui persecutionem patiuntur a pravis quibusque vel infidelibus, suscipiantur a iustis et fidelibus.

15. De lege et consuetudine. Aliqua canone et ordine tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt.

16. De alienis finibus non usurpandis. Inhibitum est, ne quis alienos fines usurpet aut per praemium vel favorem alicuius terminos patrum statutos transcendat. (0804D) Quamquam novellae suggestiones, quae vel obscurae sunt vel sub genere latent, inspectae a nobis formam accipiant, et quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari. Universum concilium dixit: « Nemo contra prophetas, nemo contra evangelium vel contra apostolum facit aliquid absque periculo. »

17. Ut transgressores canonum excommunicentur. Transgredientem canonum definitionem excommunicatum esse praecipimus.

18. Ut episcopus curam monasteriorum gerat. Episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere. (0805A)

9. De monendis his qui ordinantur. Si quis clericus ordinatur, moneri debet constituta servare.

20. De satisfactione poenitentiae. Satisfactio poenitentiae non est tam temporis longitudine, quam cordis conpunctione pensanda.

21. De mensura poenitentiae. Tempora poenitudinis habita moderatione episcopali arbitrio sunt constituenda, prout inspectorum animos viderit esse devotos: pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates.

22. De malorum ordinatione vitanda. Qui tales ordinat sacerdotes, quales esse non debent, non est hoc consulere populis, sed nocere; nec praestare regimen, sed augere discrimen.

23. De episcopis qui inutiles ordinaverint. (0805B) Qui in ordinandis sacerdotibus sanctorum patrum statuta neglexerunt, et quos refutare debuerunt, consecrarunt; unde si qui episcopi talem ordinaverint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum proprii honores evaserint, ordinationis tamen vim ulterius non habebunt, nec ei sacramento umquam intererunt, quod neglecto iudicio praestiterunt.

24. De cavendis illicitis ordinationibus. Ab illicitis ordinationibus est abstinendum. Et si quae factae sunt ordinationes illicitae, removeantur. Nec tantum putemus petitiones valere populorum, ut cum his parere cupimus, contra voluntatem domini Dei nostri, quae nos peccare prohibet, aliquid agamus.

25. De rebaptizatis non ordinandis. Non est permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.

26. Ut qui excommunicatus sine licentia communicaverit, dampnetur. Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglectu, et tempore excommunicationis ante audientiam communicare presumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.

27. De non vendendis rebus ecclesiae. (0805C) Placuit, ut presbiteri non vendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.

28. Ut absque licentia episcopi ad virgines vel viduas clerici non accedant. Clerici vel continentes ad viduas vel virgines nisi ex iussu episcoporum vel presbiterorum non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum conclericis vel cum his quibus episcopus aut presbiter iusserit. Nec ipsi episcopi vel presbiteri soli habeant accessum ad huiuscemodi feminas, sed ubi clerici presentes sunt aut graves aliqui christiani.

29. De appellatione primae sedis. Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid huiuscemodi, sed tantum primae sedis episcopus.

30. De arbitrio episcopi erga poenitentes. Poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.

31. De manumissionibus. Manumissiones in ecclesia sunt celebrandae. (0805D)

32. Ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra in ecclesia in sua diocesi vel in re propria diutius residere. Placuit, ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra ad aliam ecclesiam in diocesi constitutam se conferre, vel in re propria diutius quam oportet constitutum curam vel frequentationem agere et propriam plebem neglegere.

33. De defensoribus ecclesiae a rege poscendis. Defensores ecclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.

34. De occursu clericorum ad concilium. (0806A) Placuit, ut quotienscumque concilium congregandum est, episcopi et presbiteri, qui neque aetate neque aegritudine aut alia graviori necessitate impediuntur, competenter occurrant. Quod si occurrere non potuerint, excusationes suas in tractatoria subscribant.

35. De lectore unius ecclesiae in alia ecclesia non promovendo. Placuit, ut qui semel in ecclesia legerit, ab alia ecclesia ad clerum non teneatur aut promoveatur. Et ut ab electis iudicibus non sit provocandum.

36. De remissione penitentum. Penitentes quicumque ex gravioribus sive ex levioribus culpis poenitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, quinta feria ante pascha eis est remittendum. Ceterum de pondere estimando delictorum sacerdotis est indicare.

37. De non invadenda alterius parrochia. Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alterius parrochiam alter invadat atque illic celebrare divina mysteria inconsulto eo, cui commissa est, praesumat.

38. De iusto baptismate non iterando. Rite baptizatos illo dono iterari non posse. (0806B) Et aliter sola aqua lotos baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti necesse est provideri.

39. De ultione peccatorum. In ecclesia peccata populi inulta remanere non debere.

40. De prohibitis non despiciendis. Si quis interdicta despexerit, gradus sui periculo subiacebit:

41. De praevaricatoribus canonum summovendis. Quisquis sacerdotum contra interdicta canonum fecerit, a suo est officio submovendus, et veniam sibi deinceps noverit denegari.

42. De dilatione temporum erga eos, qui ad sacros ordines promoventur. Qui se divinae miliciae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas, quinquennio teneatur. Exinde acolitus vel subdiaconus quatuor annis. Et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat: in quo ordine quinque annis, si inculpate gesserit, adhaerere debebit. Et postea, si probus fuerit, sacerdos efficiatur.

43. De confessione scelerum. (0806C) Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia, quae dicta sunt de eo, comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

44. Ut doctoribus contraria non doceantur. Non debere quemquam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam; quia timeo ne conhibere sit hoc tacere. Et alibi: Merito causa nos respicit, si silentio faveamus errori.

45. De profundioribus quaestionibus. Profundiores quaestiones nec contempnendae sunt, nec penitus asserendae.

46. De non negligendis praeceptis canonum, sed viriliter exercendis. Nec ociosa nobis esse patitur, qui exercenda, non neglegenda, donavit.

47. De non studendo novitati. Si studere incipiamus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcabimus. (0806D)

48. Ut nullus sacerdos in alterius parrochia aliquid praesumat. Sit unusquisque sacerdos concessis sibi contentus limitibus, nec in alterius parrochia quicquam praesumat; ne usurpatione locus alicui sacerdoti in alterius concedatur iniuriam.

49. De non ignorandis canonibus. Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

50. De populo docendo. Docendus est populus, non sequendus.

51. Ut aliqua conditione obligatus absque petitione domini sui non ordinetur. (0807A) Qui originali aut alicuius conditione obligati sunt, non debent ab episcopis ordinari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis: debet enim esse inmunis ab aliis, qui divinae militiae fuerit aggregandus.

52. De matis funditus abscidendis. Ea quae male pullulant radicitus evellantur, et messem dominicam zizania nulla corrumpant.

53. De non exigendis usuris. Usuram non solum clerici, sed nec laici christiani exigere debent.

54. De pravis persequendis. Aliter nobis commissos regere non possumus, nisi eos, qui sunt perditores aut perditi, zelo fidei dominicae persequamur, et sanis mentibus, ne pestis haec latius devulgetur, severitate qua possumus abscidamus.

55. De plebe adversus sacrilegos custodienda. Ante tribunal Domini de reatu neglegentiae se non poterit excusare, qui plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.

56. De utilitate gregis et pastoris. Aliter unus grex et unus pastor non sumus, nisi quemadmodum apostolus docet dicens: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia. (0807B)

57. De tepidis doctoribus . Interiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides neglegentesque doctores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.

58. Quomodo aubia vel obscura teneantur. In his, quae vel dubia vel obscura fuerint, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis euangelicis contrarium, nec decretis sanctorum invenitur adversum.

59. De uxoribus et concubinis. Non omnis mulier viro iuncta uxor est viri, neque omnis filius heres est patris. Itaque aliud est uxor, aliud concubina. Sic et aliud ancilla, aliud libera. Et alibi: Non est dubium eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium.

60. De concubinis relinquendis. Non est coniugii duplicatio, quando, ancilla relicta, uxor assumitur, sed profectus est honestatis.

61. De abstinendo a liciti. Oportet, qui pro inlicitis veniam poscit, etiam a multis licitis abstinere. (0807C)

62. Quod poenitentibus nulla lucra negotiationis exercere conveniat. Nulla lucra negotiationis poenitentibus exercere convenit quia difficile est inter vendentis ementisque commercium non intervenire peccatum.

63. De reatu potentum. Reatu maiore delinquit, qui potiore honore perfruitur; et maiora facit vitia delictorum sublimitas dignitatum.

64. Ut pravi non consecrentur. Quisquis pravorum consecrator extiterit sacerdotum, factum suum ipse dissolvat; et quod commisit illicite aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, dampnabit.

65. Ut iniusta populi petitio effectu careat. Nec tantum putemus petitiones valere populorum, ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem domini Dei nostri, qui peccare prohibei, aliquid agamus.

66. De potestate data non abutenda. Privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. (0807D)

67. Ut nemo poenitentem alterius parrochiae absolvat. Nullus sacerdos in alterius civitate vel diocesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis, vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris episcopi vel presbiteri, in parrochia presbiter, aut episcopus in civitate suscipiat.

68. De criminosis non promovendis. Ad clerum criminosi nequeant promoveri; et in clero positi si in aliquibus criminibus inventi fuerint, a suis officiis arceantur.

69. De iis qui variis passionibus irretiti sunt. De moniis aliisque passionibus inretitis ministeria sacra tractare non licet. (0808A)

70. De mortuis temere non iudicandis. Non est temere iudicandum de his, qui ad Deum migraverunt.

71. De contentione vitanda. Summopere contentio est vitanda.

72. Quod mali bona ministrando sibi noceant. Mali bona ministrando sibi tantummodo nocent, nec ecclesiae sacramenta commaculant.

73. Ut vivente viro vel uxore nemo eorum alteri coniugio copuletur. Qui interveniente repudio alio se matrimonio copularunt, hos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, nec possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hae personae, quibus coniuncti sunt, adulteri esse monstrentur.

74. De potestate episcopi in parrochia sua. Ut unusquisque episcopus habeat suae parrochiae potestatem, et regat iuxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quae sub eius est potestate. (0808B)

75. Ut nemo clericorum absque consensu episcopi sui principem adeat. Si quis adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum consilio et tractatu metropolitani et ceterorum episcoporum ipsius provintiae.

76. De potestate episcopi in rebus ecclesiasticis. Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes, qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. Participat autem et ipse quibus indiget, si tamen indiget.

77. Ut clericus extra suam parrochiam absque sui pontificis permissu non proficiscatur. Non oportet, sacerdotem vel clericum sine iussione sui proficisci pontificis.

78. Qualiter episcopi provehantur. Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum qui circumcirca sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem.

79. Quod turbis electiones episcoporum non concedantur. (0808C) Non est permittendum turbis, electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi.

80. Ut episcopi terminos parrochiae suae non transeant. Qui sunt supra diocesim episcopi, nequaquam ad ecclesias, quae sunt extra praefixos sibi terminos, accedant, nec eos aliqua praesumptione transcendant..

81. Ut episcopi nisi vocati extra suam diocesim nullas ordinationes fatiant. Non vocati episcopi extra suam diocesim accedant propter ordinationes faciendas vel propter alias dispensationes ecclesiasticas.

82. Quod ea, quae in provincia agenda sunt, ipsius provintiae synodus dispenset. Servata vero quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa, quae sunt per unamquamque provintiam, ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio.

83. De protestate primatis dioceseos. Si quis a metropolitano laeditur, apud primatem dioceseos iudicetur. (0808D)

84. Ut accusatores clericorum sine probatione non recipiantur. Clericos vel laicos accusantes episcopos aut clericos, passim et sine probatione ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio vel suspitio.

85. Ut criminosus vocem accusandi non habeat. Is qui in aliquibus criminibus irretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi. Ab universis episcopis dictum est: si criminosus est, non admittatur. Placet.

86. Ut accusato locus, unde ipse est, conceaatur, ubi testes habere queat. (0809A) Placuit, ut accusatus vel accusator in eo loco, unde est ille qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes eius perducere, ubi causa finiatur.

87. Ut episcopus ante iustam definitionem nullatenus propria potestate privetur. Adimi episcopo episcopatum, antequam cause eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest.

88. Ut nulli criminoso liceat accusare episcopum. Episcopum nulli criminoso liceat accusare.

89. De primate in accusatione episcopi expetendo. Si quis episcopus accusatur, ad primates ipsius provinciae causam eius deferat accusator.

90. Ut accusator culpabilis non recipiatur. Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.

91. Ut nemo ecclesiasticus testificari conpellatur. Ut nulla ad testimonia dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.

92. De concilio universali. Concilium universale non nisi necessitate faciendum. (0809B)

93. De causis specialibus. Causae quae communes non sunt, in suis provinciis iudicentur.

94. Ut metropolitanus in alterius provintia nihil praesumat. Unaquaeque provincia suo metropolitano et suis conprovincialibus episcopis sit contenta, nec aliquis in limitibus alterius provintiae quicquam presumat.

95. Ut contradicentibus non ordinetur episcopus. Nolentibus clericis vel populis nemo debet episcopus ordinari. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos ex transverso cognoverint, non timeant refutare.

96. Quod tres episcopi praecepto archiepiscopi ordinare possunt episcopum. Si necessitas fuerit, tres episcopi, in quocunque loco sint, archiepiscopi praecepto ordinare possunt episcopum.

97. De contradictione ordinationis episcopi. (0809C) Si de ordinatione episcopi fuerit contradictio oborta, non praesumant ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres iam, sed postuletur ad numerum unus vel duo in eadem plebe, cui ordinandus est. Discutiantur ergo primo personae contradicentium: postremo vero illa, quae obiciunt, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur episcopus.

98. Ut chorepiscopi modum mensurae, qui in sacris canonibus praefixus est, non excedant. Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam chorepiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti Spiritus per inpositionem manuum tradant, et alia, quae solis pontificibus debentur, contra fas peragant, praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti Spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. (0809D) In concilio vero Caesariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum: « Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse. Ut comministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur. » Item in concilio Antioceno, capitulo decimo: « Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque moderamine curaque contenti sint. »

99. Quales personae ad accusationem non admittantur. (0810A) Placuit, ut omnes servi vel liberti omnesque infames personae ad accusationem non admittantur, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt.

100. Ut si unum crimen accusatores approbare nequiverint, de ceteris non admittantur. Placuit, ut quociescumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerint, approbare non valuerint, ad cetera non admittantur.

101. Ut testes infra quattuordecim annos aetatis non recipiantur. Testes ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti precepti sunt, vel quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem infra quattuordecim etatis suae annos nullus admittatur.

102. Ut clerici sive episcopi a suis metropolitanis vel a conprovincialibus audiantur. Canones Africanae provinciae vel etiam decreta Nicena inferioris gradus clericos sive ipsos episcopos suis metropolitanis apertissime commiserunt. (0810B) Prudentissime enim iustissimeque definierunt quaecumque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda; maxime quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provintiae vel etiam universale provocare.

103. Si quis episcopus depositus Romanum pontificem appellaverit, causa eius iudicio episcopi Romani determinetur. Si quis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in eius cathedra post appellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iuditio episcopi Romani determinata.

104. Ut episcopus accusatus ab omnibus conprovincialibus, coepiscopis videlicet suis, audiatur vel indicitur. Si quis episcopus super certis criminibus accusatus fuerit, ab omnibus audiatur qui sunt in provincia episcopis.

105. Quod legitima uxor sit nuptialiter ducenda . (0810C) Dubium non est, eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur quicumque filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam coniugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris iunctae carent culpa, si mulieres, quae a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina.

106. De metropolitanis, ne conprovincialium causas absque proprio episcopo audiam, neque alicuius coepiscopi querelam vel crimen praeter ceterorum omnium conprovincialium coepiscoporum praesentiam discutere praesumant. Ut nullus metropolitanus absque ceterorum omnium conprovintialium coepiscoporum instantia aliquorum audiat causas eorum clamante canonum tuba: « Metropolitanus praeter omnium conscientiam non faciat aliquid (subauditur, conprovintialium coepiscoporum), nisi quantum ad propriam pertinet parrochiam. (0810D) »

107. De accusatoribus sacerdotum calumniosis vel suspectis. Accusatores calumniosos vel suspectos nemo suscipiat, nemo audiat.

108. De accusatoribus et accusationibus submovendis quas leges non admittunt. Accusatores et accusationes quas seculi leges non admittunt, et nos summovemus.

109. De causis episcoporum vel reliquorum sacerdotum a conprovincialibus infra propriam provinciam terminandis, et non ab aliis, nisi ad primates vel ad sedem apostolicam fuerit provocatum. (0811A) Si quae causae vel contentiones inter clericos et laicos vel inter clericos tam maioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortae, placuit, ut secundum synodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis iurgium terminetur. Nec cui liceat (sine praeiudicio tamen Romanae ecclesiae, quae in omnibus causis debet reverentia custodiri), relictis his sacerdotibus, qui in eadem provintia Dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias, vel aliorum conprovincialium episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi hi suspecti fuerint. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur.

110. De accusatoribus in maiorum natu iudicio requirendis. Quaerendum est in iudicio, cuius sit conversationis et fidei is qui accusat et is qui accusatur.

111. De accusatoribus pravae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, non recipiendis in causa sacerdotum. Ut hi, qui non sunt bonae conversationis vel quorum vita est accusabilis, non permittantur maiores natu accusare. (0811B)

112. De accusatoribus, quorum fides, vita et libertas nescitur, non admittendis in sacerdotum pulsatione. Quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt sacerdotes accusare.

113. De canonibus a sacerdotibus non ignorandis. Placuit, ut nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

114. De episcopo sibi soli praesumente cognitionem. Placuit, ut unus episcopus non vendicet sibi cognitionem.

115. De episcopis damnare volentibus eos a quibus sunt consecrati. Episcopi pontifici a quo consecrati probantur, praeiuditium inferre nullum possunt. Quod si presumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri.

116. De episcopis eiectis vel suis rebus expoliatis, ut ante non accusentur, quam legibus pleniter restituantur. (0811C) Si quis episcopus suis fuerit rebus expoliatus et accusatione pulsatus, odinatione pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia, quae per suggestiones inimicorum amiserat, legaliter potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur; ipseque demum potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat.

117. De his, quos leges seculi non admittunt, in clericorum causis non admittendis. Quos leges seculi non admittunt, his dicendi in cognitionem vel adsequendi aliquid deneganda est licentia.

118. De non cogendo clericos in publicum dicere testimonium. Clerici de iudicii sui cognitione non cogantur in publicum dicere testimonium.

119. De accusato is persona scelerum maculis aspersa ad sacerdotum accusationem non admittenda. Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis, id est sceleribus irretita apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.

120. Ne interventor episcopus cathedram , ubi intercessor est, sedeat. (0811D) Item constitutum est, ut nulli interventori licitum sit cathedram, cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis vel seditionibus retinere.

121. Quotiens de minoribus iudicibus ecclesiaticis ad maiores ecclesiasticos iudices fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint. Placuit, ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis degenetur, qui provocaverint.

122. De apostolicis et canonicis decretis minime violandis. Providendum est in omnibus, ne in aliquo apostolica vel canonica decreta violentur. (0812A)

123. Decretum domni Karoli regis Francorum, ut servi Dei neque in hostem pergant, neque armaturam baiulent. Karolus, gratia Dei rex regnique Francorum rector et devotus sanctae ecclesiae defensor atque adiutor in omnibus. Apostolicae sedis hortatu omniumque fidelium nostrorum et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo qui propter divinum ministerium missarum scilicet sollemnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda ad hoc electi sunt; id est unum vel duos episcopos cum cappellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare poenitentiam possit.

124. Non esse fundendum sanguinem christianorum vel paganorum a sacerdotibus. Ut sacerdotes neque christianorum neque paganorum sanguinem fundant. (0812B)

125. Ut servi Dei venationes non exerceant. Omnibus servis Dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus et ut accipitres et falcones non habeant, interdicimus.

126. Ut ignoti episcopi vel presbiteri ante synodalem probationem non admittantur ad ministerium ecclesiasticum. Statuimus, ut secundum canonicam cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus.

127. De sacerdotibus, qui plures uxores habuerint. Si sacerdotes plures uxores habuerint, vel sanguinem christianorum vel paganorum fuderint, aut canonibus obviaverint, sacerdotio priventur, quia deteriores sunt secularibus.

128. Ut unusquisque sollicitus sit adiuvante defensore ecclesiae, ne in sua parrochia populus opera diabolica agat. (0812C) Decrevimus, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem adhibeat adiuvante grafione qui defensor ecclesiae est, ut populus Dei paganias non faciat, sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolaticias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum Domini; quae potius quam ad misericordiam sanctos suos ad iracundiam provocant.

129. Ut parrochiam suam unusquisque episcopus singulis circumeat annis. Statuimus, ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam sollicite circumeat, et populum confirmare et plebes docere et investigare et prohibere paganas observationes divinosque vel sortilegos, aut auguria, filacteria, incantationes vel omnes spurcitias gentilium studeat.

130. Ut presbiteri episcopis suis subiecti sint, et ut quadragesimae tempore ministerii sui ordinem reddant. (0812D) Decrevimus iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parrochia habitans episcopo suiectus sit illi, in cuius parrochia habitat, et simper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet. Et in coena Domini semper novum chrisma ab episcopo suo quaerat. Et de vetere nullus baptizare praesumat, sed ardere in luminaribus ecclesiae vetus non tardet. (0813A)

131. Ne aliquis accipiat ecclesium infra parrochiam sine consensu episcopi sui. Ut nemo accipiat ecclesiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui, nec de una ad aliam transeat.

132. Ut de incestis et infirmis et poenitentibus coram gerant sacerdotes. Ut de incestis et criminosis curam gerant sacerdotes magnam. Similiter de infirmis et poenitentibus, ut morientes sine sacrati olei unctione et reconciliatione atque viatico non transeant. Et de ieiunio quatuor temporum.

133. Ut duabus vicibus in anno ad mallum omnes liberi veniant. Ut ad mallum venire nemo tardet, unum circa aestatem, et alterum circa autumnum. Ad alia vero si necessitas fuerit vel denuntiatio regis urgeat, vocatus venire nemo tardet.

134. Ut nullus neglegens sit, quando pro rege vel fidelibus suis orandum fuerit. Ut quando denuntiatum fuerit pro rege vel pro fidelibus suis qualibet causa orationes facere, nemo ex hoc neglegens appareat. (0813B)

135. De ieiunio quatuor temporum et a sacerdote plebi denuntiando, et ab omnibus observando. Ut ieiunium quatuor temporum et ipse sacerdos observet, et plebi denuntiet observandum.

136. Ut sacerdos nisi in locis consecratis missam non celebret. Nullus sacerdos nisi in locis Deo dicatis vel in itinere in tabernaculis et mensis lapideis ab episcopis consecratis missas celebrare praesumat. Quod qui praesumpserit, gradus sui periculo subiacebit.

137. De sacerdotibus qui ministerium suum adimplere non valent. Sacerdotes, qui rite non sapiunt adimplere ministerium suum, nec discere iuxta praeceptum suorum episcoporum pro viribus satagunt, vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi, quousque haec pleniter emendata habeant.

138. De his, qui poenitentia accepta moriuntur. (0813C) De his, qui recedunt de corpore poenitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus inpositione eis communicare: quod morientis sufficit consolationi secundum definitiones patrum, qui huiusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod si supervixerint, stent in ordine poenitentum; ut ostensis necessariis poenitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione recipiant.

139. Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconum aut clericum sine consensu episcopi sui distringat. Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconum aut clericum aut iuniorem ecclesiae sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia, cui iniuriam irrogare dinoscitur, tamdiu sit sequestratus, quandiu reatum suum cognoscat et emendet.

140. Ut nullus episcoporum vel secularium alterius episcopi res tenere praesumat. (0813D) Ut nullus episcoporum vel secularium cuiuscumque alterius episcopi sive ecclesiae seu privati res, aut regnorum divisione aut provinciarum sequestratione, competere aut retinere praesumat. Quod si quis hoc facere temptaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus, et a communionis gratia sequestratus, quoadusque res ablatas cum fructuum satisfactione restituat.

141. De hoste et pugna atque armis sacerdotibus prohibitis. (0814A) Secunda vice propter ampliorem observantiam apostolica auctoritate et multa sanctorum episcoporum ammonitione instructi sanctorumque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes volumus, ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum episcopi electione ceterorum propter benedictionem et praedicationem populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant populis poenitentias dare, missas celebrare, de infirmis curam habere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime praevidere, ne sine viatico quis de seculo recedat. Hi vero nec arma ferant, nec ad pugnam pergant, nec effusores sanguinum vel agitatores fiant; sed tantum sanctorum pignora et sacra ministeria ferant, et orationibus pro viribus insistant; ut populus, qui pugnare debet, auxiliante Domino victor existat, et non sit sacerdos sicut populus. (0814B) Reliqui vero, qui ad ecclesias suas remanent, suos homines bene armatos nobiscum aut cum quibus iusserimus, dirigant; et ipsi pro nobis et cuncto exercitu nostro missas, letanias, oblationes, elymosinas faciant, orantes Deum coeli, ut proficiamus in itinere quo pergimus, victoresque Deo amminiculante existamus. Gentes enim et reges earum qui sacerdotes secum pugnare permiserunt, nec praevalebant in bello, nec victores exstiterunt; quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Haec vero Galliarum, Hispaniarum, Langobardorum nonnullasque alias gentes et reges earum fecisse cognovimus; quae propter dictum nefandissimum scelus nec victores fuerunt, nec patrias retinuerunt: Quam foveam caventes, malumus cum paucis et licitis Domino opem ferente victores existere, quam cum multis et illicitis tergum, quod absit, vertere et cum praedictis gentibus perire. (0814C) Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria, et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post christianos, quibus hoc ministrare, aut paganos, quibus Christum praedicare debuerant, propriis sacrilegisque manibus necant; praecipue dicente eis Domino: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo condielur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus? Et dum haec ita se habeant, elegimus potius Domino adminiculante, nobisque illis et cunctis eorum ecclesiis opem ferente, nec quisquam eis pro hoc de honoribus vel ecclesiarum rebus minuente, ut gradus eorum et sanctorum canonum decreta custodiant, quam illi aut nobis imperantibus aut consentientibus contra haec faciant, aut gradibus careant, aut pereant, et nos simul, quod absit, cum eis et victoria careamus vel pereamus. (0814D) Quoniam peccatis exigentibus timemus, si talia et tam inlicita eis aut imperemus aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus; quia non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, aequo piaculo re sunt in conspectu Dei et sanctorum eius. Si vero ista veraciter ex utraque parte fuerint custodita, credimus, quia corruent ante nos omnes paganae gentes, et victores erimus; insuper et bene agentes Domino auxiliante vitam possidebimus sempiternam.

142. De his, qui putaverunt idcirco praeceptum fuisse non ire ad pugnam sacerdotes, ut honor eis minueretur. (0815A) Quia instigante antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere, prepterea quod concessimus episcopis et sacerdotibus ac reliquis Dei servis, ut in hostes nisi duo aut tres a ceteris electi et sacerdotes similiter perpauci ab eis electi non irent, sicut in prioribus nostris continetur capitularibus, nec ad pugnam properarent, nec arma ferrent, nec homines tam christianos quam paganos necarent, nec agitatores sanguinum fierent, vel quicquam contra canones facerent, quod honores sacerdotum et res ecclesiarum auferre vel minorare eis voluissemus: quod nullatenus facere vel facere volentibus consentire omnes scire cupimus; sed quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et Deo servierit, tanto eum plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut haec certius credantur et per futura tempora conserventur, praecipimus, ut nullus res ecclesiae nisi praecario possideat. (0815B) Et postquam ipsae precariae finitae fuerint, faciant potestative speculatores ecclesiae, utrum elegerint, aut ut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub precario et censu habere permittant: ita tamen, ut ipsi proprias et utiles res eisdem ecclesiis, de quarum iure esse videntur, legaliter tradant, et si a rectoribus earundem ecclesiarum precariae renovandae sunt, canonice renoventur. Novimus ergo multa regna et reges eorum propterea cecidisse, quia ecclesias exspoliaverunt resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt vel diripuerunt, episcopisque et sacerdotibus atque, quod maius est, ecclesiis eorum abstulerunt et pugnantibus dederunt. Quapropter nec fortes in bello nec in fide stabiles fuerunt, nec victores extiterunt; sed terga multi vulnerati et plures interfecti verterunt, regnaque et regiones et, quod peius est, regna coelestia perdiderunt atque propriis hereditatibus caruerunt et actenus carent. (0815C) Quae omnia vitantes, nec talia facere nec consentire nec infantibus aut successoribus nostris exemplum dare volumus; sed quantum valemus et possumus, adiuncto Leonis papae et omnium episcoporum, quorum consilio usi hoc egimus, spiritu nostro spiritui eorum, per Deum et omnium sanctorum merita prohibemus contestamurque, ne talia faciant vel facere volentibus consentiant; sed adiutores et defensores atque sublimatores ecclesiarum et cunctorum servorum Dei pro viribus existant; ne in foveam, in quam praedicti reges et regna ceciderunt, cadant, aut in profundum, quod absit, inferni demergantur. Et ut haec devotius per futura tempora conserventur, praecipientes iubemus, ut nullus tam nostris quam futuris temporibus a nobis vel successoribus nostris ullo unquam tempore absque consensu et voluntate episcoporum, in quorum parrochiis esse noscuntur, res ecclesiarum petere, aut invadere, vel vastare aut quocumque ingenio alienare praesumat. (0815D) Quod si quis fecerit, tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus, poenis sacrilegii subiaceat, et a nobis atque successoribus nostris nostrisque iudicibus vel comitibus sicut sacrilegus et homicida, vel fur sacrilegus legaliter puniatur, et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuus etiam sepultura et cunctis Dei ecclesiae precibus et oblationibus careat, nec elymosinam suam quisquam recipiat. Quod autem maximum sacrilegium sit res ecclesiae auferre, invadere, alienare, vastare vel subripi, maxime omnes scripturae divinae testantur. Et beatus Symmachus papa synodali sententia cunctos feriendo, dicit: « Iniquum est, inquit, et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quibus maxime servari convenerat, auferri aut in aliud transferri. » Et multa sanctorum canonum decreta et sanctorum patrum edicta haec eadem testantur: quae scrutari et scire cupientibus perfacile patent. (0816A)

143. De sceleribus nefandis, ob quae regna percussa sunt, ut penitus caveantur. Prohibemus omnino sub poena sacrilegii generaliter omnibus cunctarum ecclesiarum rerum invasiones, vastationes, alienationes, sacerdotumque et reliquorum servorum Dei oppressiones, vexationes atque cunctorum generum iniurias, necnon et cunctis utriusque sexus hominibus adulteria, fornicationes sodomiticasque luxurias atque incesta vel cuncta illicita coniugia, homicidia iniusta, periuria, falsa testimonia, et omnia illicita, pro quibus non solum regna et reges sed etiam homines in eis commanentes perire cognovimus. Sed quia Deo auxiliante per merita et intercessionem sanctorum servorumque Dei, quos sublimare et honorare curavimus atque curamus, actenus nos et successores nostri regna et regiones adquisivimus, et victorias multas habuimus, deinceps summopere omnibus nobis providendum est, ne pro praedictis inlicitis et spurcissimis luxuriis his, quod absit, careamus. (0816B) Nam multae regiones, quae rerum ecclesiarum invasiones, vastationes, alienationes vexationesque et sacerdotum reliquorumque servorum Dei oppressiones vel quascumque iniurias, vel iam dicta illicita et adulteria, vel sodomiticam luxuriam vel commixtionem meretricum sectatae fuerunt, nec in bello seculari fortes, nec in fide stabiles perstiterunt. Et qualiter Dominus talium criminum patratoribus ultrices poenas per Sarracenos et al os populos venire et servire permisit, cunctis earum gesta legentibus liquet. Et nisi nos ab his caveamus, similia nobis supervenire non dubitamus, quia vindex est Deus de his omnibus. Quapropter sciat unusquisque nobis subiectus, quia qui in uno ex his repertus atque convictus fuerit, et honores, si habet, omnes perdere, et in carcerem se usque ad iustam emendationem atque per publicae poenitentiae satisfactionem retrodi et ab omni fidelium consortio fieri alienum. Valde enim cavenda est illa fovea, in quam alios cecidisse cognovimus. (0816C)

144. De his presbyteris, qui contra episcopos suos seculares defensores habere noscuntur. Quod illi presbyteri, qui sine episcopo proprio arbitrio viventes seculares defensores habent contra episcopos, et seorsum populos congregant, eorumque erroneum ministerium non in ecclesia, sed per agrestia loca et mansiunculas agunt et ecclesias conturbant, tales sacerdotes vitandi et honore proprio sunt privandi, carceribusque vel monasticae vitae sub poenitentia diebus vitae suae tradendi, mala quae egerunt luituri.

145. Ut cuiuspiam gradus clericus sine pontificis sui concessa nullum ad iudicium seculare attrahere praesumat. Clericus cuiuslibet gradus sine pontificis sui permissu nullum ad seculare iudicium attrahere praesumat, nec laico quemlibet clericum in seculari iudicio liceat accusare, cum privatorum christianorum causas magis apostolus ad ecclesias deferri atque ibidem terminari praecipiat. (0816D)

146. Ut clerici venationes non faciant cum avibus vel canibus. Ut clerici venationes non agant, nec acceptores vel falcones habeant.

147. Ut omni anno ministerii sui rationem presbiteri episcopo suo reddant. Ut unusquisque presbiter per singulos annos episcopo suo rationem ministerii sui reddat tam de fide catholica, quam de baptismo atque de omni ordine ministerii.

148. Ut omnes episcopi parrochias suas annis singulis circumeant. Ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam circumeat populumque confirmet ac doceat, et ea quae vitanda sunt prohibeat, et quae agenda sunt utiliter agere suadeat.

149. De eo, qui non coacte statuta transgressus fuerit. (0817A) Si quis statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.

150. Ut ecclesiarum negotia semper primo audiantur in causis. De ecclesiarum negotiis, ut absque dilatione ulla continuo audiantur a iudice.

151. De episcopo non usurpando alterius fines episcopi. Ne episcopus alterius episcopi plebes vel fines usurpet.

152. De non iudicando vel testificando quemquam in sua causa. Ut nullus in sua causa iudicet aut testimonium dicat.

153. Ut episcopus eiectus vel suis carens rebus ante plenam restitutionem non accusetur; nec ille, qui suis libere et integerrime fruens est bonis, antequam familiariter conveniatur; neque respondere conpellatur, nisi canonice venerit evocatus. Canonica testante tuba didicimus, quod episcopus eiectus vel suis rebus expoliatus nequaquem debet accusari vel iudicari, antequam legaliter et pleniter restituatur. (0817B) Si quis vero libere suis ecclesiaeque sibi commissae et integerrime fruens rebus ac honoribus super certis accusatus fuerit criminibus, prosequi ante non licet, quam ab accusatoribus familiariter ut ea emendare debeat, super quibus res agitur, ammonitus fuerit. Si inter se se minime ante pacaverint, canonice ad synodum convocentur, ut ab omnibus, qui haec praetermiserint, ex utraque parte publice arguantur et corrigantur, qui familiariter se et secrete corrigi noluerunt. Quod si sponte aut aliqua necessitate compulsus aut in fratrum conventu aut in quolibet loco canonice vocatus nec olim familiariter commonitus venerit, a nullo conpellatur, antequam haec fiant, ut respondeat; sed prius, ut praelibatum est, familiariter conveniatur, ut de se et de suis ea sanet, unde querimonia agitur. Deinde tempore in Nicenis canonibus praefixo, ut canonice respondeat, ad synodalem convocetur conventum. (0817C) Et ut episcopum apud iudices publicos nemo audeat accusare, sed aut apud primates diocesearum, aut apud sedem apostolicam; nec aliorum nisi suorum aut certe electorum indicum sententia inpetatur vel teneatur. Sane si circa haec secus actum fuerit, viribus carere in omnibus haut dubium est.

154. De superbis vel contumacibus clericis vel laicis cohercendis. Ut clerici, qui superbi vel contumaces sunt, coerceantur, ut minores, qui maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant; quia manifestum est illum non esse Dei, qui humilitatem contempnit, sed diaboli, qui superbiae inventor et princeps est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumacia et superbia in omnibus frangi.

155. Ut nullus clericus vel abbas ad iudicia secularia sine iussione proprii episcopi ire praesumat. Et ut nullus suo episcopo contumax aut inoboediens existat. (0817D) Statutum est in synodis a sanctis patribus, ut nullus clericus ad indicia laicorum publica conveniat nisi per iussionem episcopi sui vel abbatis, iuxta canonum Carthaginensium capitulum nonum, ubi scriptum est: « Qui relicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari voluerit, etiamsi pro illo fuerit prolata sententia, locum suum amittat. Hoc in criminali iudicio. In civili vero perdat, quod evincit, si locum suum obtinere voluerit. Cum enim ad eligendos iudices undique ecclesiae patet auctoritas, quia se indignum fraterno consortio iudicat qui de universa ecclesia male sentiendo quidem de seculari iudicio poscit auxilium, cum privatorum christianorum causas apostolus magis ad ecclesiam deferri atque ibidem terminari praecipiat. (0818A) » Simul et hoc statutum est, ut nullus presbiter aut diaconus vel subdiaconus aut fidelis laicus vel quicumque regulae mancipatur, suo episcopo inflatus aut scisma faciens aut contumax vel inobediens appareat, quoniam in canonibus scriptum est: Presbiteri et diaconi praeter episcopum nil agere pertemptent. Et per inoboedentiam primus homo cecidit. Quicumque vero audent evertere huiusmodi formam quocumque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, si quidem clerici sunt, canonum correptionibus subiacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.

156. De episcopis non accusandis nisi ad summos primates, quia non omnes metropolitani summi sunt primates. Et hoc summopere ab eis praevideatur, ne aliqua cupiditate vel invidia fiat . Si quis episcoporum accusatur, ad summos primates causa deferat accusator; qui attentius discutiant, si causa pietatis hoc fiat necne. Quod si alicuius invidia aut inimicitia vel prava cupiditate aut mala voluntate actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negotium; quoniam inconveniens est, ut hi, qui throni Dei vocantur et immobiles esse debent, pravorum accusationibus moveantur vel perturbentur. (0818B) Nam si causa pietatis agi inventum fuerit, patienter audiantur; minus ne, reiciantur et canonice corrigantur.

157. Quid de advocato agendum sit, qui in dolo vel fraude repertus fuerit. Si advocatus in causa suscepta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iudiciorum communione separetur, et videat ne iudicis et assertoris personam accipiat.

158. De his, qui contra suam professionem vel subscriptionem venerint . Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur.

159. De clericis monachis aut laicis conspirantibus. Ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. Quod si fecerint, canonicis subiaceant increpationibus.

160. De pervasoribus finium aliorum. Si quis pervasor approbatus fuerit, tantum spatii restituat quantum praesumpsit invadere, cum fructibus duplis.

161. De presbiteris infiatis vel scisma facientibus. (0818C) Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco amisso anathema habeatur; nihilominus et de civitate et congregatione in qua fuerit, longius repellatur, ne vel ignorantes vel simpliciter viventes sempiterna fraude decipiat.

162. Ut presbiteri indiscrete ab episcopis vel ab aliis aut laicis non mittantur. Statutum est, ut presbiteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis; ne forte propter eorum absentiam et animarum pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, neglegantur officia.

163. De criminibus definitis minime refricandis. De his criminibus, de quibus absolutus est accusatus, refricari accusatio non potest.

164. De approbanda accusatione. (0818D) Si quis adversarium suum ita apud iudicem crediderit accusandum, ut se asserat violentiam pertulisse, ad probationem rei eum convenit attineri.

165. De presbiteris, qui inconsultis propriis episcopis in locis non consecratis missas agunt. Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit.

166. Ut presbiteri in ecclesiis inconsulto episcopo non constituantur vel de ecclesiis expellantur ab aliquo. Sancitum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si quis deinceps hoc facere temptaverit synodali sententia districte feriatur. (0819A)

167. Quod Dei ordinationem accuset, qui episcopos detrahit vel accusat. Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, qui episcopos accusat aut condemnat. Non est itaque arguendus a plebe, vel a malae conversationis aut pravae vitae accusandus hominibus episcopus, sed rectores ecclesiae a Deo sunt iudicandi.

168. De homicidiis infantum. Si quis infantem necaverit, ut homicida teneatur.

169. De his, qui rapinam fecerint, aut iter agentes assallierint , aut domorum nocturni spoliatores fuerint, quid sit agendum. Si quis ad faciendam rapinam aggreditur, aut iter agentem in praediis