Bruno_Astensis_cps2, Commentaria in Marcum, 2HOME > 'mutum〈=0¤t_title=' in 'Bruno_Astensis, Commentaria in Marcum, 2'
Bruno Astensis, Commentaria in Marcum, . . . <<<    hide dictionary links

(165 0314C) SECUNDUM MARCUM.

I. [CAP. I.] Initium Evangelii Iesu Christi Filii Dei. Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam. (0315A) qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Hoc, inquit, initium ergo facio in Evangelio Iesu Christi Filii Dei, et a Ioanne Baptista scribere incipio, qui eius praecursor fuit, eiusque adventum nuntiare missus est. Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam; et vox clamantis in deserto: Parate viam Domini. Hoc autem non totum in Isaia, sed ex parte in Isaia, et ex parte in Malachia scriptum est: nisi forte per aequipollentiam hoc aliquis intelligere velit. Angelus enim, qui ante faciem Christi in Malachia mittitur, in Isaia vox clamantis in deserto vocatur; et de quo ibi dicitur: Qui praeparabit viam tuam ante te, Parate viam Domini. (0315B) Quantum ergo ad litteram, alterum in Malachia, alterum in Isaia scriptum est; quantum autem ad significationem, utrumque et in Malachia, et in Isaia invenitur. Quae vero sequuntur et non exponuntur, in Matthaeo quaerenda sunt.

II. [CAP. III] Ascendens Iesus in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum; et fecit, ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare Evangelium. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et eiiciendi daemonia. (0316A) In montem ascendit Iesus, suae militiae principes eligere volens; ut ipsius loci sublimitate intelligant ad quantam gloriam eligantur, et quod caeteris omnibus praeferantur. Sed quare duodecim eliguntur; nisi quia dies erat, et duodecim horas habere habebat? Sic enim ipse ait: « Nonne duodecim sunt horae diei? (Ioan. XI, 9.) » Qui ambulat in luce non offendit, quia lucem mundi huius videt. « Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioan. VIII, 12) . » Ipsi enim sunt Ecclesiae portae, de quibus dicitur: « Diligit Dominus portas Sion (Psal. LXXXVI, 2) . » Quia igitur duodecim sunt Ecclesiae portae, duodecim eos esse oportuit, ut essent ab oriente portae tres ab occidente portae tres, a moridie portae tres, ab aquilone portae tres. (0316B) Hos autem mittit Dominus Evangelium praedicare, infirmos sanare, daemonia fugare; ut quia horae sunt, ubique luceant; et quia portae sunt, undique populos per fidem in Ecclesiam introducant. Et imposuit Simoni nomen Petrus, et Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem Iacobi: et imposuit eis nomina Bonaerges, quod est filii tonitrui; et Andraeam, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Iacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum, et Iudam Scarioth , qui tradidit illum. (0317A) Alia nomina quibusdam discipulorum Dominus imposuit, prima tamen non abstulit. Unde et Petrus, qui prius Simon dicebatur, postea Simon Petrus vocatus est. Simoni ergo imposuit nomen Petrus, ut a quo suscipiebat fortitudinem, ab eodem susciperet et fortitudinis nomen. « Petra enim, ait Apostolus, erat Christus (I Cor. X, 4) . » Ab hac ergo petra dicitur Petrus. Vocavit autem et filios Zebedaei Bonaerges, sive ut verius scribitur, Banereem , id est filios tonitrui, eo quod magnifice et terribiliter loquentes, supernas et coelicas voces in suis sermonibus imitarentur. (0317B) Cuius enim nisi tonitrui vox est illa, quae dicit: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan. I, 1) . »

III.[CAP. IV.] Et dicebat Iesus: Sic est regnum Dei: quemadmodum si homo iaciat sementem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica, et cum se produxerit fructus, statim mittet falcem, quoniam adest messis. Regnum Dei Ecclesia est. Ipsa et ager, et terra vocatur, in qua Verbi Dei semen seminatur. Seminatores autem apostoli sunt et doctores. Semen vero evangelica praedicatio. Haec autem prius in herbam, deinde in spicam, postmodum vero in plenum frumentum crescit et germinat. Initium enim boni operis quasi herba est; quia ad quem finem perveniat, nondum manifeste cognoscitur. Herba enim facile siccatur et perit. (0317C) Fit autem spica dum quotidie crescit, et per incrementa in melius proficit: utrum tamen ad perfectionem perveniat, adhuc ignoratur. Deinde vero fit plenum frumentum in spica, dum devictis tentationibus carnis, ex toto se homo Deo subiiciens, quantum humana fragilitas patitur, perfectus in omnibus invenitur. Sed neque sic plena securitas adest, nisi quam cito metatur, et in horreum reponatur. Unde et hic dicitur. (0318A) Et cum se produxerit fructus, statim mittet falcem, quoniam adest messis. Falcem enim Dominus mittit, quando suorum fidelium animas ad se per mortem corporis vocat.

IV. [CAP. VII.] Exiens Iesus de finibus Tyri , venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. Describit evangelista per quam viam in Galilaeam Dominus redierit. Sicut autem Pentapolis a quinque, ita Decapolis a decem civitatibus nominatur. Et adducunt ei surdum et mutum; et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. Qui sunt isti, qui surdum et mutum Domino adducunt? Isti enim sunt apostoli et doctores; isti sunt episcopi et sacerdotes; isti sunt quicunque alios sanare desiderant, et ad fidem venire persuadent. (0318B) Surdus enim est omnis homo qui audiendi aures non habet, et qui verba Evangelii audire contemnit. Surdi erant illi, quibus Dominus dicebat: « Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Ioan. VIII, 47) . » De talibus et Psalmista ait: « Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non exaudit vocem incantantium, et veneficia quae incantantur a sapiente (Psal. LVII, 5) . » Mutus vero est qui Dominum non laudat, qui Christum non confitetur, qui iustitiam non defendit, et qui iniustitiam non damnat. (0318C) Tales illi sunt, de quibus dicitur: « Canes muti non valentes latrare (Isa. LVI, 10) . » Hos igitur debemus ducere ad Iesum, et pro eis rogare, ut eis manum imponat. Sanatur enim quem tangit Iesus; sanatur quem tangit Salvator; quia ipse est salus et vita: non aliunde quaerit herbas; ipse est medicus et medicina; tangit, et sanat; respicit, et medetur. Unde et subditur: Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculam eius, et exspuens tetigit linguam eius, et suspiciens in coelum, ingemuit, et ait illi, Effeta , quod est adaperire. (0319A) Cognoscimus hic Ecclesiae sacramenta: Haec noviter ad fidem venientibus sacerdotes facere videmus. Dicunt Effeta, quod est adaperire: non ut exterioris hominis sensus, qui clausi non sunt, sed potius ut interioris hominis aures aperiant, et linguam solvant: quatenus et verba vitae diligenter intelligant; et intellecta, aliis fideliter nuntient. Nisi enim aliud significaret, hunc tantum laborem in hoc homine sanando Dominus non suscepisset. Poterat enim eum solo verbo sanare, sicut multos alios sanare consueverat: hoc tamen non fecit. Sed quid fecit? De turba eum traxit; digitos ei in auriculas misit; exspuit, et linguam tetigit; in coelum suspiciens ingemuit, et ait illi: Effecta, quod est adaperire. (0319B) Haec enim turba, de qua hic homo a Domino trahitur, vitiorum est multitudo, et malignorum spirituum turbulentus exercitus. Qui enim de hac turba non trahitur, a Domino non sanatur. Merito igitur de turba eum traxit quem sanare volebat, et misit digitos suos in auriculas eius; quia in illius auditum sancti Spiritus gratias infudit, ut haberet Spiritum sapientiae et intellectus, sine quibus aures cordis non aperiuntur. De hoc enim digito ipse quoque alibi ait: « Si ego in digito Dei eiicio daemonia (Luc. I, 20) . » Quod Matthaeus exponens, ait: « Si ego in Spiritu Dei eiicio daemones, profecto pervenit in vos regnum Dei (Matth. XII, 28) . » Exspuit autem et tetigit linguam eius, ut per hoc eum doceat superflua cuncta abiicere, si linguam vult habere solutam, et ad loquendum idoneam. (0319C) Saepe enim sputum ad loquendum linguae facit impedimentum. Est enim sputum superfluitas quaedam, et stomachi capitisque purgatio. (0320A) Qui igitur vult bene loqui, qui vult ut Deo et hominibus verba sua placeant, omni superfluo humore, omnique impedimento et stomachum relevet et mentem, quam per caput intelligimus. Possumus autem et per sputum Christi, quod ex capite quidem descendit, eius divinitatis dulcedinem intelligere. « Christi namque caput, ait Apostolus, Deus est (I Cor. XI, 3) . » Haec autem dulcedo, haec saliva nostri Redemptoris linguas infantium fecit disertas, quas olim veteri pomi amaritudo ligaverat. (0320B) De hac autem dulcedine ait Psalmista: « Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII, 9) . » Itemque: « Dulcis et rectus Dominus (Psal. XXIV, 8): » et Petrus Apostolus: « Deponentes, inquit, omnem maiitiam, et omnem dolum, et simulationes et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem; si tamen gustastis quia dulcis est Dominus (I Petr. II, 1) . » Haec igitur dulcedo, haec saliva Christi pellit antiquum venenum, omnemque amaritudinem de lingua fidelium: haec autem saliva illorum linguas non tetigit, qui Christum non confitentur; et qui de fide interrogati, se credere non respondent. Et suspiciens in coelum ingemuit. In coelum namque Dominus suspexit; quia secundum humanitatem pro nobis ad Patrem interpellat. (0320C) Sed quare ingemuit, nisi quia hominem quem ad imaginem et similitudinem suam creaverat, nunc surdum et mutum, et per omnia infelicem esse videbat: quem etiam per multas tribulationes et angustias, ad pristinam dignitatem redire oportebat? (0321A) Post haec autem omnia ait illi: Effeta, quod est adaperire; quia non prius sensus nostri Domino aperiuntur; non prius eius doctrinae pluviis fecundantur, quam a Christo de turba trahamur, eiusque manu tangamur, et ipsius salivae dulcedine omni amaritudine mundemur atque sanemur. Unde et hic dicitur: Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius; et loquebatur recte. Non enim nisi recte loqui poterat, quem divina virtus et sapientia sic tangendo et medendo sanaverat. Et praecepit illi, ne cui diceret: quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. Quid est hoc? Quare eis Dominus hoc praecipiebat, unde eos inobedientes fore sciebat? (0321B) Nobis, fratres, nobis fiunt ista; ad nos respiciunt, et nostram iactantiam inclinant: qui si aliquid dignum laude aliquando fecerimus; hoc non ad vulgi favorem extollere et praedicare, imo humiliter abscondere et celare debemus. Et hoc in contrarium vertitur; quia plus laudantur illi qui facta sua abscondere volunt, quam illi qui ea per vanam gloriam manifestare contendunt. Unde beatus Iob dixit: « Quia laus hypocritae ad instar puncti (Iob XX, 5) . » De sanctis vero dicitur: « Rex vero laetabitur in eo; laudabuntur omnes qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua (Psal. LXII, 12) . »

V.[CAP. VIII.] Et veniunt Betsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. (0321C) Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum, et exspuens in oculos eius, impositis manibus suis, interrogabat eum, si aliquid videret. Idipsum per hunc caecum significatur, quod modo superius per surdum et mutum significari diximus. Caecus est enim omnis homo, qui veram lucem, qui Christus est, non sequitur, et fidei veritatem non intelligit. Illi vero qui caecum ad Dominum adducunt, et pro eo rogant, sicut et superius, episcopi et presbyteri, caeterique fideles intelliguntur. (0322A) Quod autem hic dicitur, quia apprehensa manu caeci, duxit eum extra vicum; hoc est quod ibi dicitur, quia apprehendens eum, duxit eum a turba seorsum. Per sputum vero et hic, et ibi unum idemque significatur. Illa igitur legat qui haec non intelligit. Interrogat Dominus caecum, si aliquid videat; quia ad primum eius tactum non statim omnes homines sufficienter illuminantur. Aliquid tamen vident, mox ut aliquid de Domino intelligere et credere incipiunt. Tanto igitur clarius videt unusquisque, quanto melius credit et veritatem intelligit. Sequitur: Et aspiciens ait: Video homines velut arbores ambulantes. Deinde iterum imposuit manus super oculos eius, et coepit videre. Et restitutus est, ita ut videret clare omnia. Toties enim Dominus super caeci oculos manus imponit, quoties nostrae mentis oculos illuminat, ut ea intelligamus quae prius non intelligebamus. (0322B) Unde Psalmista: « Quoniam tu illuminans, inquit, lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 31) : » id est, quia illuminasti me in his quae scio; illumina me et in his quae nondum scio. Propter quod manifeste apparet, quia quamvis ei Dominus iam manus super oculos imposuisset, adhuc tamen, ut iterum poneret, indigebat, quia nondum omnia perfecte videbat. Rogemus ergo Dominum ut non semel, neque bis, sed multoties manum suam imponat super oculos mentis nostrae; quatenus omni detersa caligine, omniumque errorum tenebris effugatis, unumquodque in propria figura, et clare omnia videre mereamur. Et misit illum Dominus in domum suam, dicens: Vade in domum tuam, et si in vicum introieris nemini dixeris. (0322C) Domus enim nostra illa est, de qua non bene illuminati, imo vero miserabiliter excaecati in primo homine eiecti sumus. Ad hanc autem redire non possumus, nisi iterum a Domino illuminati, eius manum atque virtutem nostris oculis appositam sentiamus. Quare autem ei praecipiat ut nemini dicat; quare opera sua celare et abscondere iubeat, satis iam diximus. (0323A) Hoc tamen nondum intelligunt qui omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: de quibus Dominus ait, « quia receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2) . » Docet igitur nos Dominus celare opera nostra, ne hic recipiamus, et recipiendo perdamus mercedem nostram.

VI. [CAP. IX.] Omnis igne salietur, et omnis victima salietur. Bonum est sal. Quod si sal infatuatum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos . Haec enim ad ea verba respondere videntur, quae modo superius Ioannes apostolus verbis Dominicis interposuit, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Iesus ait eis: Nolite prohibere eum. Nemo enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Vult igitur Dominus, ut sapienter et discrete cuncta agamus; et non bona, sed mala prohibeamus. (0323B) Qui enim in Christi nomine virtutes operatur, iam Christo propinquior est, ut qui eius nomen veneratur, cuius tantam virtutem et efficaciam esse probavit; atque sic illis defensor iam esse incipit: de quo, quia eius virtutem per miracula cognovit, male loqui pertimescit. Huic igitur non debemus auferre quod habet, sed debemus addere quod non habet. Dicamus ergo ei, ut in eum credat, eique sit fidelis. Unde et Dominus subinferens ait: Omnis enim igne salietur, et omnis victima salietur. Quod tale est ac si diceret: Omnis Ecclesiae rector et doctor talis esse debet, qui et sale sit conditus, et sapiens et discretus; qui utiliter cuncta provideat, cuncta secundum rationem et ordinem faciat. (0323C) Quod quidem lex ipsa significat, quae omnem victimam salire iubet. (0324A) Ait enim: « Quidquid obtuleris sacrificium sale condies, nec auferes sal foederis Domini de sacrificio tuo. In omni oblatione offeres sal (Levit. III, 13) . » Sal enim pro sapientia ponitur, quae omnium nostrorum sermonum et actionum est condimentum. Bonum est igitur hoc sal, nisi a fatuis et stultis hominibus infatuatum fuerit. Hoc enim haeretici, hypocritae et schismatici infatuant; quoniam non ea qua debent puritate eo utuntur. Quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Si sapientia ipsa insipiens fuerit, sine qua sapiens nemo fit, quid aliud est quod ad suae dignitatis statum eam iterum reducat? Habete in vobis sal; omnia quae agitis sale condite; omnia sapienter et discrete agite. Hoc autem ut possitis, pacem habete inter vos. Qui enim pacem non habent, hoc tale sal habere non possunt. (0324B) Tale quidem non habent; etsi aliquando insulsum habeant et infatuatum. Sed quid est quod ait: Omnis igne salietur? Nunquid enim ignis est sal, ut eo aliquid saliatur? Sicut enim sapientia sal dicitur, quia mentes nostrae ex ea condiuntur, ita et ignis vocatur, quia ab ea illuminantur. Si igitur ignis est sapientia, et sapientia sal; ergo et ignis est sal. Igne igitur salitur, quod sapientia salitur.

VII. [CAP. XVI.] Cum transisset Sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum . Sabbato enim neque vendere, neque emere aliquid licebat, quoniam tale aliquid in sabbato fieri lex interdicebat (Levit. XXIII, 31) . Veniunt autem hae sanctae mulieres ungere Iesum. Sed quomodo veniunt? Cum aromatibus. (0324C) Aliter enim ad Iesum venire non licet. (0325A) Sunt autem haec aromata, fides, spes, charitas, pax, patientia, humilitas, et mansuetudo, concordia, et misericordia, et similia: haec enim Domino suaviter redolent; sicut et e contrario vitia foetent. Unde Psalmista: Putruerunt, inquit, et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6) . Beatae igitur illae mulieres, beatae illae animae, quae, sicut Maria Magdalene, semper cum unguentis, semper cum aromatibus ad Dominum veniunt. Haec est enim, quae alibi ait: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum (Can. 1) . Haec autem significabat Ecclesiam gentium, de qua septem daemomonia Dominus eiecit; quae quidem, quoniam dilexit multum, dimissa sunt ei peccata multa. (0325B) Maria vero Iacobi, quae Christi matertera fuit, plebem Iudaicam figurabat, de qua secundum humanitatem Salvator noster originem duxit. At vero Salome, quae interpretatur pacifica , tota ex utroque populo sanctorum collecta multitudo intelligatur. In hac igitur, tota Ecclesia; in illis vero, Ecclesiae partes figurantur. Possunt tamen hae tres mulieres, tres mundi partes significare, Asiam videlicet, Africam et Europam, in quibus Ecclesia tota consistit. Et istae quidem ungunt Iesum, istae eum delectant, istae eius passionem praedicant, et odorem notitiae illius cunctis gentibus manifestant. Ecce autem mulieres, quae usque ad hunc diem erubescebant, et se mortis ianuam, et totius humani generis ruinam esse dolebant; hodie laetantur, hodie praedicant, hodie originale peccatum deletum affirmant; et ipsis quoque apostolis resurrectionis gloriam annuntiant. (0325C) Et valde mane una Sabbatorum veniunt ad monumentum, orto iam sole. Non est autem sibi contrarium hoc quod ait: Et valde mane, et, orto iam sole. Unde et alius evangelista dicit: « Cum adhuc tenebrae essent (Ioan. XX, 1) . » Solis itaque ortum intelligere oportet, ex quo, eius splendore coelum illustratur, quamvis nondum terris appareat, raris adhuc tenebris existentibus. Quid est igitur valde mane, nisi iam rubescente aurora? Neque enim sine causa evangelista non mane simpliciter, sed valde mane dixit. Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem: erat quippe magnus valde. (0326B) Narrat enim Matthaeus evangelista, quod Christo resurgente « angelus Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum . . . Prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. » Exeuntes in civitatem « nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. » At illi dederunt eis « copiosam pecuniam dicentes: Dicite, quod vobis dormientibus nocte venerunt discipuli eius, et furati sunt eum (Matth. XXVIII, 2) . » Sequitur: Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida, et obstupuerunt. Sed angelus in dextris stola candida coopertus; quoniam laetitiam et prosperitatem praedicat, gloriam resurrectionis et carnis innovationem annuntiat. (0326C) Considera in quo dilectionis igne interius ardebant, quae feminei timoris et fragilitatis oblitae, non solum in nocte veniunt, verum etiam confidenter in monumentum ingrediuntur: unde et consolationis verba audire meruerunt, dicente angelo: Nolite expavescere, Iesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic; ecce locus ubi posuerunt eum. Locum, inquit, videre potestis, ipsum autem modo videre non potestis. Surrexit enim, et non est hic; sed exspectate paulisper, et videbitis eum. Non enim ibi erat praesentia corporis, qui ubique est praesentia divinitatis. Sed ubi tunc eum fuisse putamus? Ego quidem dicere timeo quod evangelistae non dicunt. Et fortasse ad matrem iverat, quae eius amoris desiderio plus omnibus afficiebatur. (0327B) Quod autem ipsa inter omnes mulieres beatissima Virgo, simul cum aliis ad monumentum non venit, haec, ut opinor, causa fuit, quia ex quo unigenitum filium suum teneri, flagellari et crucifigi vidit, delicatis manibus delicata pectora tundens, et se dolore nimio, vigiliis ieiuniisque affligens, iam viribus pariter et spiritu attenuata, alicubi sola in secreto sedebat, et de his quae sibi acciderant calamitatibus lamentabatur et flebat. Sed nos haec verba pietate plena, et cogitatione digna interim relinquamus, et quod angeli docent, audiamus: Ite, inquit, dicite discipulis eius, et Petro quia praecedet vos in Galileam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Nisi enim beatum Petrum apostolum ex nomine vocasset, fortasse cum caeteris venire timuisset, eo quod et Dominum et magistrum negasset. (0327C) Quod enim in Galilaea, quae apostolorum patria fuit, a discipulis suis Dominus videatur, quid aliud significat, nisi quia eum, quem nunc videmus per speculum et in aenigmate, cum nos ad antiquam patriam reduxerit, tunc facie ad faciem videbimus? Unde et Galilaea transmigratio perpetrata interpretatur. (0328A) Nulla enim post illam transmigrationem alia ulterius transmigratio fit. Sciendum est autem, quod illa hora, qua Salvator noster inclinato capite spiritum emisit, corpore in cruce derelicto, anima simul cum divinitate ad inferna spolianda descendit. Et tunc quidem illud Psalmistae adimpletum est: « Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. » Quibus interrogantibus: « Quis est iste rex gloriae? » Responsum est eis: « Dominus fortis et potens. Dominus potens in praelio. » Ingressus igitur Dominus loca tenebrarum, omnia circumquaque suo splendore illuminavit. Fit clamor permistus, bonis prae laetitia exsultantibus, malis vero prae timore fugere cupientibus. (0328B) Tunc primi parentes occurrunt, et videntes Creatorem suum, laetis vocibus clamant: Tandem, Christe, venis, magnis nos solvere poenis. Tunc patriarchae et prophetae obviam ruunt; tunc omnis sanctorum exercitus eius pedibus se prosternit. O, inquit, diu desiderate! o tanto tempore exspectate! quae te tantae tenuere morae! Tunc citharista David: Hoc est, inquit, quod dicere solebam: « Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10) . » Ecce nunc vident, ecce nunc audiunt, quos eos videre, et audire desiderasse, Dominus ipse dicebat. (0328C) Ait enim: « Multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis; et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24) . » Tunc et Ioannes Baptista: Ecce, inquit, de quo dicebam vobis: Videtis illum, cuius adventum nuntiabam vobis. Sed quis per singula dicere valeat, quanta ibi laetitia fuerit, cum Christus sol iustitiae eis apparuit? (0329A) Tunc, alligato diabolo, magno sanctorum exercitu comitante, cum gloria et triumpho laetus Dominus ad superos rediit, dicens: « Quia non derelinques animam meam in inferno; nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae; adimplebis me laetitia cum vultu tuo; delectationes, » mi Pater, « in dextera tua (Psal. XV, 10) , » ubi sedeo in saecula saeculorum.

VIII. Et illae exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas pavor et tremor, et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. Timebant, inquit, nuntiare Dominum resurrexisse; ideoque de eius resurrectione nemini quidquam dixerunt. (0329B) Neque enim adhuc perfecte ea credebant quae angelus dixerat, si quidem non angelum, sed iuvenem eum esse putabant. Venientes igitur ad apostolos, caetera apud se in silentio retinentes, hoc solum nuntiaverunt Christum Dominum de monumento esse sublatum. Sed iterum ad sepulcrum revertentes, sicut Matthaeus ait, viderunt Dominum, « et tenuerunt pedes eius (Matth. XXVIII, 9) . » Surgens autem Iesus mane prima Sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia. Illa vadens, nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. Et illi, audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. Sunt autem haec in Ioanne plenissime scripta, et a nobis in Matthaeo sufficienter determinata. (0329C) Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam: et illi euntes nuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt. Haec autem quia Lucas plenius narrat, ibi exponenda servamus.

IX. Recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Iesus, et exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant. (0330A) Quamvis et Simon Petrus, et Maria Magdalena, et duo illi discipuli quibus in specie peregrini Dominus apparuerat, certissime firmissimeque nuntiarent, Dominum resurrexisse seque illum vidisse; caeteri tamen illis non credebant, et, quod mirum, cum nec sibi ipsis nec suis oculis crederent, et eum videntes, non viderent. Narrat enim Matthaeus evangelista quod Christi discipuli « abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt (Matth. XXVIII, 16) . » Non enim verum corpus, sed spiritum se videre putabant. Unde ipse ait: « Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39) . » Et fortasse haec tanta illorum dubitatio ex intenso amore procedebat; non enim facile credimus quod multum desideramus: sic etiam quod timemus, leviter posse accidere credimus. Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. (0330B) Prius enim dixerat: « In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, non enim sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X, 5) . » Nunc autem eos praecipit ire in universum mundum. In quo Iudaeorum abiectio et gentium electio apertissime monstrantur. Unde et illi a Patre dicitur: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8) . » Quod autem ait: Praedicate Evangelium omni creaturae, alius evangelista exponit dicens: « Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19) . » Idem enim per omnem creaturam et per omnes gentes significatur. Sic enim Apostolus ait de charitate, quia « omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII, 7) , » quod quidem verum non est nisi aliter determinetur. (0330C) Si enim charitas omnia credit, credit utique Pharisaeis et Sadducaeis, aliis affirmantibus, aliis negantibus resurrectionem; quod fieri non potest. Non igitur charitas omnia credit. Sic igitur determinetur: omnia credit quae credenda sunt. Similiter ergo et id quod dicitur: Praedicate Evangelium omni creaturae, determinandum est, ut sic dicatur: omni creaturae praedicate Evangelium, cui Evangelium praedicandum est. Non enim Evangelium praedicandum est lapidibus et aliis quibuscunque rebus sensu et ratione carentibus. (0331A) Sunt autem qui haec subtilius intelligentes, ea quae plana sunt difficilia reddunt. Et multa quidem in prophetis, apostolis et in verbis Dominicis inveniuntur, quibus haec una determinatio sufficere potest. Quale est illud: « Cum exaltatus fuero a terris, omnia traham ad me ipsum (Ioan. XII, 32) ; » cui si addatur quae trahenda sunt: nihil erit inconveniens. Aliter autem quanta inconvenientia sequatur, quis non intelligat? Valde enim pauca sunt ea quae illuc trahuntur, ad comparationem illorum quae ad se Dominus non trahit. Si quidem solos homines, et ipsos non omnes, trahet ad se. (0331B) His igitur et similibus facile intelligitur quid in eo significatur quod dicitur: Praedicate Evangelium omni creaturae; cui videlicet Evangelio qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Dicit Evangelium: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut te ipsum; hoc enim si credideris et feceris salvus eris. Dicit autem et alia multa, quae salutem pariant et vitam aeternam. Qui vero non crediderit condemnabitur. Quamvis enim homo baptizatus sit, et omnia peccata in baptismo sint ei remissa, condemnabitur tamen quoque ille, si non Evangelio credidit eiusque consiliis assensum praebuerit. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: In nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegros manus imponent, et bene habebunt. Omnia enim haec in primitiva Ecclesia, non solum apostolos, sed et alios sanctos fecisse legimus. (0331C) Neque enim aliter ab idolorum cultura homines infideles converterent, nisi his tantis signis et miraculis evangelica praedicatio firmaretur. (0332A) Praedicabant enim Christi discipuli, ut Apostolus ait, Christum Iesum crucifixum, « Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23) . » Sed, cum subito daemonia eiicerent, linguis loquerentur novis, serpentes solo verbo aut occiderent aut fugarent, venenum sine laesione biberent; et non solum tactu, verum etiam sui corporis umbra aegros sanarent; mox in admirationem gentiles conversi clamabant; unus est quem apostoli praedicant, unus Dominus Iesus Christus qui talia operatur. Nobis autem signa et miracala iam nunc necessaria non sunt; quibus ea quae facta sunt solummodo legere et audire sufficit. Credimus enim Evangelio, credimus et Scripturis ista narrantibus. Nemo modo in Ecclesia dicit: Non tibi credo, nisi mortuos suscites, nisi caecos illumines, et nisi haec similia facias. Signa tamen quotidie in Ecclesia fiunt; quae si quis attendere velit, multo maiora esse cognoscet quam illa quae tunc ab illis corporaliter fiebant. Quotidie enim sacerdotes populum baptizando et ad poenitentiam vocando, daemonia eiiciunt. (0332B) Quotidie linguis loquuntur novis, dum Scripturas exponentes, litterae vetustatem in spiritualis intelligentiae novitatem convertunt. Serpentes vero tollunt, quia concupiscentias malas, quia vitia et peccata suavi admonitione a peccatorum cordibus avertunt. Bibunt autem mortiferum, sed non eis nocet; quia paganorum et haereticorum libros legentes, et amara venenosa convicia sibi illata saepius audientes, surda aure transeunt et pro nihilo ducunt. Super aegros vero manus imponunt, et bene habent, quia animas infirmas suis orationibus sanant et Domino reconciliant. Eadem igitur signa etiam nunc sancti Domini faciunt, quae tunc Dominus eos facturos esse promisit. (0332C) Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Qualiter autem assumptus est, liber Actuum apostolorum ostendit, dicens: « Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis (Act. I, 9) . » Et tunc quidem adimpleta est prophetia quae ait: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5) . »

EXPLICIT SECUNDUM MARCUM.


HOME > 'mutum〈=0¤t_title=' in 'Bruno_Astensis, Commentaria in Marcum, 2'
Bruno Astensis, Commentaria in Marcum, . . . <<<    
4673w 27.801856994629 s