Fulgentius_Ruspensis_Incertus_cps2, Sermones, 10HOME > 'mutum' in 'Fulgentius_Ruspensis_Incertus, Sermones, 10'
Fulgentius Ruspensis Incertus, Sermones, SERMO IX. De muliere in adulterio deprehensa. <<<     >>> SERMO XI. De eodem. hide dictionary links

(PL 65 0869D) SERMO X. De Salomonis iudicio.

Dum sanctae praedicationis, iubente nunc sancto patre, altissimum conscendimus thronum, vestris immolaturi sensibus verbi Dominici sacrificium, Dei primitus exspectamus eloquium, qui loquentem facit mutum, ut cum nos gradus ascendimus absidae, ipse descendat de throno coelorum, qui inclinavit coelos, et descendit (Psal. XVII, 10) , quia per se homo ascendere non potuit, qui male descendit. Nec potest solus praedicator ascendere, nisi cum illo Dominus angelorum praesentis gloriae suae praefulgidam dignatus fuerit accendere maiestatem. Ergo, fratres, audiamus quae dicuntur, ut mereamur percipere promissa coelestia. Nam cum Salomon ascendisset in montem, deducebatur fulgente officio militum, et circumdabatur in monte lucido observatione coelesti. (0870A) Requiescit in lecto, et vigilat cum Deo dicens: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2) . Aut ubi immolavit sacrificium, et millia mactavit agnorum, praesens erat exercitus angelorum. Fit in monte clarum Domino visitante palatium. Collocatus est thronus, admonetur et servus, ut de altaribus Domini sui, ubi obtulerat sacrificium, peteret inde precum suarum speciale rescriptum. Quid, inquit, quiescis? Adsum ego donorum largitor, et tu dormis negligens postulator. Salomon, pete de me aliquid, ut faciam tibi. Exspecta de me thronum David patris tui, qui magna in suis visceribus ferre dignatus est, cui te feci mea praelectione sessorem. Dedi regnum, simul non conferam domum? Imposui purpuram, non dabo simul et gloriam? Pete de me: hoc requirit ille qui cuncta cognoscit. Nunquid non secretorum eius erat praescius omnipotens Dominus, ut ab illo disceret quid praestaret? (0870B) Sed vult nos nostrarum precum atque votorum clariores fieri oratores, et interni cordis interpretes, ut petitio nostra innotescat apud Deum, quatenus liberum gratia praecedente servetur arbitrium: ut quod expetit lingua, hoc coelestis conferat gratia, vel tribuat indulgentia. Ita et huic dicitur Salomoni: Pete de me aliquid, ut faciam tibi. Et ait: Domine, contulisti regiam dignitatem, et desiderii mei a me interrogas voluntatem? Benedictus es, Domine, qui me dedisti super thronum David patris mei. Dedisti mihi magnam gloriam, sed parvam teneo sapientiam. Circumdat me fulgor gemmarum, sed gravissime angit interpellantium iudicatio populorum. Hoc peto, Domine, quod et tu ipse venisti donare, quia ut hoc peterem, tu dignatus es inspirare. Populus enim tuus quem dedisti sicut arena maris, diversis me angit interpellationibus, et nescio introitum, et exitum meum, quali debeam iustitia respondere populo tuo. Da mihi, Domine, sapientiam et intellectum (III Reg. III, 9) , ut sciam inter iustum et iniustum iudicio secante dividere, ne mea tibi sententia incipiat displicere, et incipiat populus tuus sub meo tam parvo et minus instructo examine laborare. (0870C) Et Dominus: Quoniam sapientiam petisti, et non divitias, neque mortes inimicorum tuorum, et haec quae non petisti praestabo tibi, et super adiiciam (Ibid., 11) . Sapientiam autem dabo tibi super sapientes Aegypti, ut scias adopertum interpellantis revelare secretum, atque ad inferna totius profundae descendere quaestionis, ut throni iudicatio splendore penetrantis scientiae perfundatur, et nulla te fallat obscurantium interpolatio tenebrarum. Ecce visitatur et instruitur, petit et accipit: ascendit minus instructus, et pariter imperitus, et descendit iuris coelestis magistri discipulus, factus iudex interpellantibus, et populis advocatus. Ecce subito de montis sacrario descendenti occurrerunt duae ei cominus mulieres, et quod attinet, meretrices. Magni hic sacramenti vertitur ratio, ut post castam visitationem, meretricum sustineret interpellationem. Quia et Dominus noster, vere pacificus Salomon, descendens de monte sancto coelorum, salutem fecit peccatorum, et pium iudicium meretricum, dum clamat de throno indulgentiae iudex misericordiae. (0870D) Meretrices, inquit, et publicani praecedent vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31) . Quid ergo una istarum mulierum? Domine rex, audi me (III Reg. III, 17 et seq.) . Ego et haec mulier unius habitaculi communicantes hospitium, cum ambae nocturnam declinaremus insomniam, novum de me mulier ista excogitat furtum, ut mutaret natura, quod non admitteret conscientia. Filium suum ruina desidiosi lateris obliviosa mater oppressit, et clamantem sub materno pondere somnolenta pietas non audivit, donec gemitus infantis in tenuem vagitum deficeret mortis. Surgit ista vigilans ad fraudem, quae dormiebat contra pietatem: invenit filium mortuum et sui lateris ruina compressum. Surgit, et ad latus meum pignoris sui mortui rixosum voluit facere sepulcrum, ut meum suo lateri transferret infantulum. Vigilavi ego, porrigo ubera, et non offert labia sua. Sensi mortuum, et fraudis non intellexi commercium. Lux mihi adfuit testis, adfuit et natura astipulatrix, quae meum non esse filium proclamaret. (0871A) Haec inter nos fuit domestica controversia, dum ego mortuum non agnosco, et vivum filium repeto: et illa suum deputat vivum, et meum dicit esse defunctum. Adest, domine, testis natura: dignare inter nos iustam proferre sententiam. Continuo Dominus ille qui visita verat, qui sapientiam promiserat, ingreditur intra Salomonis arcana. Posuit ibi sedem suam, coepit de illo tanquam de templo suo sola interiecta nube corporis iudicare, ut posset talem naturae rixantis intelligere quaestionem. Quid, inquit, dicitis? Tuus est vivus filius? Meus, domine, illa clamabat. Non, sed meus est vivus, et ipsius est mortuus. Hoc alternantes, dubiam reddebant caliginem mulieres. Lux de Salomone coruscans, illam coepit nebulam dissipare, et talem prorupit in vocem, intonans regiam potestatem: Afferte, inquit, machaeram, et date vivum infantem ut gladio dividatur (Ibid., 24) . Ne ulla pars membrorum a mulieribus separetur, iubet ut parvulum vivum machaera secarent, et a natura dividerent. (0871B) Exclamat verae matris affectus; commota sunt viscera, dum esset armata machaera. Noli, noli, domine. Interpellavi pro lucro, non pro dispendio meo. Opposui querelam, ut me peccatricem non facerem parricidam. Noli, domine, ne seces: dum parvulum dividis, omnem, si dignaris, finio quaestionem. Totum possideat innocentem, totum tollat infantem. Vivus sit, et ipsius sit. Si ambarum erit, nullius erit. Noli oculos meos pignoris mei innocuo sanguine funestare, ne ista incipiat de mea orbitate gaudere. Certe, domine, si ipsa possederit parvulum, habebo et ego in eius oculis participium. Videbo sub aliena matre possessum. Aspiciam gradientem, crescentem, currentem; tenebo aliquando per plateam furtivis vera mater amplexibus transeuntem. Et illa, quam non admonebat natura, non interpellabant et viscera. Bene, inquit, iussisti, rex; dividatur, dividatur. Certe mater es. Ante dicebas, meus est vivus, nunc dicis, dividatur. Certe mater es. Vera mater avertebatur lacrymis oculorum. Continuo rex: Parce, inquit, parce, noli secare integrum, quia integrum sensi matris affectum. (0871C) Dolor testis est, gemitus probat, quod falsa mater accusat. Haec est vera mater quae non dividendum proclamat innocentem, sed suam in integro vult amittere portionem. Ipsi eum date. Ipsa est mater eius. Accipit illa ulnis patentibus puerum, coeleste coepit laudare iudicium. Illa acceptum puerum circumplexatur, et dulcia figens oscula, clamabat et dicebat: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae iucundaverunt animam meam (Psal. XCIII) ; quia lucidam mihi praebuisti iustitiam tuam, et ego semper feram gratiam tuam; quia inter me et matrem lsam dividit machaera tua, ut unde alii iudices solent inferre mortem, tu veram de gladio defenderes genitricem. Bene nosti, rex, de gladio proferre gladium, et non sanguinem, sed amorem, quia machaera tua, domine, non mihi sunt vulnera, sed potius medicina.


HOME > 'mutum' in 'Fulgentius_Ruspensis_Incertus, Sermones, 10'
Fulgentius Ruspensis Incertus, Sermones, SERMO IX. De muliere in adulterio deprehensa. <<<     >>> SERMO XI. De eodem.
1095w 3.4667158126831 s