Fulgentius_Ruspensis_cps2, De veritate praedestinationis, 2HOME > 'mutum〈=0¤t_title=' in 'Fulgentius_Ruspensis, De veritate praedestinationis, 2'
Fulgentius Ruspensis, De veritate praedestinationis, LIBER I. <<<     >>> . . .hide dictionary links

(65 0628B) LIBER SECUNDUS.

(0627)

CAPUT I. - 1. Superiore libro, adiuvante gratia Dei, quae sola potest et humano cordi donum sanctae cogitationis infundere, et ori rectam loquendi tribuere facultatem, quia in manu Dei sunt et nos et sermones nostri, primitus de Iacob et Esau satis superque disserui: ostendens apostolicae documento sententiae, nullis praecedentium aut subsequentium exigentibus operum meritis, sanctum Iacob priusquam nasceretur electum, sed sola divini propositi benignitate discretum. Quod evidenter beatus Paulus illo cognoscitur asseruisse sermone, quo ait: Dum enim nondum nati fuissent aut aliquod egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret (Rom. IX, 11) . Quod Apostolus ideo dixit, ut non secundum hominis, sed secundum electionem vocantis propositum mansisse monstraret; neque ex nascituri quolibet merito, sed ex voluntate Dei cognosceretur electio. Revera enim vocatio Dei ex hominis merito, et non ex gratia Dei fuisset electio, si aliquid bonae vel malae actionis inveniretur in parvulis. (0627D) Sed quia nulla fuerunt in nondum nascentibus, ex uno concubitu conceptis, operum merita propriorum, quae diversitate sui unum facerent eligi, alterum reprobari (quia si essent, non utique secundum Dei electionem, sed secundum humana opera propositum Dei maneret); quia ergo nulla fuit in illis fratribus diversitas proprii operis boni vel mali, quae uni electionis conferret meritum, alteri damnationis inferret supplicium; propterea secundum electionem fuit propositum Dei, quia non ex merito eligendi voluntas eligentis mansit, sed ex eligentis proposito gratuita fuit electi discretio. (0628B) Propter quod Apostolus secutus adiunxit: Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia maior serviet minori (Ibid., 12) .

2. Hac igitur, in quantum Dominus donavit, geminorum fratrum quaestione tractata, generalem de parvulis sine baptismate morientibus inquisitionem suscepti operis series subrogavit. (0628C) Qua diligentius discussa, et, quantum arbitror, evidentius absoluta, ipsius demum gratiae qua gratis praeveniuntur quicunque salvantur, tractatus est a nobis sollicita inquisitione susceptus: quo patuit gratiam non omnibus universaliter dari, et quibus datur non aequaliter dari. Illius est enim, vel quibus eam, vel quantam dare, qui non eam humanis voluntatibus, aut operibus debitam retribuit, sed gratuitam illuminandis cordibus misericors ac benignus infundit. Et ideo cui voluerit, et quantam voluerit profecto largitur, quia neque ullo bonae voluntatis exortu, neque effectu cuiusquam boni operis, priusquam gratiam tribuat, invitatur. (0628D)

CAP. II. - 3. Verumtamen quia plerosque novimus in quaestione gratiae Dei et humani arbitrii non tenere discretionem, sed ita unum asserere, ut alterum nitantur auferre; vel cum unum audiunt asseri, alterum arbitrentur auferri; cum gratia pietatis neutrum negari sinat, sed ordinem custodiri in utriusque confessione praecipiat: nos gratiae divinae fulti praesidio, quo humanum et illuminatur et gubernatur arbitrium, in hoc secundo libello curavimus et gratiam Dei et arbitrium hominis sic asserere, ut neutrum tollamus, dum utrumque defendimus; sed ostendamus quid horum sit quod altero egeat, et quid se alteri gratuito munere bonitatis impendat; quid sit quod medelam semper exspectet, et unde beneficium medicinae indesinenter exuberet. Dicit enim Creator Salvatorque mortalium non esse necessarium sanis medicum, sed male habentibus, neque se venisse ut vocaret iustos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 13) . Hinc itaque cognoscitur quid idem medicus in infirmis inveniat, et quid ipse sanandis impendat. Invenit liberum hominis arbitrium, in ea duntaxat aetate quae usui iam potest servire rationis, aut suae infirmitatis omnino nescium, aut morbo noxiae cogitationis inflatum: dum scilicet aut quid faciendum sit nescit, aut quod faciendum scierit, suis se viribus implere confidit: ac sic, aut homo nescius morbum amplectitur, aut plus aegrotat, dum non a medico poscit, sed ipse sibi nititur adhibere remedium. (0629B) Unde consequens est ut, lethali morbo vel ignorantiae vel superbiae praegravatus, nec medicum requirat, nec in se effectum verae sanitatis inveniat. Neque tamen libera voluntas ideo non est in homine, priusquam sanetur opere divinae conversionis, quia morbo magis vult obtemperare quam medico: cum eo ipso quod obtemperat homo, vel non obtemperat, liberum sibi inesse arbitrium evidenter ostendat.

CAP. III. - 4. Est ergo non solum in hominibus iustis, verum etiam in impiis liberum arbitrium: sed in istis bonitate Dei redemptoris erigitur atque dirigitur; in illis autem Dei ulciscentis aequitate deseritur et punitur. (0629C) Ac sic in his non solum cognoscendo, sed etiam diligendo inhaeret veritati; in illis vero aut ignorat mandatum, et in peccato suo non est ei peccati cognitio; aut ad hoc potest peccatum absque adiutorio gratiae Dei cognoscere, ut dum se praesumit per semetipsum divinae voluntatis implere posse mandata, non obtemperet humiliter voluntati Dei, sed bonum male faciens suo potius famuletur errori: dum scilicet ignorans Dei iustitiam, et suam volens constituere, iustitiae Dei non est subiectum (Rom. X, 3) : quando finis legis non nisi Christus sit ad iustitiam omni credenti (Ibid., 4) .

5. Medicus itaque noster peritus et bonus, gratis ad vitam reducturus mortuos, ac sanitati redditurus aegrotos, ipse languentium salus, et resurrectio mortuorum, in eo vivificandis ac sanandis hominibus insuperabili bonitate consuluit, in quo medicinam se nobis idem medicus fecit. (0629D) Sed ut ordinem suae curationis Sapientia Dei sapienter expleret, prius praeceptum dedit per legem iustitiae, quo suam infirmitatem aegrotus agnosceret, daturus affectum per gratiam, quo infirmus suae infirmitatis salubriter conscius, non iam confidens in virtute sua tumesceret, sed ipsum fontem vitae salutisque cognoscens, ab ipso sibi sanitatis beneficium postularet: nec suam iactans superbo corde iustitiam, sic se putaret alienum a morbo, tanquam non egeret curationis auxilio [unde illa vox Pharisaei est: Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, sicut et publicanus iste (Luc. XVIII, 11)]; sed vulnera sua contriti cordis humilitate respiciens, veraciter exclamaret: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5) . Nec tamen medicus ille coelestis nostram infirmitatem sanaret cognitione dilectioneve mandati, nisi homini liberum dedisset arbitrium; sed multiplicata est infirmitas sola cognitione mandati, ut per gratiam inciperet sanitas fidei ac dilectionis constitui. Cognitione itaque mandati ad bene operandum hominis liberum arbitrium convenitur: non quia voluntate tantum, vel virtute tantum sua potest homo implere quod ei lex iubet, sed ut per mandati notitiam infirmitatis suae sibi conscius fiat, et adiutorium gratiae medicinalis exposcat. (0630B) Qua percepta, potest et diligere quod iubetur, et facere, et agnoscere, vel quid possit, vel quid non possit, et ut possit exposcere, et sibi suae infirmitatis imputare miseriam, et sanitatis gratiam beneficiis medicinalibus assignare.

CAP. IV. - 6. Haec omnia quae superius posuimus, dignum est ut coelestibus eloquiis asseramus. Per Isaiam sic loquitur Deus: Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis; si autem nolueritis, nec abaudieritis me, gladius devorabit vos (Isai. I, 19) . His verbis quibus dicitur, Si volueritis, et Si nolueritis procul dubio libertas humani declaratur arbitrii. Velle enim et nolle voluntatis esse nullus ignorat. Quod ergo per prophetam dicitur, Si volueritis et audieritis me, nostra convenitur voluntas, qua debemus et semper bonum velle, ac bonis operibus indesinenter ac libenter insistere. (0630C) Cum vero Apostolus dicit quia Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 13) , ostendit utique ipsam hominis voluntatem, et ad bene volendum non nisi divino munere dirigi, et ad bene operandum divinitus adiuvari. Dum ergo praecipitur nobis ut velimus, ostenditur quid habere debeamus; sed quia id ex nobis habere non possumus, admonemur ut a quo nobis datur praeceptum, ab ipso petamus auxilium. Quod tamen non possumus poscere, nisi Deus in nobis operetur et velle. Voluntas enim quae in nobis bona dono Dei miserantis efficitur, ipsa in nobis, ut bene operari valeat, adiuvatur. (0630D) Quae de malis in quibus ante iustificationem iacet, et in eis cum delectatione deficit, non sua virtute, sed Dei praevenientis operatione consurgit: et postquam surrexerit, ut non cadat, sola sibi non potest sufficere; sed sicut ad surgendum beneficio misericordiae praevenientis erigitur, sic ad perseverandum misericordiae subsequentis iuvamine custoditur.

CAP. V. - 7. Beatus itaque David, et humani arbitrii voluntatem, et virtutem divinae gratiae recognoscens, convenit quidem nos, ut faciamus bonum; sed quod a nobis imperat fieri, inde nobis poscit, unde nos habere posse non ambigit. (0631A) Humanum igitur arbitrium ad conversionem provocans, salubri praedicatione terret, dicens: Nisi convertamini, gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum (Psal. VII, 13) . Sed ut ostenderet quod operari praecipimur, conversionem quam nobis praedicat, dono supernae operationis assignat, dicens: Deus, tu convertens vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te (Psal. LXXXIV, 7) . Ut etiam suae animae unusquisque misereatur, et Deo placeat, humanum divino sermone sic admonetur arbitrium: Miserere animae tuae, placens Deo (Eccli. XXX, 24) . Quia vero nemo potest animae suae misereri, nisi qui Dei misericordia praeventus acceperit ut misericors sit, ipse misericordiae largitor edocens dicit: Miserebor cui misereor, et misericordiam praestabo cuius miserebor (Exod. XXXIII, 19) . Ideo et beatus David dicit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me (Psal. LVIII, 11) . Et quia Deo nemo potest placere, nisi in eo Deus operetur quod placeat coram se, in Epistola quae ad Hebraeos est scripta, manifeste positum est. Ibi quippe dicitur: Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine Testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in vobis quod placeat coram se (Hebr. XIII, 20, 21) .

8. Deo igitur non placemus nisi velimus; sed ab ipso nobis tribuitur ut velimus, a quo nisi voluntas hominis mutetur ut bona sit, aut semper appetit matum, aut nunquam bene appetit bonum; ac sic dum in rebus bonis rectum ordinem non tenet, Deo vero et bono nullatenus placet. Deo ergo non placemus, nisi in voluntate bona; sed ut ei placeamus, ipse nos aptat in omni bono. Voluntatem quoque eius cum facimus, volentes facimus; sed ut eam faciamus, ipse facit in nobis quod placeat coram se. (0631C) David enim dicit: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9) . Sed ad ipsam voluntatem faciendam gratiae spiritalis poscit auxilium, qua doceatur ut sciat, et dirigatur ut faciat. (0631D) Unde et in alio loco sic orat: Doce me ut faciam voluntatem tuam, quia tu es Deus meus (Psal. CXLII, 10) ; statimque subiecit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Ibid.) . Item Isaias praecipit, dicens: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum (Isai. LV, 7) . Paulus quoque apostolus hortatur ut renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 23, 24).

CAP. VI. - 9. Verumtamen ne conversio vel renovatio nostra humano assignetur arbitrio, utramque nobis a Domino sanctus Ieremias deposcit his verbis: Converte nos ad te, et convertemur, renova dies nostros, sicut antea (Thren. V, 21) . Rursus Psalmista dicit: Aperi os tuum, et adimplebo illud (Psal. LXXX, 11) . Ubi intelligimus os cordis significari, non corporis. De quo ore alio loco dicit: In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. (0632A) Tunc repletum est gaudio os nostrum (Psal. CXXV, 1, 2) . Et tamen ne quis sibi oris apertionem superbus assignet, ostendit liber Actuum apostolorum, ad recipiendum Christianae praedicationis verbum os humani cordis largitate divini muneris aperiri. Ibi enim scriptum est de quadam muliere nomine Lydia purpuraria: Cuius Dominus aperuit cor intendere iis quae dicebantur a Paulo (Act. XVI, 14) . Iterum scriptum est, quia sapientia aperuit os mutum, et linguas infantium fecit disertas (Sap. X, 21) . Aperuit enim os mutum, ut increduli crederent; disertasque fecit infantium linguas, ut quod crediderant praedicarent. (0632B) Unde non immerito credulitatem locutionemque suam sancti Spiritus dono Paulus ascribit, dicens: Habentes autem eumdem Spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13) . Voluntarie homo credit, et voluntarie loquitur; sed hoc ex se voluntas hominis habere non potest, nisi Deus det: quia ut infidelis credat, Sapientia os mutum aperit; et ut credens loquatur, linguas infantium disertas facit.

10. Praecepta igitur quibus per prophetas atque apostolos admonemur quid debeamus appetere, quid vitare, conveniunt nostrum arbitrium, ut Dominicis iussis voluntarie serviamus. (0632C) Sed cum ipsi prophetae et apostoli, qui Spiritu sancto repleti sancte vixerunt, sanctaque docuerunt, nunquam destiterint a postulatione divini iuvaminis (quippe ad implenda quae Deus iubebat, ab ipso auxilium requirebant); procul dubio sicut non negabant inesse homini liberum voluntatis arbitrium, sic illud sine iuvamine gratiae Dei, ad ea quae sancta sunt non solum agenda, sed etiam cogitanda insufficiens atque invalidum testabantur. Unde sanctus Apostolus ostendens in homine liberum voluntatis arbitrium, Philippenses ad ea quae sancta et iusta sunt cogitanda atque agenda praeceptis salutaribus hortatur, dicens: Quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque sancta, quaecunque iusta, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate quae didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me. Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum (Philip. IV, 8, 9) . Nonne et ut cogitent, et ut agant quae sancta sunt, et praecepit, et tamen tam cogitandi quam agendi facultas unde nobis donetur evidenter ostendit? (0632D) De cogitatione quidem dicit: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis (II Cor. III, 5) . Quid est quod dicit, Ex nobis, nisi, ex libero voluntatis arbitrio? Unde ergo est, si ex nobis non est? (0633A) Sed sufficientia, inquit, nostra ex Deo est (Ibid.) . Ad agendum quoque, Spiritu Dei nos agi sic praedicat: Quotquot enim Spiritu Dei agantur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14).

CAP. VII. - 11. Haec igitur inter litteram iubentem et spiritum vivificantem, id est inter legem gratiamque distantia est, quia lex convenit, gratia convertit hominis voluntatem: ut bonum velimus, illa clamat, naec donat; illic voluntati hominis incutit iustitia divina terrorem, hic infundit misericordia caritatem: per illam accipit voluntas spiritum servitutis in timore, per istam accipit spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Haec ergo in nobis libera voluntas eam in se habet naturaliter qualitatem, ut appetere sponte possit bona vel mala; sed bona proficiendo appetit, mala vero deficiendo. Ut autem deficiat, potest ipsa sola sibi sufficere; ut proficiat vero, indiget semper divinae miserationis auxilio. (0633B) Nisi enim gratia praeveniente levetur, nullatenus surgit, quia Dominus erigit elisos (Psal. CXLV, 8); nisi ea deducente iuvetur, nullatenus currit, quia de Deo scriptum est: Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum (Psal. XXII, 3) ; et ipsi dicitur: Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos (Psal. V, 9) . Nisi gratia custodiente perducatur, nullatenus pervenit; dicit enim sanctus David: Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII, 3) . Neque spretis malis voluntas humana vel eligere bona quae ducunt ad vitam, vel diligere poterit, nisi gratiam discretionis a Deo et caritatis acceperit. (0633C) Spiritalibus enim donis discretionem beatus Paulus inseruit, dicens: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, elteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum (I Cor. XII, 8, 9, 10) . Quorum autem discretio spirituum spiritali largitate donatur, nisi bonorum ac malorum? ut scilicet, illuminati atque adiuti gratia Spiritus sancti, noverimus atque possimus et dona sancti Spiritus cum timore et tremore servare, et suggestiones diabolicae malignitatis salubri discretione repellere. (0633D) Quod nos beatus Ioannes apostolus observare praecipit, dicens: Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Ioan. IV, 1) .

CAP. VIII. - 12. Ut autem sciamus quae nobis a Deo donantur, non in nobis operatur spiritus mundi, sed Dei, id est, non spiritus quem homo habet ut nascatur in mundo, sed quem accepit ut renascatur Deo: quod Apostolus evidenter edocet, dicens: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12) ; neque solum ut sciamus, sed etiam ut intelligamus divini muneris esse, Apostolus testatur, sic Timotheo scribens: Intellige quae dico (II Tim. II, 7) . Quo sermone humanum utique ad intelligendum convenit arbitrium; quod nisi homo haberet, intelligere quae dicuntur nullatenus posset. (0634A) Sed ut ostenderet unde intellectus humano detur arbitrio, cum dixisset: Intellige quae dico, subsequenter adiecit: Dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum (Ibid.) . David quoque sanctissimus, ut mandata Dei discat, a Deo sibi postulat intellectum, dicens: Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73) . Proverbia quoque testantur quia Dominus dat sapientiam, et a facie eius scientia et intellectus procedit (Prov. II, 6) . Et apostolus Iacobus praecipit ut si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Iac. I, 5) . Ut autem ipsam quoque voluntatem postulandi divinitus ostenderet dari, adiecit: Postulet autem in fide, nihil haesitans (Ibid., 6) . Sine fide autem Deum invocari non posse, Paulus ostendens ait: Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt (Rom. X, 14) ? Quia igitur nullus invocat priusquam credat, nec aliquis in Deum credit, nisi fidem acceperit; certum est quoniam ille nos excitat ut sapientiam postulemus, qui nos illuminat ut credamus.

CAP. IX. - 13. Homo igitur bonum vult voluntate, bonum facit voluntate, sed sine dono atque adiutorio Dei nunquam potest bonum velle vel facere. Equidem convenitur ut sciat, admonetur ut faciat, quia liberum habet semper arbitrium voluntatis: sed neque scientiam sanctam potest habere, nisi dono gratiae desuper acceperit a Patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum (Iac. I, 17): et sciens aut non facit quod faciendum esse iam novit, aut dum ea sibi nititur assignare quae facit, proprii tumoris pondere praegravatur. Ideo vero sanctam scientiam superius dixi, quia est scientia non sancta, illa scilicet quae inflat hominem, quae aedificantem non habet caritatem. (0634C) Illa scientia quidam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Hac scientia si quis se putat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. (I Cor. VIII, 2) .

14. Igitur ad bene vivendum nunquam sufficit cuiquam scientia praecepti, nisi dilectio fuerit custos mandati, et ut diligat, non nisi sua voluntate diligit. Et ideo Dei et proximi dilectio unicuique nostrum ita legali sermone mandatur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 37, 38) . In quibus duobus praeceptis Salvator noster totam legem dicit prophetasque pendere. (0634D) Ut autem diligamus Deum ex toto corde nostro, ipsam dilectionem non habemus ex corde nostro, sed habemus ex Deo. Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et ut diligamus invicem, Deus nobis tribuit caritatem. Ait enim beatus Ioannes: Carissimi, diligamus invicem; quoniam caritas ex Deo est, et omnis qui diligit fratrem ex Deo natus est, et novit Deum. Qui autem non diligit, ignorat Deum, quia Deus caritas est (I Ioan. IV, 7, 8) .

15. Quoniam igitur Deum caritatem esse divinis claret eloquiis, profecto manifestum est quod nemo Deum habere possit, si se homini Deus ipse non dederit. (0635A) In eo ergo liberum arbitrium nostrum ad diligendum Deum et proximum idoneum efficitur, in quo ei caritas divinitus datur. Sine caritate enim, nec Deus diligi potest, nec proximus. Ut autem Deus diligi possit, ipse se tribuit: quia Deus caritas est, et Deum non nisi caritate diligimus. Nisi ergo Deum accipiamus, Deum diligere non valemus. Posita sunt quoque ante hominem ignis et aqua, vita et mors, ut quo vult manum suam libero porrigat voluntatis arbitrio (Eccli. XV, 17, 18) : si enim desit voluntas libera, manus quoquam non porrigitur; sed eamdem manum ad vitam nunquam porrigit homo, nisi eam Deus gratuita bonitate tenuerit. Propter quod ei dicitur et a propheta: Tenuisti manum dexterae meae, et in voluntate tua deduxisti me (Psal. LXXII, 24) . Alio quoque loco ipsam manum dexterae nostrae divina dicit protectione salvari. (0635B) Ait enim: Dominus custodit te, Dominus protectio tua super manum dexterae tuae (Psal. CXX, 5) . Ipse denuo orat, ut opera manuum nostrarum, concessa super nos illuminatione, Dominus dirigat. Ideo ait: Sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos (Psal. LXXXIX, 17) .

CAP. X. - 16. His atque huiusmodi testimoniis, quibus tam Novum quam Vetus refertum est Testamentum, tale esse hominis demonstratur arbitrium, ut sive ad inchoanda quae bona sunt nihil possit, nisi ipsum gratia divina praevenerit, sive ad perficienda nullatenus sibi sufficere valeat, nisi gratia qua praevenitur, eadem iugiter adiuvetur. (0635C) Nec tamen quia indiget iuvamine, ideo dicendum est non esse; nec quia est, ideo credi debet ad initium vel profectum boni sibi posse sufficere. Proinde si ad eloquia divina humilis ac mitis accesserit animus (quod tunc potest, si ei humilitatis et mansuetudinis donum divinitus conferatur), ablato velamine quo interior ( al. intelligentior) atque excelsior intellectus obtegitur, cordi contrito et humiliato sapientia et scientia conceditur. (0635D) Scriptum est enim quia Dominus dat sapientiam, et a facie eius scientia et intellectus procedit (Prov. II, 6).

17. Quoniam igitur non est aliquod praeceptum, quod non ideo Deus dederit homini, ut prosit voluntarie atque humiliter operanti; voluntas autem bona non nisi fide inchoatur, et caritate perficitur; fides vero et caritas divinae sunt munera voluntatis, quae nisi voluntarie homo sibi donata susciperet, nec inessent homini, nec prodessent (ad hoc enim Deus voluntatem hominis praeparat, ut sit cui donum fidei et caritatis infundat), propterea fatendum est verum esse quod sanctis docemur eloquiis, sola Dei misericordia salvari hominem, quia scriptum est: Salva me in tua misericordia (Psal. XXX, 17) ; et hominem ratione utentem tunc ad salutem perpetuam pervenire, si sua cucurrerit atque laboraverit voluntate. (0636A) Non enim frustra dicit Apostolus: Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX, 25) ; et: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III, 8); et: Labora ut bonus miles Christi Iesu (II Tim. II, 3) ; et alio loco: Itaque, fratres, stabiles estote, et immobiles, abundantesque in opere Domini semper; scientes quod labor vester non est inanis in Domino (I Cor. XV, 58) . Ad quem tamen laborem in Sapientiae libro sibi poscit quidam auxilium, dicens ex totis praecordiis suis: Deus parentum nostrorum, et Domine misericordiae tuae, qui fecisti omnia verbo tuo, et sapientia tua constituisti hominem, ut dominetur creaturae quae a te facta est, et disponat orbem terrae in aequitate, et iustitia, et directione animi iudicium iudicet: da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam (Sap. IX, 1 et seq.) ; et paulo post: Mitte illam de coelis sanctis tuis, et de sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit coram te. Scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia, et erunt accepta opera mea (Ibid., 10) .

CAP. XI. - 18. Verumtamen ne quisquam huic ipsum saltem orandi affectum, quo sibi sapientiam posceret, non divinitus arbitraretur infusum, paulo superius ait, se scisse quoniam aliter non potest esse continens nisi Deus det (Sap. VIII, 21) ; et hoc ipsum tamen sapientiam esse dicit scire, cuius hoc donum esset. (0636C) Unde igitur est instructus ut sciret, inde est excitatus ut oraret. Nec tamen ( al. iterum) nisi voluntarie scivit, nec nisi voluntarie oravit; quia et ad sciendum, et ad deprecandum, Christi gratia ignarum et torpidum hominis praeveniens instruxit atque excitavit arbitrium. Misericordiae igitur divinae est ut hominis liberum illuminetur arbitrium, quo fit ut homo et ea quae placita sunt Deo cognoscat, et adiuvanti gratiae officium sui laboris voluntaria devotione subiungat. Ad illuminandum hominis arbitrium dicitur: Deus meus, misericordia eius praeveniet me (Psal. LVIII, 11); ad adiuvandum refertur: Misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae (Psal. XXII, 6) . Non autem praeveniendo illuminaretur, si non esset; nec subsequendo adiuvaretur, si illuminatum ad aliquid sibi bonae cogitationis aut operis esse posset idoneum. Hanc impossibilitatem sermo divinus ostendit, ubi ait: Quis hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? (0636D) Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX, 13, 14) . Timidae enim sunt cogitationes mortalium, non laudabili timore, sed vituperabili, non bono, sed malo. (0637A) A quo nos timore liberavit ille, qui per mortem destruxit eum qui mortis habebat imperium, id est, diabolum, ut liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti (Hebr. II, 14) .

CAP. XII. - 18 ( bis ). Hanc servitutem de qua nos eripuit, atque libertatem quam nobis gratis contulit, Redemptor noster evidenter ostendit, dicens: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Ioan. VIII, 31, 32) . Respondentibusque Iudaeis quod semen Abrahae essent, nec cuiquam unquam servissent, responsione sua, simul et servitutis eorum mortiferam conditionem, et libertatis quam ipse suis fuerat collaturus ostendit protinus veritatem, dicens: Amen, amen dico vobis, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum. Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Ibid., 34, 35, 36) . Cogitationes ergo mortalium timidae illae utique designantur, per quas peccato serviunt, qui per totam vitam obnoxii sunt servituti. (0637B) De qua servitute nos Dei gratia liberatos Paulus edocet dicens: Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 20 et seq.) .

19. Ecce quid nobis gratia Dei contulit. Timidos liberavit, de quibus Scriptura dicit: Cogitationes mortalium timidae (Sap. IX, 14) : illi procul dubio timori subiectae, cui subditos quosdam sermo divinus sic arguit, dicens: Illic timuerunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5) . Hic est timor quem saeculi cupiditas ad reatum iniicit, ad supplicium nutrit. Iste timor illos captivos possidet, quorum cogitationes rebus implicitas incertis atque instabilibus tenet. (0637) Propter quod et ille qui dixit: Cogitationes mortalium timidae, statim subiecit: Et incertae providentiae nostrae (Sap. IX, 14) . Incerta est enim providentia quae incertis rebus impenditur, et incertae res quarum certa possessio non tenetur. Quotidie possumus inviti amittere quod in aeternum non possumus possidere. Tunc ergo sunt incertae providentiae mortalium, quando earum rerum amore animus tenetur innexus, quarum aut possessio possessori invito potest adimi, aut possessioni nolens possessor auferri. (0637D) Unde autem incertae providentiae insint homini, subsequenter ostensum est, dicente Scriptura: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore (Ibid., 15, 16) .

CAP. XIII. - 20. Postquam ergo nostrae mortalitatis Scriptura nobis demonstravit aerumnam, subsequenter nobis divinae gratiam bonitatis insinuat, ut agnoscamus unde nobis et scientiae donum et correptionis atque sanitatis beneficium conferatur. Sequitur enim ( al. autem) ille qui ea quae in terra sunt difficile aestimari, et quae in prospectu sunt cum labore asserit inveniri, et dicit Deo: Quae autem in coelo sunt quis investigabit? Sensum enim tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum tuum de altissimis? (0638A) Et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt, et quae tibi placent didicerunt homines, et per sapientiam sanati sunt (Ibid., 17,18) . Quid est, didicerunt, et sanati sunt? Quid per sanctum Spiritum, et per Sapientiam Dei, quae utique Christus est, hominibus dicit esse collatum, nisi quia tunc salubriter discimus quid facere debeamus, quando nos misericordia praeveniens illuminat, et sanamur, ut quod illa praeveniente discimus, eadem subsequente faciamus? (0638B) Praevenit enim nos, dum propitius fit Dominus omnibus iniquitatibus nostris (Psal. CII, 3) ; subsequitur nos, dum sanat omnes languores nostros; praevenit misericordia liberum hominis arbitrium, dum in nondum bene volente sola operatur exordium bonae voluntatis; subsequitur, dum bene volenti subministrat auxilium, ut bene operando perveniat ad bonae voluntatis effectum.

21. Misericordia igitur praeveniens cooperaturam sibi hominis voluntatem sola praeparat; subsequens autem cooperantem sibi voluntatem iuvat. Itaque praeveniens in tenebris hominem constitutum gratis educit ad lucem, non solum admonendo extrinsecus, sed et intrinsecus illuminationis gratiam largiendo. Dominus enim illuminat caecos, faciens scilicet ex infideli fidelem, ex superbo humilem, ex aspero mitem, ex fornicatore castum, ex maligno benevolum, ex truculento placidum, ex amatore mundi amatorem Dei et proximi, ex raptore rerum alienarum, suarum postmodo largitorem. (0638C) Sic misericordia Dei praeveniente, et in corde hominis mirabiliter operante, qui divitiis temporalibus carnaliter superbus extollebatur, humilis in timore Dei, pauper spiritu libenter efficitur; et qui asper et inobediens divinis antea sermonibus repugnavit, ad audiendum verbum atque obediendum mitis et quietus accedit; et qui dudum iniustitiae crudelitatem indigesta crapulatus perversitate ructavit, esuriens et sitiens satietatem iustitiae concupiscit. Ita fit ut pro peccatis etiam lugeat, in quibus antea mortifera delectatione gaudebat: operibus deinde misericordiae indesinenter insistens, ipse quoque consequatur misericordiam, per quam perveniat ad coronam; fide quoque per caritatem quae sancta sunt laudabiliter operante, ad videndum Deum munditiam acquirat cordis, qui cogitationibus pridem sordebat obscenis. (0638D)

22. Haec est mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11) , per quam humanum illuminatur arbitrium; haec magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius (Psal. CX, 2) . Sic in nobis Deus praeparat adinventiones suas, quia ipse in nobis praeparat quod in nobis inveniat; dum arcum potentium infirmum facit, et infirmos praecingit virtute (I Reg. II, 4) , id est, dum in hominibus quos gratis salvat, praesumptionem humanae virtutis infirmat, ut se infirmos agnoscant, et adiutorium divinae virtutis accipiant. (0639A) Ista Deus in nobis misericorditer facit, dum pro malis bona retribuit, dum misericordia praeveniente malis bona donat, ut ea in nobis misericordia subsequente custodiat. Cum enim iustificatis ac bene volentibus praebet auxilium, suis utique donis subministrat augmentum; et ita confirmat quod operatus est in nobis (Psal. LXVII, 26) , dum bonam, quam ipse tribuit, voluntatem torpere ac deficere non permittit in nobis.

CAP. XIV. - 23. Proinde, secundum Apostoli praeceptum, cum timore et tremore nostram salutem operemur, scientes quia Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 12, 13) . Neque sic putemus abutendum beneficiis gratiae, ut absque bonis operibus torpeamus. Ab iis enim gratia profecto discedit quorum caritas refrigescit. Audiamus itaque Apostolum gratiae participem, gratiae nobis opera demonstrantem. (0639B) Ait enim quodam loco: Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet (Rom. VI, 1) ? Statimque respondet: Absit: qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo (Ibid., 2) ? Hoc igitur in nobis operatur gratia, ut peccato mortui, iustitiae vivamus. Ideo rursus idem apostolus ait, ut aestimemus nos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu Domino nostro (Ibid., 11) . Gratia itaque divina in humano arbitrio, et mortem salubriter operatur et vitam: mortem scilicet criminum, vitamque virtutum. Ideo Deus dicit: Ego occidam, et vivere faciam (Deut. XXXII, 39) . Sicut ergo cum viveremus peccato, pravam voluntatem nostram prava opera sequebantur; ita nunc accepto beneficio gratiae, et per hoc mutata in melius voluntate, non vivamus peccato, sed Deo. (0639C) Ad hoc enim nobis, cum mortis praeiudicio frigidi essemus, datus est vitalis fervor sancti Spiritus, quem gratis accepimus, ut per gratiam Dei, et bonum velle, et bonum facere valeamus. Ideo nos Apostolus esse praecipit spiritu ferventes, Domino servientes (Rom. XII, 11) . Non ergo nobis est a sancto labore cessandum, quibus divinae gratiae non solum merces promittitur, sed et auxilium suffragatur. (0639D) Et quia unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III, 8) , dignum est ut bene facientes non deficiamus tam ab opere quam ab oratione (Gal. VI, 9) ; nec aliquid horum quae bene facimus, aut voluntatis, aut possibilitatis nostrae viribus assignemus: ne inter eos merito superbiae deputemur, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3) : quod profecto sapientia carnis est, quae inimica est Deo, legi autem Dei non subiicitur, nec enim potest (Rom. VIII, 7) .

CAP. XV. - 24. Subsequatur igitur humilis voluntas hominis praecedentem, et comitetur subsequentem misericordiam Redemptoris: quae dum nos praecedit, ea quae retro sunt obliviscimur; dum subsequitur, in ea quae ante sunt extendimur; ac sic ipsa gratia nos et anteriorum appetitum tribuens dirigit, et posteriorum recordationem subtrahens, ab arrepto cursu retardare non sinit. (0640A) Facit praecedens, ut sequamur ad bravium supernae vocationis Dei (Philip. III, 14) ; facit subsequens, ut gloriemur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 3 et seq.) . Ipsa facit ut nec cupiditatibus capiamur illecti, nec adversitatibus succumbamus inviti. Ita misericordiae subsequentis opere in quantum mundo mortui efficimur, in tantum spiritu mentis nostras magis magisque renovamur

25. Coelestibus itaque mandatis obediens, quantum adiuvatur homo divinitus, voluntariis nisibus elaboret. Quod vero in labore non deficit, quod rectis gressibus currit, quod bene certat, quod fidem servat, non suae virtuti deputet, sed dono gratiae in se ac secum operantis assignet. (0640B) Labori sancto studium bonae voluntatis impendat: quae voluntas tunc bona est, si studium suum divinae largitatis munus esse non ambigat. (0640C) Apostolus quippe Timotheum ad virtutem huius laboris hortatur, dicens: Labora ut bonus miles Christi Iesu (II Tim. II, 3) . Se quoque amplius caeteris omnibus laborasse testatur dicens: Abundantius illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10) . Sed ut ostenderet se et fidei donum, et laborandi virtutem divinae gratiae munere ac iuvamine consecutum, item dicit: Qui prius fui blasphemus, ac persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13) . Opus autem eiusdem misericordiae sic ostendit, dicens: Consilium autem do, tanquam misericor diem consecutus a Domino ut fidelis essem (I Cor. VII 25) . Ideo cum dixisset dignum se non esse vocar apostolum, quia persecutus esset Ecclesiam Dei, opus in se misericordiae praevenientis ostendens, ait Gratia autem Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10) . Et ut ostenderet laborandi quoque ( al. quidem) donum gratiae sibi largitate collatum, sequitur, et dicit. Et gratia eius in me vacua non fuit. Quid est autem vacua, nisi otiosa? Ideo adiungit: Sed abundantius illis omnibus laboravi. Non autem ego, sed aratia De mecum (Ibid.) .

CAP. XVI. - 26. Ut esset igitur Paulus ex infideli fidelis, sola gratia operata est, quae aversum convertit, et infideli fidem, cum infidelitatis suae merito fidem accipere non mereretur, attribuit. (0640D) Atque ita voluntarie quidem Paulus credidit, voluntarie abundantius illis omnibus laboravit; sed et credere, et laborare non posset, nisi desuper donum gratiae in se ac secum operantis acciperet. Ut ergo gratia Paulum nolentem incredulumque praevenit, ut bonam voluntatem haberet; ita cooperante ipso Paulo bonam contulit, collatamque a se iuvit per omnia voluntatem. Labor ergo Pauli propterea fructuosus fuit, quia laborem suum non suis viribus, sed gratiae Dei, cuius confortabatur iuvamine, tribuebat; sciens quia laboris illius nec conatum haberet, nec consequeretur effectum, si defuisset ei misericordiae praevenientis ac subsequentis auxilium. Laboranti ergo voluntas non deerat, quam gratia non cessabat adiuvare, quae dederat; et ut Paulus non deficeret in labore, virtutem volenti gratia subrogabat. (0641A) Talis itaque voluntas digne merebatur et pro se et pro suo labore mercedem: quia et in se et in suo labore non virtutem suam, sed divinae cognoscebat gratiae largitatem. Ideo denique omnia quae in bono poterat cogitare vel facere: quod scilicet temperanter utebatur prosperis, quod etiam fortiter reluctabatur adversis, non sibi, sed Deo, a quo confortabatur, humiliter atque veraciter assignabat. Dicit enim quodam loco: Scio et humiliari, scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum, et esurire, et satiari, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat (Philip. IV, 12, 13) . Omnia ergo Paulus libero arbitrio poterat, sed in eo qui eum ex alto virtute induerat. (0641B) De hoc dicit in quodam loco: In quo certando laboro secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute (Coloss. I, 29) . Beatus itaque Paulus nec se misericordia praeventum tacuit, ut fidelis esset; neque suo merito in se Christi gratiam habuit operantem, ut non ipse a sancto labore cessaret. Hoc enim gratia in eo operabatur, ut neque deficiendo fieret torpidus, nec superbiendo ipsi gratiae esset ingratus. (0641C)

27. Proinde sicut in psalmo salubriter admonemur, serviamus Domino in timore, et exsultemus ei cum tremore (Psal. II, 11) , scientes quia Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 12, 13) . Maximum est quippe divinae gratiae adiutorium atque beneficium, ut illuminata mens hominis semper cogitet, et praeventam se gratuita gratia, et indesinenter adiuvandam virtute divina. Atque ita fiet ut Deo largitori bonorum omnium atque custodi seipsum homo competenter humilians, et gratias incessanter agat, et orare non desinat. Gratias agat, quia praeventus est ut converteretur aversus, ut illuminaretur caecus, ut acciperet fidem incredulus; oret autem, ut sanetur languidus, et adiutorio gratiae confortetur infirmus. Ex tota igitur voluntate petat, ut accipiat; quaerat, ut inveniat; pulset, ut aperiatur ei: quod nullatenus faciet, si voluntatem accipiendi, et inveniendi, et intrandi non habet. (0641D) Nec tamen in eo quod petens accipit, quaereas invenit, pulsans ingreditur, suis viribus assignet petendi, quaerendi et pulsandi officium: quia licet homo voluntarie petat, pulset et quaerat; nunquam petens accipere, quaerens invenire, pulsans intrare poterit, nisi sanctam prius voluntatem acceperit. Nam quidam, sicut sanctus Iacobus dicit, petunt, et non accipiunt, eo quod male petant, ut in concupiscentiis suis insumant (Iac. IV, 3) ; et de quibusdam quaerentibus se dicit Sapientia: Quaerent me mali , et non invenient. (0642A) Ideo igitur, neque illi petentes accipiunt, neque isti quaerentes inveniunt, quia voluntatem terrenis deditam delectationibus gerunt, nec est in illis sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica (Iac. III, 15) . Ut autem bonum illud summum atque incommutabile homo petat et quaerat, praeparatur a Domino voluntas ac datur: qua donata, initium petendi, quaerendi, pulsandi, hoc ipsum ex corde hominis Deo operante consurgit. (0642B) Scriptum est enim: Omni custodia serva cor tuum; ex hoc enim exitus vitae (Prov. IV, 23) .

CAP. XVII. - 28. Servamus autem cor nostrum, si nos ille servaverit cui dicitur: Conserva me, Domine, quoniam in te speravi (Psal. XV, 1) . Hinc est quod ipse Unigenitus Deus, carnis humilitate suscepta, compatiens infirmitatibus nostris, Patrem pro nobis exorare dignatus est, dicens: Pater, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Ioan. XVII, 11) ; et iterum: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo (Ibid., 15) . Nunquam igitur homo congrua custodia servat cor suum, nisi fuerit ipsum cor Deo custodiente servatum. Nisi enim Dominus custodieri civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 1) . Propter hoc apostolus Paulus divinam custodiam cordibus nostris optat adesse, dicens. (0642C) Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodia corda vestra et intelligentias vestras in Christo Iesu Domino nostro (Philip. IV, 7) . Et cum nobis Deus per Ieremiam dicat: Custodite animas vestras (Ier. XVII 21) , hoc se beatus David adimplere non posse cogno scens, divinam poscit animae suae custodiam dicens Custodi animam meam, et libera me (Psal XXIV, 20) . Qui rursus ait: Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione ista in aeternum (Psal XI, 8) . Et unicuique fidelium divinam optans impendi custodiam, dicit: Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus (Psal. CXX, 5) . Et ut iugiter gratiae divinae necessariam nobis sciremus esse custodiam, sequitur, et dicit: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum (Ibid., 8) . Ad hanc indesinenter nos custodientem Dei gratiam refertur quod in eodem psalmo ( v. 4) dicitur: Ecce non dormitabit neque obdormiet qui custodit Israel. Sicut igitur omnia bona, inter quae etiam voluntatem habemus, non nisi Deo largiente accipimus, sic omnia quae accipimus, non nisi Deo custodiente servamus. Quaecunque sint enim bonae vitae munera in homine, tunc ab illo custodiuntur, si bona in eo perseveret voluntas. (0642D) Sed voluntas ipsa, cuius bonitate caetera bona bene habentur, riteque servantur, tunc in homine bona iustaque perseverat, si eam custodiens gratia divina non deserat. Sicut enim nihil potest in se habere bonae cogitationis, nisi subveniente gratia fiat bona, sic ad custodienda quae accipit, nullatenus potest sua virtute sufficere, nisi ille qui eam gratis bonam facit, gratiae suae opitulatione servaverit. (0643A) Ille vero certus est bonae voluntatis profectus, si ea quae accipit a Deo ita vigilanter solliciteque custodiat, ut custodiae divinae adiutorium frequentia orationis et studio bonae operationis exposcat. Ita fiet ut dum oranti auxilium tribuitur, laborans retributione boni operis non privetur.

29. Verumtamen et orandi et operandi quod bonum est illis Deus tribuet perseverantiam, quos praedestinavit ad vitam. Omne quippe datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Iac. I, 17) : qui operum suorum aeternam habens praescientiam, non solum quae daret, sed etiam quae retribueret incommutabili dispositionis suae consilio praeparavit. Ideo non aliter implet disposita quam disposuit implenda. (0643B) Quia sicut dispositionis divinae ordinatio semper habuit, sic ordo rerum in divinis operibus currit: in quibus sunt universae viae eius misericordia et veritas (Psal. X IV, 10) ; quarum una malis bona tribuit, altera bonis malisque digna retribuit; una iuste coronat iusteque condemnat, altera gratuita bonitate iustificat. Quia quisquis gratia praeveniente accipit iustitiam, non nisi eadem subsequente pervenit ad coronam. (0643C) Ista si fratres nostri secundum doctrinam sanam, Deo adiuvante, percipiant, nunquam conabuntur disputationibus suis sic humani arbitrii virtutem infirmam defendere, ut gratiae Dei convincantur adversantia sentire: cum potius omnes qui vitae desiderant fieri aeternae participes, oporteat sanctorum Patrum divinitus inspiratis informari et adhaerere sententiis, qui gratiae divinae sic illuminati sunt dono, ut indubitanter assererent in hominis voluntate nihil bonae cogitationis oboriri, nisi quod beneficio gratiae praevenientis infunditur; nihil in melius augeri, nisi quod subsequentis gratiae iuvamine roboratur; nihil boni ab homine consummari, nisi quod eadem operante atque opitulante perficitur.

CAP. XVIII. - 30. Haec itaque catholicorum Patrum apostolicis institutionibus tradita permanet in Ecclesiis sine aliqua dubitatione doctrina, quam Graeci Latinique pontifices, sancti Spiritus infusione firmati, uno atque indissociabili semper tenuere consensu. In qua beatus Augustinus indutus virtute ex alto, abundantius illis omnibus laboravit; non autem ipse, sed gratia Dei cum illo (I Cor. XV, 10) . Ipsius enim ministerio Dominus uberiorem huius rei fidelibus suis instructionem praebuit. Quippe adhuc ipso in corpore constituto, Pelagiana haeresis adversus gratiam Dei mortiferis ausibus rebellavit. Nec defuit invicta benignitas miserantis Dei, quae militem suum spiritalis gratiae armis tanto fortius praecingeret, quanto acrius adversus eamdem vasa irae diabolus instigaret. (0644A) Proinde memoratus Dei pontifex inclytus Augustinus turrim fortitudinis ipsam gratiam tenens, et exinde cuncta hostilium machinamenta turmarum coelestis iuvaminis virtute confringens, non solum ipse perfectam de hoste victoriam referens triumphavit, quin etiam posteris certandi et vincendi ordinem, si quando victa pravitas recidivo ausu infandum caput erigere niteretur, ostendit. Sensum quippe Christi habens, tam gratiae Dei quam humani arbitrii, et officia discrevit et merita, semper divinis humana subiiciens, et veraciter docens, divinitus homini et gratuito iustificationis donum, et bonae voluntatis exordium, et plenum tribui glorificationis effectum. Hunc legat omnis qui salutem aeternam adipisci desiderat, humiliter orans misericordem Deum, ut eumdem Spiritum intelligentiae legens accipiat, quem ille accepit ut scriberet; et eamdem illuminationis gratiam adipiscatur ut discat, quam ille adeptus est ut doceret. (0644B)

31. Miramur autem non absque magna tristitia istos fratres nostros, qui gratiam Dei, quantum intelligi datur, ignorantes evacuare contendunt, hanc sibi similitudinis ineptiam reperisse, qua dicunt ita esse gratiae Dei donum, tanquam si quis det mutuas pecunias, accepto idoneo pignore, quod nisi custodierit, debitum accipere non possit. Sed hanc similitudinem quisquis ad Deum refert, procul dubio aut fallere conatur, aut fallitur. Deus enim noster, parabola proposita (Luc. XIX, 13) , simile dixit esse regnum coelorum homini patrifamilias qui proficiscens famulis suis pecunias congrua multiplicandas negotiatione commisit. Ubi tamen sic se ostendit dedisse pecunias, ut nullum se pignus diceret accepisse. Quinimo beatus Paulus Christum in se loquentem gerens, a quo nobis sciebat pecuniam datam, ab ipso pignoris quoque gratiam testatur indultam. (0644C) Ait enim: Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus (II Cor. V, 4, 5) . Ephesiis quoque scribens, idem pignus his verbis insinuat: Signati estis Spiritu pro missionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 13, 14) . Ut ergo in custodienda multiplicandaque Domini nostri pecunia non essemus pigri, sed providi, spiritali sumus pignore praemuniti. Hoc pignus sine dubio servus ille non habuit, qui acceptam Domini pecuniam multiplicare neglexit (Luc. XIX, 20) . Deus ergo gratuito munere cui voluerit pecuniam suam pignusque largitur. Caeterum nos nec ei aliquid dedimus, pro quo pignus acciperemus [Quis enim prior dedit illi, et retribuetur ei? (Rom. XI, 35)]; neque pignus illi pro pecunia dedimus sed et pignus et pecuniam ipso nobis tribuente habemus; quo pignore nos custodiente, non perdimus quod habemus; a quo etiam iugiter adiuvamur, ut pecunias quas accepimus commoda negotiatione multiplicare possimus.

CAP. XIX. - 32. Illum vero beati Apostoli locum, ubi de Deo dicit: Ergo cuius vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18) , melius accipimus, si hoc non ad interrogationis sensum, sed ad conclusionem sententiae referamus. (0645A) Agebat enim beatus Paulus apostolus de gratuita misericordia, qua Deus quos vult sine meritis salvat, et de iusto iudicio, quo caeteros irreprehensibili aequitate condemnat. Ubi primum de parvulis loquens Esau et Iacob, ipse sibi proposuit quaestionem, ex quibus sine aliquo propriorum duntaxat operum merito, quia, dum nondum nati fuissent, nihil egerant boni vel mali, cum ambos reatus originalis peccati teneret obstrictos, uni per indebitam misericordiam gratis est impensa dilectio, alteri per debitum iudicium iuste retributa damnatio. In hac igitur quaestione ipse sibi quod adversarii inferre possent obiiciens: Quid ergo, inquit, dicemus? (0645B) Nunquid iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14) ? Statimque respondet: Absit. Responsionemque suam legalis testimonii probatione confirmans ait (v. 15) : Moysi enim dicit: Miserebor cui misereor, et misericordiam praestabo cuius miserebor. Ad explicandam quoque promissionis