Gratianus_cps2, Concordia discordantium canonum, 2b, 7HOME > 'mutum〈=0¤t_title=' in 'Gratianus, Concordia discordantium canonum, 2b, 7'
Gratianus, Concordia discordantium caIX, 2b, QUAESTIO VI. <<<     >>> QUAEST. VIII.hide dictionary links

(187 0638B) QUAESTIO VII.

GRATIANUS.

I Pars. Quod vero laici in accusatione episcoporum non sint audiendi, Evaristus Papa testatur, dicens Episcopis per Aegyptum, epist. II :

C. I. Laici in episcoporum accusationem non sunt recipiendi. (0638C)

Non est a plebe aut vulgaribus hominibus arguendus vel accusandus episcopus, licet sit inordinatus, quia pro meritis subditorum disponitur a Deo vita rectorum. Et infra: Ideo ista dico, quia insidiator bona saepissime solet convertere in malum, et in electis ponit maculam.

C. II. Laicus clericum non accuset. Item Silvester Pana in epilogo Concilii Romani.

Nullus laicus audeat clerico crimen inferre.

C. III. De eodem. Item Marcellinus Papa ad Episcopos orientales, ep. II.

Laico non licet quemlibet clericum accusare. (0638D)

C. IV. Anathematizatus sacerdotes accusare non potest. Item Iulius Papa in decretis, c. (0639A) 36.

In sancta Nicaena synodo statutum est, ut nemo anathematizatus in nostra suscipiatur accusatione, nec illi, qui nos in sua nolunt recipere *querela vel* accusatione, quum nos super illos sciamus a Domino constitutos, non illos super nos, et sicut maior non potest a minore iudicari, ita nec obligari, quia rarum est omne quod magnum est. Portamus onera omnium, qui gravantur, quinimo haec portat in nobis B. apostolus Petrus, cuius vice fungimur legatione, et cuius regula informamur, quatenus eius fulti auxilio ab omnibus nunc et in perpetuum tueamur adversis.

C. V. De eodem. Item Eusebius ad Episcopos Galliae, epist. I . (0639B)

Laicos non accusare episcopos hactenus observatum et constitutum est, quia eiusdem non sunt conversationis, et oppido eis quidam infesti exsistunt, quippe quum vita eorum et conversatio debeat esse secreta et a laicorum actibus remota, nec ab eis impeti debeant; qui eorum castitatem et gravitatem nolunt imitari, maxime quum nec hi eos in suis volunt recipere accusationibus.

C. VI. Nec clerici in accusatione laicorum, nec laici in accusatione clericorum sunt suscipiendi. Item Fabianus Papa ad Episcopos orientales, epist. II .

Sicut sacerdotes vel reliqui clerici a saecularium laicorum excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excludendi et alienandi criminatione, et sicut isti ab illis, ita illi ab istis non recipiantur, quoniam sicut Domini sacerdotum segregata debet esse conversatio ab eorum conversatione, ita litigatio, quia servum Domini non oportet litigare. (0639C)

C. VII. De eodem. [PALEA.] Item ex Concilio Maguntino .

« Decretum est, ut presbyteri suos plebeios et accusare et attestimoniare possint. Si autem neglexerint, sui gradus periculo subiacebunt. »

C. VIII. Laici clericos accusare non debent. Item Clemens ad Iacobum, epist. I . (0640A)

Sacerdotes et reliqui ecclesiae ministri omnesque plebes episcopos suos diligere debent, et eorum praeceptis obedire, etiamsi ipsi aliter (quod absit!) agant, nisi in fide erraverint.

C. IX. De eodem. Item ad eumdem, epist. II .

Qualis condemnatio eis immineat, qui in patres peccant, scriptura divina ostendit. Si enim Cham, quia non operuit pudenda patris, maledictus est, multo ampliori condemnatione digni sunt qui patribus legatione Dei fungentibus contumeliam inferunt.

Gratian. Personae inferiorum ordinum in superiorum accusationem recipiendae non sunt.

Unde Silvester Papa in epilogo Concilii Romani : C. X. Minores non debent accusare maiores. (0640B)

Clericus adversus exorcistam, exorcista adversus acolythum, acolythus adversus subdiaconum, subdiaconus adversus diaconum, diaconus adversus presbyterum, presbyter adversus episcopum accusationem dare aut testimonium ferre non valet.

C. XI. De eodem. Item Zephyrinus Papa ad Episcopos Siciliae, ep. I .

Maiorum quispiam minorum accusationibus non impetatur.

C. XII. De eodem. Item Anacletus Papa, epist. III .

Sententia Cham filii Noe damnantur qui suorum doctorum vel praepositorum culpam produnt, ceu Cham, qui patris pudenda non operuit, sed magis* deridenda monstravit. (0640C)

C. XIII. Oves pastorem suum, nisi a fide exorbitaverit, non possunt accusare. Item Eusebius Papa ad Episcopos Alexandriae, ep. II .

Oves, quae pastori suo commissae sunt, eum nec reprehendere (nisi a recta fide exorbitaverit *) debent nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur. (0641A)

II. Pars. Gratian. His auctoritatibus probatur, quod subditi, sive sint laici sive clerici, praelatos suos accusare non possunt. Verum de criminosis et de infamibus hoc intelligendum est, qui vitam suorum praelatorum parati sunt reprehendere, non imitari: quod ex verbis Anacleti datur intelligi, qui ait :

C. XIV. Quare laici in accusatione episcoporum non audiantur.

Laici in accusatione episcoporum audiendi non sunt, quia oppido eis quidam infesti sunt, et indignum est ut ab eis accusentur, qui eorum gravitatem nolunt imitari.

C. XV. Sacerdotes non nisi a viris idoneis et probatis accusari possunt. Item Anacletus ad episcopos Italiae, epist. II . (0641B)

Accusatio quoque eorum, super qua nos consulere voluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis viris, qui et suspicionibus et sceleribus carent, fieri debet, quia Dominus sacri sui corporis tractatores a vilibus et reprobis ac non idoneis personis infamari noluit, nec calumniari *permisit*, sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a templo eiecit. Unde liquet, quod summi sacerdotes, id est episcopi, a Deo sunt iudicandi, non ab humanis, aut pravae vitae hominibus lacerandi, sed potius ab omnibus fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quando per se ipsum, et non per alium vendentes et ementes eiecit de templo. Et paulo post: § 1. Nullus enim (ut reor) invenitur inter nos, qui velit suum servunt ab alio quam a se iudicari. (0641C) Quod si praesumtum fuerit, aut multa ipse indignatione irascitur, aut potius ultionem quaerit super eum. Et infra: § 2. Unde et Dominus per Prophetam inquit: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et paulo post: § 3. Si detractores quorumcunque graviter iudicantur, et in perditionis laqueum cadunt, multo magis laceratores et detractores atque accusatores memoratorum Dei famulorum atque persecutores damnantur, et in barathrum (nisi se correxerint, et per eorum satisfactionem condignam egerint poenitentiam) indubitanter cadunt, et vindicibus flammis exuruntur. (0642A) Et infra: § 4. Haec et alia periculosa considerantes apostoli statuerunt, ne facile commoverentur, aut lacerarentur, vel accusarentur columnae sanctae Dei ecclesiae, quae apostoli et successores eorum non immerito dicuntur. Sed si quis adversus eos vel ecclesias eorum commotus fuerit aut causas habuerit, prius ad eos recurrat caritatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanent quae sananda sunt, et caritative emendent quae iuste emendanda agnoverint. Si autem aliqui eos prius, quam hoc egerint, lacerare, accusare aut infestare praesumserint, excommunicentur et minime absolvantur, antequam per satisfactionem (ut iam dictum est) condignam egerint poenitentiam, quoniam iniuria eorum ad Christum pertinet, cuius legatione funguntur. (0642B)

C. XVI. Communione privetur, qui publice adversus episcopum conqueritur prius, quam familiariter eum convenerit. Item Alexander, epist. I, c. 3.

Si quis erga episcopum vel actores ecclesiae quamlibet querelam iustam se habere crediderit, non prius primates aut alios iudices adeat, quam ipsos, a quibus se laesum aestimat, conveniat familiariter, et non semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam iustitiam accipiat, aut *iustam* excusationem. Et infra: Si autem secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione privetur tanquam apostolorum Patrumque aliorum contemtor.

C. XVII. Nisi opinione discussa non audiantur accusatores episcoporum. Item Evaristus Papa Episcopis per Aegyptum, ep. II . (0642C)

Si qui sunt vituperatores aut accusatores episcoporum vel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a iudicibus ecclesiae audiri, antequam eorum discutiatur aestimationis suspicio vel opinio, qua intentione, qua fide, qua temeritate, qua vita, qua conscientia, quove merito, si pro Deo, aut pro vana gloria, aut inimicitia, vel odio, aut cupiditate ista praesumserint *nec ne*.

C. XVIII. Maiores natu non accusent nisi qui sint rectae fidei et conversationis. Item Calixtus Papa ad Episcopos Galliae, ep. II . (0643A)

Quaerendum est in iudicio, cuius sit conversationis et fidei is qui accusat, et is, qui accusatur, quoniam hi, qui non sunt rectae conversationis ac fidei, et quorum vita est accusabilis, et quorum fides, vita et libertas nescitur, non permittuntur maiores natu accusare. Neque viles personae in eorum recipiantur accusatione.

C. XIX. Absque duobus vel tribus testibus non recipiantur episcoporum accusationes. Item Sixtus Papa II, ad Episcopos Hispaniae ep. II .

Accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino non suscipies vocem mendacii. Et Apostolus inquit, adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus. Si haec de presbyteris vel ceteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis? (0643B)

C. XX. Pro sola conventione episcopi non submoveatur aliquis a communione. Item ex concilio Aurelianensi I, c. 8.

Si quis ab episcopo *suo*, vel de ecclesia, vel de proprio iure aliquid crediderit repetendum, si nihil convicii aut criminationis obiecerit, eum pro sola conventione a communione ecclesiae non liceat submoveri.

C. XXI. Quare subditi praelatos suos reprehendere non possunt. Item Evaristus Papa, epist. II .

Sunt nonnulli, qui praepositos suos perverse reprehendunt, si vel parum ipsis molesti exstiterint.

Gratian. Ex his omnibus datur intelligi, quod illi ab accusatione removentur, qui non affectione caritatis sed pravitate suae actionis vitam eorum diffamare et reprehendere quaerunt. (0643C) § 1. Quod vero praemissis auctoritatibus criminosi prohibeantur ab accusatione praelatorum, testatur Augustinus in lib. Soliloquiorum, ita dicens:

C. XXII. Non omnes subditi, sed criminosi tantum prohibentur accusare praelatos.

Praesumunt praelati non debere se reprehendi vel accusari, pro eo quod canones non eos passim constituunt accusandos. Quod tamen negatur solis criminosis, quum de reprehendendo Veritas ipsa constituat: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo, etc.

Gratian. (0644A) Opponitur huic distinctioni: Ipsi sacri canones distinguunt in quo casu pastores sint accusandi a subditis, dicentes: Oves pastores suos non accusent nec reprehendant, nisi a fide exorbitaverint. Ecce in quo casu sunt accusandi a subditis: in aliis autem minime.

III Pars. § 1. Huic oppositioni respondetur sic: Distinctio illa canonum de criminosis et infamibus intelligitur. Oves enim criminosae et infames pastorem suum accusare vel reprehendere non possunt, nisi a fide exorbitaverit. Ceterum si a fide exorbitaverit, tanta est labes illius criminis, quod ad eius accusationem et servi adversus dominum et quilibet criminosi et infames adversus quemlibet admittuntur.

Unde Dionysius Papa ad Severum Episcopum, epist. II : C. XXIII. Infames et haeretici homines bonae famae accusare non possunt. (0644B)

Alieni erroris socium, vel a sui voluntarie propositi tramite recedentem, aut sacris Patrum regulis et constitutionibus non obedientem suscipere non possumus, nec debemus, nec impetere recte credentes vel sanctorum Patrum sanctionibus obtemperantes permittimus, quia infames omnes esse censemus, qui suam aut Christianam praevaricantur legem, aut apostolicam vel regularem libenter postponunt auctoritatem.

C. XXIV. Christianos accusare vel in eos testificari non possunt qui fidem acceptam deseruerunt. Item ex Concilio Toletano IV, c. 63.

Non potest erga homines esse fidelis qui Deo exstiterit infidus. (0644C) Iudaei ergo, qui dudum Christiani effecti sunt, et nunc Christi fidem praevaricati sunt, ad testimonium dicendum admitti non debent, quamvis esse se Christianos annuntient, quia, sicut in fide Christi suspecti sunt, ita et in testimonio humano dubii habentur. lufirmari *ergo* oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur, nec eis est credendum, qui veritatis a se fidem abiecerunt.

C. XXV. Haeretici, Iudaei vel pagani Christianos accusare non possunt . Item Caius Papa Felici Episcopo .

Pagani, vel haeretici, sive Iudaei non possunt Christianos accusare, aut vocem eis infamationis referre.

Gratian. (0645A) In hoc capite decernitur, ut haeretici non impetant recte credentes. Unde econtra intelligitur, quod haeretici ab haereticis impeti possunt. Item a tramite sui propositi voluntarie recedentes non possunt impetere servantes limitem suae professionis. Ex hoc datur intelligi, quod recedentes a suo proposito similiter recedentes criminari possunt. Item non obedientes sanctionibus sanctorum Patrum non possunt accusare obtemperantes sacris constitutionibus. In quo similiter intelligitur, quod inobedientibus inobedientes accusare licet. Unde generaliter colligitur, quod in accusatione aequalitas fidei et conversationis inter accusantem et accusatum semper consideranda est, ut is, qui accusat, vel par, vel superior inveniatur. (0645B)

C. XXVI. Haereticus haereticum accusare et contra eum testificari potest. Item Novellarum constit. novella 45, in fine .

Si haereticus contra haereticum litiget, liceat cuivis eorum haereticum testem adducere. Sin autem orthodoxus contra haereticum litiget, pro orthodoxo quidem *etiam* haeretici testimonium valeat: contra orthodoxum autem solius orthodoxi testimonium valeat. § 1. Orthodoxis autem litigantibus ad testimonium nulli haeretico pateat aditus.

Gratian. Sed quaeritur, si flagitiosissimus catholicus possit convenire haereticum de alio crimine, quam de haeresi? Huic quaestioni ita respondetur: In quo haereticus inferior est, videlicet in regula fidei, in eo a malo catholico accusari potest. (0645C) In quo autem superior fuerit, videlicet in conversatione vitae, in eo a flagitiosissimo conveniri non potest. § 1. Item quod dicitur, pastores pro suis actibus magis sunt tolerandi quam corripiendi, dupliciter intelligitur, vel quia a criminosis tolerandi sunt et non corrigendi, unde ibi subinfertur quia saepe pro meritis subditorum depravatur vita rectorum. Quorum ergo merito (Deo permittente) vita rectorum depravatur, ab eis potius sunt tolerandi, quam corrigendi. Vel quia sunt quidam, qui saepe deseruntur publicis documentis, et crimen, quod intendunt, probare non valent.

De quibus in homilia de poenitentia c. 12, Augustinus ait : C. XXVII. Quae publicis documentis probari non possunt toleranda sunt. (0645D)

Plerumque boni viri propterea sufferunt aliorum peccata, et tacent, quia saepe deseruntur publicis documentis quibus ea, quae ipsi sciunt, iudicibus probare non possunt,

IV Pars. Gratian. (0646A) De his etiam illud Anacleti intelligitur : Sententia Cham filii Noe damnantur, qui suorum doctorum vel praepositorum culpam produnt ceu Cham, qui patris pudenda non operuit, sed magis deridenda monstravit. Hac enim auctoritate subditi non prohibentur ab accusatione, sed a proditione. Aliud est enim prodere, aliud accusare. Prodit qui non probanda defert: accusat qui reo praesente crimen iudici offert, probaturus quod intendit. Cham solus vidit pudenda patris, et ideo per eum intelliguntur, qui, quum soli sint conscii criminum suorum praelatorum, atque ideo accusare non possunt, vitam tamen eorum infamando aliis ridendam offerunt. § 1. Item obiicitur, quod subditi etiam religiosi praelatos suos accusare non possunt. (0646B) Legitur enim in Exodo , quod Maria soror Aaron, quae prima post transitum maris rubri sumto tympano hymnum cantare meruit, postea murmurans in Moysen, eo quod Aethiopissam duxerat in uxorem, a Domino lepra percussa est. § 2. Item in lib. Regum legitur, quod quum David fugeret a facie Saul, latuit in spelunca, in quam quum Saul divertisset ad purgandum ventrem, David praecidit oram chlamydis eius quod se fecisse postea graviter doluit et vehementer poenituit. Saul a Domino erat reprobatus, et ex invidia David persequebatur, ut eum morti traderet. David erat vir humilis et mitis, Sauli a Domino substitutus, per Samuelem unctus in regem, sed tamen, quia praecidit oram chlamydis Sauli, graviter flevit, quum a Saule sola administratione unctionis superaretur. (0646C) Unde datur intelligi, quod subditi, quamvis religiosi sint, praelatos suos criminosos accusare non possunt. Nam per Saulem, qui ventrem purgabat, praelati intelliguntur, qui malitiam suam corde conceptam in opus producunt. Item legitur in libro Regum, quod quum arca Domini reduceretur de Gabaa in Hierusalem, bobus recalcitrantibus arca inclinata est; cui dum Oza Levita manum adhiberet, ut eam erigeret, a Domino percussus interiit. Per arcam praelati intelliguntur, per Ozam subditi, per inclinationem arcae casus intelligitur praelatorum, per illum qui manum adhibuit, intelliguntur reprehendentes vel accusantes vitam doctorum, qui a Domino percussi intereunt. § 3. His ita respondetur: Verum est per arcam significari praelatos, et per Ozam subditos. Illud vero falsum est, quod per inclinationem arcae casus significetur praelatorum. (0646D) Aliud enim est inclinari vel descendere, aliud cadere. (0647A) Legitur enim quod Salvator noster se inclinaverit, sicut quando digito scribebat in terra; et de montibus frequenter descenderit, in quos ascendebat, vel ut pernoctaret in oratione, vel ut discipulos in monte altiora doceret praecepta, vel ut turbas fugiens ex altitudine montis eas respicere et libere posset docere. Inclinatio vel descensio humilitatem significat, qua spirituales nonnunquam carnalibus condescendunt, et eorum infirmitati compatiuntur, iuxta illud Apostoli : Quis infirmatur, et ego non infirmor? Hos etiam significaverunt angeli, quos Iacob vidit in scala descendentes. De his etiam per Prophetam dicitur: inclinavit coelos et descendit. Per arcam ero inclinatam intelliguntur praelati, qui subditorum culpam misericorditer portant, et eorum infirmitati humiliter compatiuntur. Unde bene dicitur, quod bobus recalcitrantibus arca inclinata est. Boves quippe recalcitrantes subditos significant suis doctoribus non obedientes, quibus dum praelati compatiuntur, quasi bobus recalcitrantibus arca inclinatur. (0647B) Levita, qui manum adhibuit, significat illos, qui misericordiae compassionem in praelatis suis reprehendunt, eosque in severitatis amaritudinem erigere volunt. Unde bene levita iste Oza dicitur; Oza quippe robustus dicitur. Illi enim robusti dicuntur, qui quum de sua iustitia praesumunt, misericordiam peccantibus negandam putant, et impendentes reprehendunt. Unde a Domino percussi intereunt, quia iudicium sine misericordia erit illis qui nolunt facere misericordiam delinquentibus. Cui per Salomonem dicitur : Noli esse nimis iustus, quia est iustus qui perit in iustitia sua. Sic et illud Moysis intelligitur. Per Moysen enim praelati intelliguntur, per Aethiopissam peccatores designantur. (0647C) Moyses Aethiopissam uxorem duxit, quum quilibet praedicator peccatorem sibi copulat, ut ex eo sobolem bonorum operum Deo gignere valeat. Hanc copulam dum Maria, id est subditi, reprehendunt, lepra peccati inficiuntur. Vel per Mariam synagoga intelligitur, quae in Moysen, id est in Christum, murmuravit, quia Aethiopissam, id est ecclesiam, de gentibus sibi copulavit, quos lepra perfidiae et erroris sordidos fecit. Non ergo his auctoritatibus subditi prohibentur ab accusatione suorum praelatorum, sed monentur, ne reprehendant misericordem compassionem eorum. § 4. Item per Saulem praelati intelliguntur, et per David subditi. Saul purgans ventrem eos significat, qui malitiam corde conceptam foras in opus producunt. Sed in praecisione chlamydis non significatur nisi reprehensio peccati. (0648A) Per chlamydem enim regni potestas intelligitur. Hanc praecidit, qui praelatum sententia damnationis ferit quod nulli subditorum licet. Facta enim pastoris oris gladio, id est sententia damnationis, a subditis ferienda non sunt. Hinc est, quod Hieronymus ait super Marcum de pontifice, qui scidit vestimenta sua. Scissio vestis scissionem significat sacerdotii, quod in proximo erat scindendum, et auferendum Iudaeis. Vel per David significantur, qui, nequitiam suorum praelatorum videntes, maiora eorum peccata contemnunt, minima vero et levia, quasi extremam oram chlamydis praecidentes, reprehendere et lacerare satagunt. Vel quia Saul solus divertit in speluncam, in qua David solus latebat. (0648B) § 5. Item super hoc potest intelligi, quod de Cham dictum est, qui solus vidit pudenda patris, quae non cooperuit, sed ridenda monstravit. Hac itaque auctoritate non inhibetur subditis accusare praelatos, si accusabiles fuerint. § 6. Item probatur quod subditi praelatos suos accusare non possunt, etiamsi religiosi fuerint. Infames enim sunt eo ipso quod suorum doctorum vitam reprehendere conantur. Infames etiam fiunt (ut canonum tradit auctoritas) omnes, qui in patres armantur, et qui doctorum suorum vitam reprehendunt vel accusant. Nullus autem infamis in accusatione praelatorum est audiendus, nisi forte a fide exorbitaverit, ut supra dictum est. Quum ergo subditi eo ipso, quod in accusationem praelatorum prosiliunt, infames efficiantur, infamibus autem copia accusandi denegetur, patet, quod subditi praelatos suos accusare non possunt. (0648C) § 7. His ita respondetur: Non omnes praelati pro praelatis habentur; nomen enim non facit episcopum, sed vita.

Unde Gregorius Ianuario Episcopo scribit, lib. VII, Indict. 2, epist. 1: C. XXVIII. Quem aetas, non vita seniorem facit, graviter est increpandus.

Paulus dicit: Seniorem ne increpaveris. Sed haec eius regula in eo servanda est, quum culpa senioris exemplo suo non trahit ad interitum corda iuniorum. Ubi autem senior iuvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est. Nam scriptum est: Laqueus iuvenum omnes vos, et rursus *Propheta dicit*: Maledictus puer centum annorum. (0649A)

C. XXIX. Dignitas non facit episcopum, sed vita. Item Hieronymus ad Heliodorum, epist. I de laude vitae solitariae +:

Non omnes episcopi sunt episcopi. Attendis Petrum, sed et Iudam considera. Stephanum suspicis, sed et Nicolaum respice. Et infra: § 1. Non facit ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius centurio adhuc ethnicus dono sancti Spiritus mundatur, presbyteros Daniel puer iudicat, Et infra: § 2. Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum Petri, iam cum Christo regnantium. Et infra: § 3. Infatuatum sal ad nihilum prodest, nisi ut proiiciatur foras et a porcis conculcetur. (0649B)

C. XXX. Non episcopi nomen, sed vita reverentiam meretur. Item Augustinus tractatu VI, in c. 1 Ioannis .

Non omnis, qui dicit: Pax vobiscum, quasi columba est audiendus. Et infra: Corvi de morte pascuntur. Hoc columba non habet; de frugibus terrae vivit, innocens eius victus est.

C. XXXI. Docti ab indoctis, clerici a laicis quandoque merito reprehenduntur. Idem Beda ad c. 2 epistolae II Petri :

Secuti sunt viam Balaam et Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit, correptionem vero habuit suae vesaniae. Subiugale mutum *in* hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. (0649C) Plerumque haeretici tam stulta dogmata, tam exsecranda proferunt sacramenta, ut etiam hebetum sensus et paganorum , et qui ratione divinae agnitionis omnimodis carent, illorum detestetur insaniam, et illorum distorta et Deo contraria itinera sanius sapiendo redarguat. Et (quod peius, *quia frequentius* est) nonnunquam multi catholicorum in tantum mercedem amant iniquitatis, ut etiam docti ab indoctis, a laicis clerici merito redarguantur, qui iure comparantur prophetae, qui verbis asinae contra naturam loquentis corripitur, nec tamen a proposito pravi itineris retardatur. Quibus etiam aptissime nomen congruit civitatis, de qua Balaam venisse perhibetur. Bosor namque carneus sive in tribulatione interpretatur. (0650A) Neque enim alia maior causa luxuriosis exsistit, verbum veritatis amore pecuniae vel desiderio rerum temporalium adulterare, quam quod carnis se concupiscentiae mancipaverunt. Et infra: Sed et nomen ipsius Balaam, qui vanus populus, sive praecipitans eos, interpretatur, talibus convenit. Qui enim agnitam veritatis viam sponte *ipsi* deserunt, quid nisi vanus sunt populus? Quid, nisi in praecipitium suos mergunt auditores, quibus non salutaria, quae corrigant, sed quae illos delectent erronea praedicant? De quibus bene subditur: Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.

Gratian. (0650B) Quia ergo non omnes episcopi sunt episcopi, presbyteri a Daniele puero iudicantur, sal infatuatum a porcis conculcatur, et qui dicit: Pax vobiscum, plerumque non columba, sed corvus reputatur: patet, quod non semper pro officio atque auctoritate personae ab accusatione est cessandum, imo contra pravos est agendum, quum omnis persona criminaliter peccans alteretur, et (ut ita dicam) legibus capite minor censeatur. Qui enim facit peccatum servus est peccati tam in poena quam in culpa.

Unde Augustinus ait : C. XXXII. Qui susceptum officium non administrat, non est episcopus, sed canis impudicus.

Qui nec regiminis in se rationem habuit, nec sua delicta detersit, nec filiorum crimen correxit, canis impudicus dicendus est magis quam episcopus.

Gratian. Quibus ergo Hieronymus, Augustinus, Gregorius auferunt nomen columbae, episcopi, senioris, nonne et privilegium est auferendum dignitatis, ut possint a subditis reprehendi? Unde Scriptura, dissimulans privilegium pravae senectutis, ait: Maledictus, non senior, sed puer centum annorum. Apparet ergo, quod hi ex accusatione praelatorum infames fiunt, qui eorum vitam reprehendere et lacerare conantur, qui locum sui regiminis non nomine tantum, sed vita et moribus tenent. Alii autem potius laudabiles fiunt ex accusatione praelatorum suorum, quam infames. (0651A) Item, quod dicitur: Maiorum quispiam minorum accusationibus non impetatur, minores intelligendi sunt non dignitate, sed vita.

Unde Hieronymus ait de Paulo super epistolam ad Galatas : C. XXXIII. Maiores et minores non dignitate, sed vita intelligi oportet.

Paulus Petrum reprehendit, quod non auderet, nisi se non imparem sciret.

Gratian. Hoc non de officio ecclesiasticae dignitatis, sed de puritate vitae et sanctitate conversationis intelligitur. Solus enim Petrus inter apostolos primatum gerebat. (0651B)

Hinc Augustinus ait ad Hieronymum, epist. XIX, prope finem : C. XXXIV. Non episcopi nomen, sed vita maiorem facit.

Quanquam secundum *honorum* vocabula, quae *iam ecclesiae* usus obtinuit, episcopatus maior presbyterio sit, tamen Augustinus *in multis rebus* Hieronymo minor est.

C. XXXV. Episcopi licet pares sint meritis, gradu tamen differunt dignitatis. Idem lib. II de baptismo contra Donatistas, c. 1:

Puto, quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii coronam. Caeterum magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus exsistam. (0651C) Quis enim nescit illum apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? Sed, etsi distat cathedrarum gratia, una tamen est martyrum gloria. Item infra: Quum Petrus a Paulo posteriore corrigitur, et pacis atque unitatis vinculo custodito ad martyrium promovetur, quanto facilius et fortius quod per universae Ecclesiae statuta firmatum est vel unius episcopi auctoritati, vel unius provinciae concilio praeterendum est?

C. XXXVI. Non in honore, sed in veritate filius aequatur vel praeponitur patri. Idem tractatu XXX in Ioannem, in fine:

Queritur pater de malo filio, *aut* queritur filius de duro patre. (0652A) Servamus honorificentiam, quae debetur patri a filio, *quae deficit a filio*. Non aequamus filium patri in honore, sed praeponimus, *si bonam causam habet*: filium *aequamus* patri in veritate, et sic tribuimus honorem debitum, ut non perdat aequalitas meritum.

C. XXXVII. Aequales fuerunt meritis, licet gradu differentes, Petrus et Paulus. Item Ambrosius sermone LXVI de natali Petri et Pauli :

Beati Petrus et Paulus eminent inter universos apostolos, et peculiari quadam praerogativa praecellunt; verum inter ipsos quis cui praeponatur incertum est. (0652B) Puto enim illos aequales esse meritis, quia aequales sunt passione, et simili eos fidei devotione vixisse, quos simul videmus ad martyrii gloriam pervenisse. § 1. Non enim sine causa factum putemus, quod una die, uno *in* loco, unius tyranni toleravere sententiam. Una die passi sunt, ut ad Christum pariter pervenirent; uno in loco, ne alteri Roma deesset; sub uno persecutore, ut aequalis crudelitas utrumque constringeret. Dies ergo pro merito, locus pro gloria, persecutor decretus est pro virtute. Et in quo tandem loco iidem martyrium pertulerunt? In urbe Roma, quae principatum et caput obtinet nationum, scilicet ut ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitatis, et ubi gentilium principes habitabant, illic ecclesiarum principes morarentur.

V. Pars. Gratian. (0652C) Item poenitentes, bigami, sacerdotes accusare non possunt. Unde generaliter colligitur, quod quicunque sacerdotes non sunt vel esse sacerdotes non possunt, in sacerdotes accusationem vel testificationem proferre non possunt.

Unde Fabianus ait epist. II ad episcopos orientales : C. XXXVIII. Qui sacerdotes esse non possunt, sacerdotes accusare non valent.

Ipsi apostoli, et eorum successores *olim* statuerunt, ut sacerdotes Domini non accusent, nec in eos testificentur, qui sui ordinis non sunt nec esse possunt. (0653A)

C. XXXIX. Sacerdotes accusare vel in eos testificari non valent, qui ad sacerdotium prohibentur eligi. Item Damasus Papa ad Stephanum Archiepiscopum, epist. III, c. 3:

Testes absque ulla infamia, aut suspicione, vel manifesta macula, et verae fidei plenitudine instructi esse debent, et tales, quales ad sacerdotium eligere iubet divina auctoritas. Quoniam sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eumdem non debent, nec possunt provehi honorem.

Gratian. Sic et illud Silvestri intelligitur: Laicus non accuset clericum, etc. (0653B) id est qui in inferiori gradu constituti ad superiorem ascendere non possunt, in superioribus agentes accusare non debent. § 1. Ecce, ostensum est, quid respondeatur auctoritatibus et argumentis, quibus subditi ab accusatione praelatorum videbantur repellendi. Nunc demonstrandum est, quibus rationibus probentur recipiendi, et quid contra respondeatur a praelatis, Christus, qui erat pastor pastorum, ovibus suis, de quibus ait : Non sum missus, nisi ad oves, quae perierunt, domus Israel, etc. , inter opprobria et verbera, quae ab eis patiebatur, ait : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo, etc. Item : Quis ex vobis arguet me de peccato? At quicunque ad testificandum in aliquem vel ad arguendum admittuntur, ad eumdem accusandum admitti possunt. (0653C) Quum ergo oves, ut adversus pastorem suum testimonium ferant, et ut ipsum (si possunt) reprehendant, admittantur, patet, quod subditi possunt accusare praelatos suos. § 2. His ita respondetur: Christus, quamvis esset pastor suarum ovium, quas verbo et exemplo pascebat, tamen quantum ad officiorum distributionem (ex qua hodie in Ecclesia alii praesunt aliis, unde quidam praelati, quidam subditi vocantur) in populo suo pastorale officium non gerebat. Mystica enim et visibili unctione nec in regem, nec in sacerdotem unctus erat, quae solae duae personae in populo illo praelaturae nomen sibi vendicabant. (0654A) Non ergo ex hac auctoritate subditi probantur admittendi in accusatione praelatorum, sed tantum ostenditur, quod auditores eos reprehendere possunt, et in eos testificari, qui, cum officia ecclesiastica non habeant, verbo tamen et exemplo quoscunque valent lucrari Deo satagunt. § 3. Respondetur et aliter: Aliud est, quod de rigore cogimur servare disciplinae, aliud, quod admittitur ex perfectionis consideratione. Christus ad se arguendum Iudaeos admisit perfectione humilitatis, non severitate iuris. Si enim legis rigore essent admissi, hac auctoritate criminosi et infames in accusatione religiosorum essent recipiendi, quum essent sceleratissimi, qui, de Christi nece tractantes, innocentem condemnare volebant. Hoc ergo exemplo praelati non coguntur recipere subditos in accusatione sui, sed permittuntur. § 4. Item Paulus Petrum reprehendit, qui princeps apostolorum erat. Unde datur intelligi, quod subditi possunt reprehendere praelatos suos, si reprehensibiles fuerint. (0654B) Sed hoc facile refellitur, si, unde sit reprehensus, advertitur. Petrus cogebat gentes iudaizare, et a veritate Evangelii recedere, cum Iudaeis gregem faciens, et a cibis gentilium latenter se subtrahens. Par autem in se est a fide exorbitare, et alios exemplo vel verbo a fide deiicere. Ergo hoc exemplo non probantur praelati accusandi a subditis, nisi forte a fide exorbitaverint, vel alios exorbitare coegerint. § 5. Item quum Petrus intrasset ad Cornelium, conquesti fratres sunt, qui erant in Iudaea, et reprehenderunt eum, quod ad gentilem divertisset. Ecce, quod praelati iure possunt reprehendi a subditis. (0654C)

Sed huic oppositioni B. Gregorius respondit, dicens Theoctistae Patriciae, lib. IX, epist. 39 : C. XL. Petrus a fidelibus interrogatus, cur ad gentes intrasset non ex potestate respondit, sed humiliter rationem reddidit.

Petrus potestatem regni acceperat, et tamen idem apostolorum primus querimoniae contra eum a fidelibus factae, cur ad gentes intrasset, non ex potestate officii (qua posset dicere, oves pastorem suum non accusent nec reprehendant), sed ex ratione divinae virtutis, qua gentiles acceperant Spiritum sanctum, respondit:

Gratian. Quum ergo Petrus potuit ex officio repellere querelas, sed noluit, non hoc exemplo praelati coguntur suscipere reprehensionem subditorum. (0655A) Ex hac etiam humilitatis dispensatione intelligitur illud Leonis IV , Ludovico Augusto dictum:

C. XLI. Imperiali iudicio Apostolicus se emendare promittit, si quid erga subditos iniuste commisit.

Nos, si incompetenter aliquid egimus, et in subditis iustae legis tramitem non conservavimus, vestro ac missorum vestrorum cuncta volumus emendare iudicio, quoniam si nos, qui aliena debemus corrigere peccata, peiora committimus, certe non veritatis discipuli, sed (quod dolentes dicimus) erimus prae ceteris erroris magistri. (0655B) Inde magnitudinis vestrae magnopere clementiam imploramus, ut tales ad haec, quae diximus, perquirenda missos in his partibus dirigatis, qui Deum per omnia timeant, et cuncta (quemadmodum si vestra praesens fuisset imperialis gloria) diligenter exquirant, et non tantum haec sola, quae superius diximus, quaerimus ut examussim exagitent, sed sive minora, sive etiam maiora illis sint de nobis indicata negotia, ita eorum cuncta legitimo terminentur examine, quatenus in posterum nihil sit, quod ex eis indiscussum vel indiffinitum remaneat.

VI. Pars. Gratian. Item, quum Balaam ariolus iret ad maledicendum populum, angelus Domini asinae, cui insidebat, in via se opposuit, evaginatoque gladio eam ab itinere compescuit, quam dum ille verberibus affligeret, in vocem prorupit, et prophetae vesaniam redarguit. Si ergo animal mutum angelica virtute prophetae insipientiam reprehendit, multo magis subditi possunt accusare praelatos suos. (0655C) § 1. His ita respondetur: Verum est, quod per asinam subditi significantur, et per Balaam praelati; non tamen hoc exemplo probantur praelati accusandi a subditis, sed subditis tantum forma datur humiliter renitendi praelatis, si forte eos ad malum cogere voluerint; Balaam namque asinam urgens, ut ad maledicendum populo Dei eum veheret, significat eos, qui verberibus et cruciatibus a subditis exigunt, ut eis in malo fautores et coadiutores existant. Sed, quia angelus, quilibet videlicet praedicator, evaginato gladio, aperte scilicet praedicato timore et horrore futurae vindictae, a consensu alienae malitiae illos revocat, licet eis in huiusmodi vocem conquestionis prorumpere et praelatis suis dicere: Cur nos verberibus affligitis? cur nobis iniuste irascimini? numquid vobis inobedientes aliquando fuimus, nisi nunc, quum ad malum cogimur? (0655D) Videte illum, qui prohibet ab incepto. Non ergo hinc praelati probantur accusandi a subditis. § 2. Item quum David adulterium et homicidium commisisset, missus est a Deo Nathan propheta, ut eum redargueret. Ecce, quod praelati sunt arguendi et reprehendendi a subditis. § 3. Sed notandum est, quod duae sunt personae, quibus mundus iste regitur, regalis videlicet et sacerdotalis. Sicut reges praesunt in causis saeculi, ita sacerdotes in causis Dei. (0656A) Regum est corporalem irrogare poenam, sacerdotum spiritualem inferre vindictam. David ergo, etsi ex regali unctione sacerdotibus et prophetis praeerat in causis saeculi, tamen suberat eis in causis Dei. Unde reges a prophetis et sacerdotibus ungebantur et eorum oblatione peccata regum expiabantur. § 4. Sicut ergo Ozias a Domino lepra percussus est, quia sacerdotum officia usurpare voluit, sic sacerdotibus et prophetis regum usurpare officia non licuit. Nathan ergo propheta, quum regem redarguit, suum est exsecutus officium, in quo erat rege superior, non usurpavit regis officium, in quo erat rege inferior; monuit eum, ut per poenitentiam peccata sua expiaret, non tulit in eum sententiam, qua tanquam adulter et homicida morti addiceretur. (0656B) § 5. Sic et B. Ambrosius Theodosium, et B. Innocentius imperatorem Arcadium excommunicavit, et ab ecclesiae ingressu prohibuit. § 6. Sicut enim non sine causa iudex gladium portat, ita non sine causa claves ecclesiae sacerdotes accipiunt. Ille portat gladium ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum; isti habent claves ad exclusionem excommunicandorum et reconciliationem poenitentium. Hoc ergo exemplo subditi probantur reprehendendi a praelatis, non praelati a subditis. § 7. Item Daniel nulla legitima potestate functus iudices a populo constitutos de falso testimonio convicit, et convictos damnavit. Constat ergo, quod nullam potestatem habentes possunt redarguere dignitatibus sublimatos. § 8. His ita respondetur. (0656C) Miracula (et maxime Veteris Testamenti) sunt admiranda, non in exemplum nostrae actionis trahenda. Multa enim concedebantur tunc, quae nunc penitus prohibentur. Tunc enim Samuel Agag pinguissimum regem Amalech in frusta dividendo conscidit; nunc nulli ecclesiasticorum iudicium sanguinis agitare licet. Tunc Phinees Iudaeum coeuntem cum Madianita interfecit, et reputatum est ei ad iustitiam; hodie sacerdotibus huiusmodi actus in perniciem sui officii verteretur. Exemplo ergo Danielis non solum accusandi vel redarguendi, sed etiam iudicandi potestatem subditi sibi in praelatos vendicarent, si illud in argumentum nostrae actionis liceret assumi, quod nulla unquam auctoritate permittitur. (0656D) Magis ergo ex hoc facto datur intelligi, quod in novissimis temporibus suscitaret Deus spiritum pueri iunioris, illius videlicet, de quo per Prophetam dicitur: Puer natus est nobis, et iterum: Ecce puer meus, qui iudices iniquitatis, Scribas scilicet et Pharisaeos, falsis criminibus Susannam, id est Ecclesiam, accusantes et ream adulterii pronunciantes, eo quod Christum sequeretur, convinceret et condemnaret. § 9. Item Hieronymus refert in libro virorum illustrium, quod Damasus Papa a subditis de adulterio accusatus cum quadraginta duobus episcopis se purgavit. (0657A) § 10. Item Symmachus Papa, in Romana synodo dignitate sua exspoliatus, prius statui suo reddi decernitur, ut tunc veniret ad causam, et si ita recte videretur, accusantium propositionibus responderet. Digna res visa est maximo numero sacerdotum quae mereretur effectum, et cum postmodum ordinaretur, quomodo esset accusandus, praefatus Papa, ut causam diceret, occurrebat; sed ab aemulis est impeditus.

Item Gregorius ait de se ipso : C. XLII. Redarguendi se licentiam B. Gregorius aliis praestat. (0657B)

Si quis super his nos arguere voluerit, vel extra auctoritatem nos facere contenderit, veniat ad sedem apostolicam, *quo omnia ecclesiastica negotia, de quibus quaestio habetur, confluere iussa sunt,* ut ibi ante confessionem S. Petri mecum iuste decertet, quatenus inibi unus ex nobis sententiam suscipiat suam.

Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod subditi possunt reprehendere et accusare praelatos suos. Sed, sicut de Christo dictum est, quando Iudaeis dixit: Si male locutus sum, etc. , ita de istis intelligendum est, quod suo exemplo praelatis dederunt facultatem recipiendi subditos in accusationem sui, sed non coegerunt.

C. XLIII. De eodem. Item .

Paulus Dyaclinae civitatis episcopus accusatur a subditis de lapsu carnis, convincitur, deponitur, alius loco eius substituitur. (0657C) Hoc an ex dispensatione accusati, an ex rigore iuris sit factum, ex regesto Gregorii ad Ioannem Episcopum primae Iustinianeae, l. X, epist. 35, potest deprehendi, ubi ait :

C. XLIV. Paulus Dyaclinae civitatis episcopus subditorum accusatione convictus deponitur. (0658A)

Lator Nemesion ad nos veniens indicavit, quod Paulus Dyaclinae civitatis episcopus, inter alia mala in corporali crimine lapsus, a suis clericis accusatus et convictus, episcopali sententia depositus est; postea, cum auxilio saecularium veniens, episcopatum more praedonis ingressus est, ablatisque rebus ecclesiae dilectissimum Nemesion latorem praesentium sibi substitutum ab eo episcopatu proiecit, et ad summam iniuriam ac necem paene perduxit. Fraternitas itaque vestra haec omnia curet addiscere, et quaecunque ecclesiae abstulit omni mora vel excusatione cessante reddere compellat. Si vero nihil ecclesiae, sed proprium se dixerit abstulisse (quamvis grave et iniquum fuerit, ut non a vobis, vel a metropolitano eius hoc petierit, sed temerario ausu agere praesumpserit), verumtamen, si quid proprium tulit, sub fraternitatis vestrae debet examine constare si verum est. Sed et illud diligenter quaerendum est, si quid male de rebus dilapidavit ecclesiae, ut ex eo, quod nunc abstulit, illud reformare ac satisfacere modis omnibus compellatur.

Gratian. (0658B) Hoc edicto non in accusatores vel depositores ulciscitur, sed in depositum ulterius prosequitur, ut si ultra ad episcopatum aspirare tentaverit, modis omnibus repellatur, et ad agendam poenitentiam perennem in monasterium detrudatur. Quem ergo Gregorius ad episcopatum aspirantem omnibus modis repellit, quem gravi poenitentiae subiicit, patet, non sua dispensatione, sed canonum censura a subditis esse accusatum et convictum. Et, ut iam non exemplis, sed legibus agamus, videndum est, quid Gregorius scribat Innocentio et reliquis episcopis Sardiniae lib. VII, indict. 2, epist. 8, ita dicens :

C. XLV. Quod subditi praelatos suos accusare possint. (0658C)

Metropolitanum vestrum in aliquo postponere non praesumatis, excepto si (quod non optamus) contra eumdem habere vos aliquid causae contingat, ut ob hoc sedis apostolicae iudicium petere debeatis.

C. XLVI. Vitam praelatorum subditi nulla dissimulatione negligant. Item idem universis episcopis concilii Bizacii, lib. X, epist. 37:

Sicut (inquit) laudabile discretumque est reverentiam et honorem debitum exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua inter eos correctione indigent, nulla dissimulatione postponere, ne totum (quod absit) corpus incipiat morbus invadere, si languor non fuerit curatus in capite. (0659A) Quaedam enim ad nos de Clementio primate vestro perlata sunt, quae, quoniam ita gravia sunt, ut transire indiscussa ullo modo non debeant, fraternitatem vestram hortamur, ut cum omni sollicitudine ac vivacitate mentis indagare multis modis debeatis illata, et si sunt ut audita sunt, ultione canonica resecentur. § 1. Admonemus autem, ut non cuiusquam personae gratia, non favor, non quodlibet blandimentum quemquam vestrum vel ad discutiendum quae nobis nunciata sunt molliat, vel a veritate excutiat, sed sacerdotaliter ad investigandam vos propter Deum veritatem accingite. Nam, si quis in hoc piger aut negligens esse praesumpserit, dictis criminibus apud Deum se noverit esse participem, cuius zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi causas facinoris non movetur. (0659B)

Gratian. Haec si quis specialia, et ex his generalem regulam colligi non oportere contendit, audiat, quid Gelasius, c. XXVIII dicat, omnibus clericis cuiuscunque ordinis ita scribens :

C. LXVII. Clerici excessus sui episcopi auribus deferant Romani Pontificis. (0659C)

Quapropter nec clericorum quisquam se apostolicae offensae futurum confidat immunem, si in his, quae salubriter sequenda apostolica deprompsit auctoritas, sive episcopum, sive presbyterum, sive diaconum viderit excedentem, non protinus ad aures Romani Pontificis deferre curaverit, probationibus duntaxat competenter exhibitis, ut transgressionis ultio fiat *et* caeteris interdictio delinquendi. Sin vero, modis omnibus erit unusquisque pontificum ordinis et honoris sui elisor, si cuiquam clericorum vel Ecclesiae totius auditui haec putaverit supprimenda.

C. XLVIII. De eodem. (0660A) Idem:

Si quid in ecclesia damni, aut in his, quae sunt praeceptionis nostrae auctoritate prohibita, pontificem vestrum videritis admittere, mox nostris auribus relatione signate, ut quid fieri debeat censeamus.

C. XLIX. Clerici aut laici sine examinatione ad episcoporum accusationem non admittantur. Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 21:

Clericos aut laicos accusantes episcopos aut clericos passim et sine probatione ad accusationem non recipiendos decernimus, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio.

C. L. Quaelibet persona episcopos aut alios accusans, monstranda documentis inferat. (0660B) Item ex Synodo Romana:

Si quis episcopus, *presbyter,* aut diaconus, vel quilibet clerici apud episcopos (quia alibi non oportet) a qualibet persona fuerint accusati, quicunque fuerit ille, sive sublimis vir honoris, sive *ullius* alterius dignitatis, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre.

C. LI. Sacerdotes non accusent qui ad eumdem ordinem provehi non possunt. Item Damasus Papa Stephano Archiepiscopo, epist. III, cap. 3:

Sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eumdem non debent nec possunt provehi honorem.

C. LII. Nisi irreprehensibiles in maiorum accusatione non recipiantur. Item Hyginus Papa, epist. (0660C) I :

Criminationes maiorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos, qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis publicis docuerint omni se suspicione carere et inimicitia, atque irreprehensibilem fidem habere ac conversationem ducere.

Gratian. Colligitur itaque ex his omnibus, quod subditi in accusatione praelatorum sunt admittendi. Nunc videndum est, an monachi in accusatione episcoporum sint audiendi? Hadrianus Papa in capitulis c. (0661A) 31, videtur eos ab accusatione removere, ita dicens:

C. LIII. Monachi sacerdotes accusare vel in eos testificari non possunt.

Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus, quia vocem funestam interdici potius quam audiri oportet.

Gratian. Item Concilio Chalcedonensi, c. 4. praecipitur, ut ecclesiasticas actiones monachi attrectare non praesumant.

C. LIV. Monachi in accusatione non sunt audiendi. Item Pelagius II Episcopis Italiae :

Nullus monachus talia unquam arripiat, nec saecularia aut ecclesiastica negotia perturbare praesumat, quia mortua in talibus vox est eorum. (0661B)

Gratian. Sed aliud est, quod ex praesumptione assumitur temeritatis; aliud, quod ex necessitate geritur charitatis. Monachi enim ex praesumptione episcopos accusare non possunt: ex charitate possunt. Unde et in canonibus praecipitur, ut cubicularii episcopi sint vel religiosi clerici, vel electi monachi, ut de eius vita testimonium dicere possint.

VII. Pars. § 1. Item illud Eleutherii Papae in epist. ad Galliae provincias omnibus generaliter dicitur: :

C. LV. Consentire convincitur, qui, quum possit, perversis negligit obviare.

Negligere, quum possis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere. (0661C) Nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obviare.

Item Hieronymus tam de se quam de aliis monachis in primo prologo Bibliae scribit, dicens: C. LVI. Quantum ex vitae merito quis ecclesiam aedificat, tantum nocet, si destruentibus non resistat.

Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest, et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si distribuentibus non resistat. (0662A)

C. LVII. Subditi vitia praelatorum reprehendere studeant. Item Gregorius :

Admonendi sunt subditi, ne plus quam expedit sint subiecti, ne, quum student plus quam necesse est hominibus subiici, compellantur vitia eorum venerari.

Item generali Synodo praesidens, dixit, c. 2.: C. LVIII. Clerici sive monachi sint cubicularii episcopi.

Quum pastoris vita esse discipulis *semper* debeat in exemplo, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt, quam,, ut dictum est saeculares pueri sciunt. (0662B) De qua re praesenti decreto constituo, ut quidam ex clericis, vel etiam ex monachis electi, ministerio cubiculi pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco regiminis est, tales habeat testes, qui vitam eius in secreta conversatione videant, qui ex visione sedula exemplum profectus sumant.

Item Virgilio episcopo Arelatensi, lib. IX, ep. 49: C. LIX. Pravos in sua societate episcopus habere non debet.

Pervenit ad nos fratrem et coepiscopum nostrum Serenum Massiliensem pravos homines omnino in societate sua recipere, ita denique, ut presbyterum quemdam, qui post lapsum in suis adhuc dicitur iniquitatibus volutari, familiarem habeat. (0662C) Quod a vobis subtiliter requirendum est, et, si ita constiterit, curae vobis sit nostra hoc sic vice corrigere, ut et qui talem recipit non familiaritate fovere, sed discat potius ultione comprimere, et qui receptus est *idem* discat *cum* lacrymis peccata diluere, non iniquitatem immunditiis maculare .

C. LX. Viros boni testimonii semper episcopi secum habeant. Item Paschalis Papa. (0663A)

Episcopi lectioni et orationi vacent, et semper secum presbyteros et diaconos, aut alios boni testimonii clericos habeant, ut secundum Apostolum et sanctorum Patrum instituta possint irreprehensibiles inveniri.

Gratian. Item Ioannes Baptista, quum duceret eremiticam vitam, Scribas et Pharisaeos, sacerdotes et Levitas Iudaeorum ad se venientes aspera increpatione redarguit. § 1. Item ex canonibus definitur : Illi sacerdotes accusare possunt, qui ad eumdem gradum conscendere valent. Quum ergo monachi ad sacerdotii gradum laudabiliter pertingere valeant, patet quod et ipsi sacerdotes libere accusare possunt.


HOME > 'mutum〈=0¤t_title=' in 'Gratianus, Concordia discordantium canonum, 2b, 7'
Gratianus, Concordia discordantium caIX, 2b, QUAESTIO VI. <<<     >>> QUAEST. VIII.
6957w 48.689652919769 s