Gaufridus_Claraevallensis_cps2, Liber IV, 6HOME > 'mutum' in 'Gaufridus_Claraevallensis, Liber IV, 6'
Gaufridus Claraevallensis, IV, CAPUT V De variis miraculis a beato Bernardo per Germaniam, Constantiae, Basileae, Francofurti, Treviris, etc., patratis. <<<     >>> CAPUT VII. De miraculis in patria et vicinia Clarae-Vallis per beatum Bernardum factis. hide dictionary links

(PL 185 0340A) CAPUT VI. De variis et illustribus miraculis Coloniae, Aquisgrani, Leodii, Cameraci, el in Hispania factis.

33. Non est nobis Colonia transeunda. Magna est civitas: magna illic Dei Famulo virtus adfuit; magna illum devotio coluit populorum. (0340B) Ostenditur usque hodie in claustro beati Petri, sicut a personis veridicis nuper accepimus, adolescens olim claudus, nunc libere gradiens, qui oblatus Viro Dei, ad impositionem manus eius gressum recepit, unde etiam filius eius publice cognominatur. Abbas Henricus de Suecia, cuius nos supra fecimus mentionem, nuper retulit nobis, feminam nobilem, germani sui olim uxorem, cum post obitum viri sui prae dolore phrenesim incurrisset, et multo tempore sic se habens, in vinculis teneretur, eidem Patri sancto in praefata urbe oblatam, et vix tenuiter in turba circumstrepente signatam, dum ex more ligata revehitur, mentem pristinam atque integram recepisse salutem. In eadem etiam civitate filiam surdam eidem Patri sancto parentes nobiles obtulerunt. (0340C) Hanc aiebant a pueritia traditam sanctimonialium monasterio feminarum, ibidem amisisse prorsus auditum, et annos plures in eodem incommodo peregisse. Cuius aures signo crucis edito Pater sanctus attrectans, protinus et auditum ei, et parentibus eam reddidit audientem. Accedens inter haec mulier honorata, Coloniensis itidem civis, quae alterius oculi lumen amiserat, plurima iam per quinquennium inutiliter sese in medicos expendisse dicebat. Et ipsam quoque continuo per signum crucis illuminans Vir beatus, quod gratis acceperat, gratis dedit. Sed et matronam alteram in beati Petri basilica oblatam in lectulo, idem Christi servus erexit protinus, et incolumem suis pedibus abire praecepit. Huius ex multo tempore nervi femorum fuerant sic retracti, ut nec erigi ullatenus posset, nec consistere pedibus suis. (0340D) Nam ex personis aliis perhibebant, qui studiosius observarunt, ad eiusdem Viri sancti orationem et manus impositionem, in civitate praedicta, intra triduum quod ibi fecit, duodecim claudos erectos, mancos duos sanatos, quinque caecos illuminatos, loquelam redditam mutis tribus, et decem surdis auditum.

34. Aquisgrani sede regia, dum in illa famosissima toto Romanorum orbe capella Vir beatus Missarum solemnia celebraret, claudo homini gressum, et caecis quatuor visum sub manu eiusdem servi sui, Rex regum et Dominus dominantium reparavit, et potenti virtute restituit. (0341A) Eodem etiam tempore intra Leodiensium fines, praeter innumera alia, quae brevitatis studio praeterimus, iuxta oppidum quod Fontanas vocant, orante eo aperuit Dominus oculos caeci nati. Huius non modo oculi caeci, sed etiam ipsae quoque palpebrae clausae et emortuae erant: quas sacratissimis digitis suis aperiens Vir beatus, divino munere et vigorem palpebris, et pupillis praestitit claritatem. Confestim denique idem puer lucem miratus ignotam. maxima eum exsultatione clamabat: « Video diem, video omnes homines, video capillatos. » Plaudens quoque manibus et tripudians: « Deus, inquit, ex hoc iam non offendam ad lapides pedes meos. (0341B) » In urbe etiam Cameraco celebranti Missarum solemnia Viro Dei surdum et mutum a nativitate puerum offerebant. Quem audientem protinus et loquentem, qui propius aderant, super gradum ligneum statuere, ut de eo loco eminentiori novo sermone populum salutaret. Nec mirum quod mira plebis devotio, mira protinus vociferatio sit secuta. Et haec quidem super iis quae in regno Germaniae in manu Servi sui mirabiliter operatus est Deus, e pluribus pauca sufficiant.

35. Nam et in Hispaniis, ubi praesens ipse non fuit, sanctitatis eius indicia claruerunt. Cum enim fidelis servus et prudens, et pretiosum dominicae crucis fructum undique colligeret, atque iterum propagaret ubique; contigit ut de filiis suis in Hispanias mitteret, in illis quoque sicut in caeteris gentibus fructum aliquem habere desiderans. (0341C) De quorum numero Albertus quidam faber in loco, cui nomen est Superadum, gravissima valetudine occupatus, per multum iam tempus iacebat paralyticus in grabato. Interim per abbatem suum incommodum suum nuntiat Patri sancto, et ut sui misereatur exorat. Eadem autem die qua Vir beatus in Clara-Valle pro eodem paralytico ad petitionem sui illius abbatis oravit, currente velociter verbo virtutis, et virtute orationis, ille in Hispaniis repente convaluit, tanquam vas plenum aqua suo sentiens capiti superfundi. (0341D) Regressus quidem abbas cum praedictum fratrem incolumem reperisset, diligenter sciscitatus ab eo modum et tempus suae liberationis, certissime comperit orante in Galliis Dei Famulo, illum in Hispaniis esse curatum.

36. Et quia semel ad Hispanias vertimus stylum, illud quoque quod contigit de Viro Dei reverendissimo Petro Asturiensi episcopo, prosequamur. Is quidem Petrus nobilis genere, monachus professione, pietate devotus, in coenobio quodam, quod eo tempore ipse regebat, tam vehementi dolore capitis laborabat, ut nec Regulam observare ieiunii, nec sine pelliceis posset pileis stare. (0342A) Audiens autem celeberrimam virtutum famam quae per Dei Hominem efficiebantur, per quemdam fratrem legationem mittit suae supplicationis, et opem flagitat suae intercessionis. Cui Vir sanctus laneum, quo ipse utebatur, pileum misit, et promisit aegro capiti de Domini virtute remedium. Suscepit ille missam sibi benedictionem maxima cum reverentia et devotione. Confitens enim quam sollicite potuit delicta sua, et stola sese induens sacerdotali, ita demum velut Christi fimbriam tangens, Servi Christi pileum sumpsit, et imposuit capiti suo. Nec tardavit fidei fructus, et benedictionis effectus; sed miratus et ipse est, celerem protinus sentiens medicinam, et extunc usque hodie ab huiusmodi languore sanus et incolumis annuntiat omnibus quam experiri meruerit ipse virtutem. (0342B) Nam et episcopus factus xenia illa divisit, partem mediam suis secum in scriniis honorificentissime ferens, mediam in monasterio sub eadem veneratione deponens; nec locum scilicet unde vocatus, nec sedem cui praelatus est, volens tanta benedictione fraudari.


HOME > 'mutum' in 'Gaufridus_Claraevallensis, Liber IV, 6'
Gaufridus Claraevallensis, IV, CAPUT V De variis miraculis a beato Bernardo per Germaniam, Constantiae, Basileae, Francofurti, Treviris, etc., patratis. <<<     >>> CAPUT VII. De miraculis in patria et vicinia Clarae-Vallis per beatum Bernardum factis.
846w 1.0030620098114 s