Gratianus_cps2, Concordia discordantium canonum, 4bHOME > 'mutum' in 'Gratianus, Concordia discordantium canonum, 4b'
Gratianus, Concordia discordantium caIX, DISTINCTIO IV. <<<     >>> DISTINCTIO V.hide dictionary links

(PL 187 1791B) DISTINCTIO IV.

(1791)

GRATIANUS. C. I. Sine sacramento visibili et fide invisibili nemo salvatur. (1791C) Idem super Ioannem

I Pars. Necessarium est visibile sacramentum aquae ad ablutionem visibilis corporis, sicut necessaria est doctrina invisibilis fidei ad sanctificationem invisibilis animae. Idem: § 1. Renascitur homo ex aqua, visibili sacramento, et spiritu, invisibili intellectu, ut symbolum baptismi visibiliter accipiat. Vel ex aqua visibili et Spiritu sancto.

C. II. In baptismate concupiscentia exstinguitur, non ut sit, sed ut non obsit. Idem in lib. I. de peccatorum meritis et remissi, seu de baptismo parvulorum, c. 39.

Per baptismum Christi id agitur, ut evacuetur caro peccati. (1792B) Evacuatur autem, non ut in *ipsa vivente* carne concupiscentia *conspersa et innata repente absumatur, et* non sit: sed ne obsit mortuo, quae oberat nato*. (1792C) Nam si post baptismum *vixerit, atque* ad aetatem capacem praecepti pervenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet, eamque adiuvante Deo superet, si non in vacuum gratiam *eius* susceperit, *si reprobatus esse noluerit*. Nam nec grandibus hoc praestatur in baptismo, nisi forte miraculo *ineffabili omnipotentissimi* creatoris, ut lex peccati, *quae inest in membris, *repugnans legi mentis, penitus exstinguatur, et non sit: sed, ut quicquid *mali* ab homine factum, dictum, cogitatum fuerit, quum eidem concupiscentiae subiecta mente serviret, totum aboleatur, et velut factum non fuerit habeatur.

C. III. Qui ex viro et muliere concipitur, cum originali peccato nascitur, nec sine baptismate salvatur. Idem ad Petrum Diaconum, c. (1793A) 26.

Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum peccato originali nasci, impietati subditum, mortique subactum, et ob hoc natura irae filium nasci, de qua dicit Apostolus: Eramus enim *et nos* natura filii irae, sicut et ceteri. A qua ira nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris *Dei et hominum* hominis Iesu Christi. Item c. (1793B) 27: § 1. Firmissime tene, *et nullatenus dubites*, non solum homines *iam ratione utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere incipiunt, et ibi moriuntur, sive quum de matribus nati sine sacramento sancti baptismatis, quod datur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, de hoc saeculo transeunt, sempiterno igne puniendos; quia, etsi propriae actionis peccatum nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et nativitate traxerunt.

C. IV. De eodem. Item Ioannes Chrysostomus.

Non potest quis gratiam vitae coelestis accipere, nisi prius purgatus fuerit ab omni sorde peccati per poenitentiae confessionem, per domum baptismi salutaris Domini et salvatoris nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum.

C. V. Sicut nunc in baptismate, ita olim in circumcisione remittebantur peccata. Item Gregorius in Moralibus lib. IV, c. (1793C) 2.

Quod autem apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro maioribus virtus sacrificii, vel pro his, qui de Abrahae stirpe prodierunt, mysterium circumcisionis.

C. VI. Originale peccatum nunc in baptismate, olim in circumcisione remittebatur. Item Augustinus ad Valerium contra Iulianum, de nuptiis et concupiscentia lib. II, c. (1794A) 11.

Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei (quod erat tunc signaculum iustitiae fidei) ad significationem purgationis valebat *et* parvulis originalis veterisque peccati, sicut et baptismus ex illo valere coepit ad innovationem hominis, ex quo est institutus.

C. VII. Parvulis in baptismate offerentium prodest fides. Idem de libero arbitrio, lib. III, c. 23.

Illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid parvulis prosit, quum eo accepto plerumque moriuntur prius, quam ex eo quidquam agnoscere potuerunt. Qua in re satis pie recteque creditur prodesse parvulo fides eorum, a quibus consecrandus offertur. (1794B) Et hoc ecclesiae commendat *saluberrima* auctoritas, ut ex eo quisque sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficio, qui propriam nondum habent potestatem, commoda sit.

C. VIII. Per fidem et baptisma iustificamur a peccatis, Idem de baptismo parvulorum, lib. I, c. 32 et 33.

Filius Dei carnem peccati suscepit, et poenam sine culpa, ut in carne peccati et culpa solveretur et poena. Per fidem ergo et baptismum eius a peccato homo per iustificationem, et a morte liberatur per resurrectionem. § 1. Parvuli etiam baptizati inter credentes reputantur per sacramenti virtutem, et offerentium responsionem. Qui vero non sunt baptizati, inter non credentes iudicantur ex evangelio Ioannis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. (1794C)

C. IX. Per aquam baptismi de terreno fit homo coelestis. Item Ambrosius lib. I, de sacramentis. c. 4 et 5.

Per aquam baptismi transitus est a terrenis ad coelestia. Hoc est enim Pascha, id est transitus eius, transitus a peccato ad vitam, a culpa ad gratiam, ab inquinamento ad sanctificationem. Qui per hunc fontem transit, non moritur, sed resurgit. § 1 Non omnis aqua sanat, sed aqua *sanat*, quae habet gratiam Christi. (1795A) Aliud est elementum, aliud consecratio; *aliud opus, aliud operatio. Aqua opus est: operatio Spiritus sanctus est*. Non sanat aqua, nisi Spiritus sanctus descenderit, et aquam illam consecraverit, sicut legisti, quod, quum *Dominus noster Iesus* Christus formam baptismatis daret, venit ad Ioannem, et ait illi Ioannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? respondit *illi* Christus: Sine modo*, sic *enim* decet nos implere omnem iustitiam. Vide, quia omnis iustitia in baptismate constituta est. Ergo quare Christus descendit, nisi ut caro ista mundaretur, caro, quam suscepit de nostra conditione? Non enim ablutio peccatorum *suorum* Christo necessaria erat, qui peccatum non fecit: sed nobis erat necessaria, qui peccato manemus obnoxii. (1795B) Et paulo post: § 2. Descendit Christus: descendit et Spiritus sanctus. Quare Christus prior descendit, postea Spiritus, quum forma et usus baptismi hoc habeat, ut ante fons consecretur, et tunc descendat *qui* baptizandus *est*? Et paucis interiectis: § 3. Christus autem ante descendit, secutus est Spiritus; *qua ratione*? ut nunquam ipse egere *Dominus Iesus* sanctificationis mysterio videretur, sed sanctificaret ipse, sanctificaret et Spiritus.

C. X. Aqua baptismi non purgaret peccata, nisi tactu dominici corporis esset sanctificata. Item Chromatius in Matthaeum, c. (1795C) 6.

Nunquam aquae baptismi purgare peccata credentium potuissent, nisi tactu dominici corporis sanctificatae fuissent.

C. XI. Generale baptisma non nisi sabbato sancto Paschae et Pentecostes celebretur. Item Siricius Papa Himerio Tarraconensi, epist. I .

II Pars. (1796A) Non ratione auctoritatis alicuius, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere Natalitiis Christi, seu Apparitione, nec non *et* Apostolorum seu martyrum festivitatibus, innumerae, *ut asseris*, plebes baptismi mysterium consequantur, quum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes ecclesias dominicum specialiter Pascha defendat cum sua Pentecoste.

C. XII. De eodem. Item Leo Papa universis Episcopis per Siciliam constitutis, epist. IV, c. 5 .

Duo tempora, id est Pascha et Pentecoste, ad baptizandum a Romano Pontifice legitime sunt praefixa. Unde, quia manifestissime patet, baptizandis in ecclesia electis haec duo tempora, de quibus locuti sumus, esse legitima, dilectionem vestram monemus, ut nullos alios dies huic observantiae misceatis. (1796B)

C. XIII. Quare in praedictis temporibus baptisma celebretur. Idem in eadem epistola, c. 3.

Proprie in morte crucifixi, et in resurrectione ex mortuis potentia baptismi novam creaturam condidit ex veteri, ut in renascentibus et mors Christi operetur, et vita, dicente *beato* apostolo *Paulo*: An ignoratis quia quicunque bapizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem , ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. (1796C) Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus, et cetera, quae latius magister gentium ad commendandum sacramentum baptismatis disputavit, ut appareret, ex huius doctrinae spiritu regenerandis filiis hominum, et in Dei filios adoptandis illum diem *esse* et illud tempus electum, in quo per similitudinem formamque mysterii ea, quae geruntur in membris, his, quae in ipso sunt capite gesta, congruerent, dum in baptismatis regula et mors intervenit interfectione peccati, et sepulturam triduanam imitatur trina demersio, et ab aquis elevatio resurgentis instar est de sepulcro. Ipsa igitur operis qualitas docet, celebrandae generaliter gratiae eum esse legitimum diem, in quo orta est et virtus muneris, et species actionis. § 1. Ad cuius rei confirmationem plurimum valet quod ipse Dominus Iesus Christus postea, quam resurrexit a mortuis, discipulis suis (in quibus omnes ecclesiarum praesules docebantur) et formam et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Euntes *ergo nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. De quo utique eos ante passionem potuisset instruere, nisi proprie voluisset intelligi, regenerationis gratiam ex sua resurrectione coepisse. (1797B) § 2. Additur sane huic observantiae etiam Pentecostes ex adventu Spiritus sancti sacra solennitas, quae de paschalis festi pendet articulo, et, quum ad alios dies alia festa pertineant, haec semper ad eum diem, qui resurrectione Domini est insignis, occurrit, porrigens quodammodo auxiliantis gratiae manum, et eos, quos a die Paschae aut molestia infirmitatis, aut longinquitas itineris, aut navigationis difficultas interclusit, invitat, ut quibuslibet necessitatibus impediti desiderii sui effectum dono Spiritus sancti consequantur. Et infra c. (1797C) 4. § 3. Hoc autem nos non ex nostra persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate servare, satis idoneo probamus exemplo, sequentes B. apostolum Petrum, qui in eo die, quo omnium credentium numerum promissus Spiritus sancti replevit adventus, trium millium populum sua praedicatiotione conversum lavacro baptismatis consecravit. Quod sancta scriptura, quae Apostolorum actus continet, fideli historia docet, dicens: His auditis compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et *ad* reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres? (1798A) Petrus vero ad illos: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum et accipietis donum Spiritus sancti.

C. XIV. De eodem. Item in eadem epistola, c. 6.

Si quis autem Epiphaniae festivitatem (quae in suo ordine debito honore veneranda est) ob hoc existimat privilegium habere baptismatis, quia hoc quidam putant, quod in eadem die Dominus ad baptismum sancti Ioannis accesserit, sciat illius baptismi aliam gratiam, et aliam fuisse rationem, nec ad eamdem pertinuisse virtutem, qua per Spiritum sanctum renascuntur de quibus dicitur: qui non ex sanguinibus , neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. (1798B) Dominus enim nullius indigens remissione peccati, nec quaerens remedium renascendi, sic voluit baptizari, quomodo voluit circumcidi, hostiamque pro se emendationis offerri, ut qui factus erat ex muliere (sicut Apostolus ait) fieret *et* sub lege, quam non venerat solvere, sed adimplere et implendo finire, sicut *beatus* Apostolus praedicat, dicens: Finis autem legis Christus ad iustitiam omni credenti. Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatum tenens se docuit esse principium, et tunc regenerationis potentiam sanxit, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis redemtionis et aqua baptismatis. (1798C)

C. XV. In solennitate paschali et Pentecostes catechumeni baptizentur. Item ex Concilio Gerundensi, c. 4 .

De catechumenis baptizandis id statutum est, ut in Paschae solennitate vel Pentecostes, quanto maioris celebritatis maior celebritas est, tanto magis ad baptizandum veniant; ceteris solennitatibus infirmi tantummodo debeant baptizari, *quibus quocunque tempore convenit baptismum non negari*. (1799A)

C. XVI. Necessitate cogente quolibet tempore baptizare licet. Item Leo Papa, epist. IV, c. 6 .

Si qui necessitate mortis, aegritudinis, obsidionis, persecutionis et naufragii urgentur, omni tempore debent baptizari.

C. XVII. Nisi necessitate cogente inter Pascha et Pentecostem nullus baptizare praesumat. Item Gelasius Papa Clero et Plebi Tarentino .

Venerabilis baptismi sacramentum non nisi in festivitate paschali et Pentecostes tradere praesumat episcopus; exceptis iis, quibus urgente mortis periculo, talibus oportet, ne in aeternum pereant, remediis subveniri. (1799B)

C. XVIII. De eodem. Idem Gelasius epistola ad Episcopos Lucaniae, c. 12.

Baptizandi sibi quispiam passim quocunque tempore nullam credat inesse fiduciam, praeter paschale festum, et Pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeventus abscedat.

C. XIX. Non nisi sacerdos baptizare praesumat. Item Isidorus de officiis, l. II, c. (1799C) 24.

Constat, baptisma solis sacerdotibus esse tractandum, eiusque mysterium nec ipsis diaconis explere est licitum absque episcopo vel presbytero, nisi his procul absentibus ultima lanquoris necessitas cogat. Quod et laicis fidelibus plerumque permittitur, *ne quispiam sine remedio salutar de saeculo evocetur*. Item Gelasius Papa : § 1. Diaconos quoque propriam, etc. , ut supra in tractatu ordinandorum, ubi de reverentia diaconorum erga sacerdotes agitur. (1800A)

C. XX. Non praesumat mulier baptizare. Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 99, et 100.

III Pars. Mulier, quamvis docta et sancta, viros in conventu docere, vel aliquos baptizare non praesumat .

Gratian. Nisi necessitate cogente. Unde Urbanus Papa II : Super quibus consuluit, etc. , ut supra in tractatu coniugii, ubi de compatribus agitur.

C. XXI. Etiam laici necessitate cogente baptizare possunt. Item Augustinus ad Fortunatum . (1800B)

In necessitate, quum episcopi, aut presbyteri, aut quilibet ministrorum non inveniuntur, et urget periculum eius, qui petit, ne sine isto sacramento hanc vitam finiat, etiam laicos solere dare sacramentum, quod acceperunt, solemus audire.

C. XXII. De eodem. [PALEA.] Item ex Decreto Martini Papae III.

« Quicunque presbyter in provincia propria, vel in alia, vel ubicunque inventus fuerit, commendatum sibi infirmum baptizare noluerit, vel pro intentione itineris, vel de alia aliqua excusatione, et sic sine baptismo moritur, deponatur. »

C. XXIII. Non reiteratur baptisma, quod a pagano ministratur. Item Isidorus .

Romanus Pontifex non hominem iudicat, qui baptizat, sed spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit, qui baptizat. (1800C)

C. XXIV. De eodem. Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum, c. 104.

A quodam Iudaeo, nescitis utrum Christiano, an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid de iis sit agendum consulitis. (1801A) Hi profecto, si in nomine S. Trinitatis, vel tantum in Christi nomine, sicut in Actibus Apostolorum legimus, baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus exponit Ambrosius constat, eos non esse denuo baptizandos.

C. XXV. Sicut per bonum, ita per malum ministrum aeque baptisma ministratur. Item Augustinus contra Cresconium Grammaticum, lib. III, c. 6.

Si inter bonos ministros, quum sit alius alio melior, non est melior baptismus, qui per meliorem datur, nullo modo est malus, qui etiam per malum datur, quando idem baptismus datur, et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed eius est. (1801B)

C. XXVI. Non merita ministrorum, sed virtus Christi in baptismate operatur. Idem super Ioannem in part. 1, tractat. V, ad c. 1 .

Baptismus talis est, qualis ille est, in cuius potestate datur, non qualis est ille, per cuius ministerium datur. Item ibidem: § 1. Quid noverat Ioannes Baptista? Dominum. Quid non noverat? potestatem Dominici baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum; potestatem a Domino in neminem *ministrorum*, ministerium et in bonos, et in malos. Non exhorreat columba ministerium malorum; respiciat Domini potestatem. Quid tibi faciat malus minister, ubi bonus est Dominus? Quid te impedit malitiosus praeco, ubi benevolus est iudex? (1801C) Item infra: § 2. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Item ibidem: § 3. Ego dico, et nos dicimus omnes, quia iustos oportet esse omnes, per quos baptizatur, iustos oportet esse tanti iudicis ministros, si ministrare iuste voluerint. (1802A) Si autem noluerint esse iusti qui in cathedra Moysi sedent, securum me facit magister meus, de quo spiritus eius dixit: Hic est, qui baptizat. (Item infra: ) § 4. Non timeo adulterum, *non* ebriosum, non homicidam, quia columbam attendo, per quam mihi dicitur: Hic est, qui baptizat.

C. XXVII. De eodem. Idem in tractatu VI, ad c. 1, Ioannis.

Quum baptizat malus ex aliqua vel ignorantia ecclesiae, vel tolerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolerantur *ut* palea, quousque in ultimo ventiletur area), illud, quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros, sed par et aequale propter: Hic est, qui baptizat.

C. XXVIII. Non reiteratur baptisma, quod in nomine S. Trinitatis ministratur. Idem de ecclesiasticis regulis, c. (1802B) 52.

Si qui apud illos haereticos baptizati sunt, qui in S. Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos, recipiantur quidem ut baptizati, ne S. Trinitatis invocatio vel confessio annulletur: sed doceantur integre et instruantur, quo sensu S. Trinitatis mysterium in ecclesia teneatur, et, si consentiunt credere, vel acquiescunt confiteri, purgati *iam* fidei integritate confirmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt vel hebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis qui eos offerunt iuxta morem baptizandi, et sic per manus impositionem chrismate communicati eucharistiae mysteriis admittantur. (1802C)

C. XXIX. De eodem. Idem ad Orosium in lib. LXV. Quaestionum dialog: quaest. 59.

Quamvis unum baptisma sit, et haereticorum, eorum scilicet, qui in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizantur, et ecclesiae catholicae: tamen quia foris *et extra* ecclesiam baptizantur, non sumunt baptismum ad salutem, sed ad perniciem, habentes nimirum formam sacramenti, virtutem autem eius abnegantes. (1803A) Et ideo eos ecclesia non rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt. Ipsa est profecto forma sacramenti. Ideo, quum reversi fuerint, accipiunt virtutem Spiritus sancti, quem ii, qui extra ecclesiam baptizantur, nondum habent.

C. XXX. Baptizantur qui tantum in nomine Domini baptizati probantur. Item Pelagius Papa Gaudentio episc. .

Si revera hi de haereticis, qui in locis tuae dilectioni vicinis commorari dicuntur, solummodo se in nomine Domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem venientes in S. Trinitatis nomine baptizabis. (1803B) Sin vero apud dilectionem tuam eorum, qui converti volunt, manifesta confessione claruerit, quod in nomine Trinitatis fuerint baptizati, sola reconciliationis impensa gratia catholicae sociare fidei maturabis, ut tali dispensatione servata nihil aliter, quam quod evangelica iubet auctoritas, temeritatis cuiusquam spiritu videatur effectum.

C. XXXI. An approbetur baptisma, quod a nobis baptizato praestatur. Item Augustinus de unico baptismo, lib. VII c. 53.

IV Pars. (1803C) Solet etiam quaeri, utrum approbandum sit baptisma, quod ab eo, qui non accepit, accipitur, si forte hoc curiositate aliqua didicit, quemadmodum dandum sit, et utrum nihil intersit, quo animo accipiat ille, cui datur, cum simulatione, an sine simulatione; si cum simulatione, utrum fallens, sicut in ecclesia, vel in ea, quae putatur ecclesia, an iocans, velut in mimo. Et infra: § l. (1804A) Veruntamen, si quis forte me in eo concilio constitutum, ubi talium rerum quaestio versaretur, non praecedentibus meritis, quorum sententiam sequi mallem, urgeret, ut dicerem quid ipse sentirem, si eo modo affectus essem, quo eram, quum ista dictarem, nequaquam dubitarem, habere eos baptismum, qui ubicunque et a quibuscunque illud verbis evangelicis consecratum sine sua simulatione et cum aliqua fide accepissent, quanquam eis ad salutem spiritalem non prodesset, si caritate caruissent, qua catholicae insererentur ecclesiae. Si enim habeam, *inquit*, fidem , ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum; sicut iam praeteritis maiorum statutis non dubito, etiam illos habere baptismum, qui quanquam fallaciter id accipiant, in ecclesia tamen accipiunt, vel ubi putatur esse ecclesia ab eis, in quorum societate id accipitur; de quibus dictum est: Ex nobis exierunt. (1804B) Ubi autem neque societas ulla esset *ita credentium, neque ille, qui ibi acciperet, ita* crederet, sed totum ludicre, et mimice, et ioculariter ageretur, utrum approbandus esset baptismus, qui sic daretur, divinum iudicium per alicuius revelationis oraculum, concordi oratione, *et impensis supplici devotione* gemitibus implorandum esse censerem, ita sane, ut post me dicturos sententias, si quid iam exploratum et cognitum afferrent, humiliter exspectarem.

C. XXXII. Non reiteratur baptisma, quod in fide sanctae Trinitatis ab haereticis praestatur. Item lib. I, contra Donatistas, c. 1.

V Pars. Ostenditur, illos impie facere, qui rebaptizare conantur orbis unitatem, et nos recte facere, qui Dei sacramenta improbare nec in ipso schismate audemus. (1804C) In quo enim nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum sunt. In eo autem a nobis recesserunt, in quo a nobis dissentiunt. Item paulo superius: § 1. Sacramentum baptismi est, quod habet qui baptizatur, et sacramentum dandi baptismi est, quod habet qui ordinatur. Sicut autem baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit: sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit. (1805A) Nulli enim sacramento iniuria facienda est. Si discedit a malis, utrumque discedit; si permanet in malis, utrumque permanet. Sicut ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat: sic acceptandus est baptismus, quem dedit ille, qui sacramentum dandi, quum discederet, non amiserat. Item eodem lib. c. 12: § 2. Si ad baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata, an non sunt dimissa? Eligant quod volunt: utrumlibet elegerint, sufficiet nobis. Si dimissa dixerint, quomodo *ergo* Spiritus *sanctus* disciplinae effugiet fictum, si in isto *ficto* remissionem operatus est peccatorum? (1805B) Si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde concusso et vero dolore fateretur, an denuo baptizandus iudicaretur? Quod si dementissimum est dicere, fateantur vero baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor eius in malitia vel sacrilegio perseverans peccatorum abolitionem non sinere fieri, atque ita intelligant, in communionibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, quum quis reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur, et dimitti non sinebantur. (1805C)

C. XXXIII. Valet ad salutem baptisma, etsi non ea fide parvuli offeruntur. Idem. in epist. XXIII, ad Bonifacium .

VI Pars. Non illud te moveat, quod quidam non ea fide ad baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spiritali ad vitam regenerentur aeternam: sed quod eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur.

C. XXXIV. Effusio sanguinis implet vicem baptismi. Item de unico baptismo contra Donatistas, lib. IV, c. 22.

VII Pars. (1806A) Baptismi vicem aliquando implere passionem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est: Hodie mecum eris in paradiso; non leve documentum *idem* B. Cyprianus assumit. Quod etiam atque etiam considerans, invenio, non tantum passionem pro nomine Christi id, quod *ex* baptismo deerat, posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille promomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum, nec quia credidit, passus est, sed, dum patitur, credidit. Quantum itaque valeat etiam sine visibili sacramento baptismi quod ait Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem, in illo latrone declaratum est. (1806B) Sed tunc impletur invisibiliter, quum mysterium baptismi non contemtus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Et infra c. 24.: § 1. Et sicut in illo latrone quod ex baptismi sacramento defuerat complevit omnipotentis benignitas, quia non superbia vel contemtu, sed necessitate defuerat, sic in infantibus, qui baptizati moriuntur, eadem gratia omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia voluntate, sed ex aetatis indigentia, nec corde credere ad iustitiam possunt, nec ore confiteri ad salutem. Ideo quum *alii* pro eis respondent, ut impleatur erga eos celebratio sacramenti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt. Item contra Iulianum Pelagianum, lib. 6, c. (1806C) 4: § 2. Alienum quippe opus est, quum credit per alterum, sicut alienum opus fuit, quum peccavit in altero. Item eodem lib. 4, contra Donatistas, c. 23: § 3. Sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter baptismus defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter affuit: sic et quum ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni affuit, perficitur salus. Quod traditum tenet universitas ecclesiae, quum parvuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad iustitiam et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit, quin etiam flendo et vagiendo, quum *in* eis mysterium celebratur, mysticis ipsis vocibus obstrepunt et *tamen* nullus Christianorum dixerit, eos inaniter baptizari. Item c. (1807A) 25: § 4. Quibus rebus omnibus ostenditur, aliud esse sacramentum baptismi, aliud conversionem cordis: sed salutem hominis ex utroque compleri. Nec si unum eorum defuerit, ideo putare debemus consequens esse, ut et alterum desit, quia et illud sine isto potest esse in infante, et hoc sine illo potuit esse in latrone, complente Deo, sive in illo sive in isto, quod non *ex* voluntate defuisset; quum vero ex voluntate alterum horum defuerit, reatu hominem involvi. Et baptismus quidem potest inesse, ubi conversio cordis defuerit. Conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contemto baptismo non potest. Neque *enim* ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, quum Dei sacramentum contemnitur. (1807B)

C. XXXV. Non baptizatur in homine, quicquid in eo est. Idem contra Iulianum, lib. IV, c. (1807C) 6.

Si quicquid in homine est, quando baptizatur, baptizari et sanctificari putandum est, dicturus es, et ipsa in illo baptizari et sanctificari, quae in intestinis et vesica *sunt* per digestionem corporis digerenda; dicturus es, baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc sacramentum accipiendum gravidam necessitas cogat, et ideo baptizari iam non debere qui nascitur; postremo dicturus es, *et ipsas* baptizari et sanctificari febres, quando baptizantur aegroti.

C. XXXVI. Valet baptisma, etsi per laicos ministretur. Item ad Fortunatum . (1808A)

Sanctum est baptisma per se ipsum, quod datum est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita ut in eodem sacramento sit etiam auctoritas traditionis per Dominum nostrum ad Apostolos, per illos autem ad episcopos, et alios sacerdotes, vel *etiam* laicos Christianos ab eadem origine et stirpe venientes. Et infra : § 1. Nam quum illa historia narratur, omnes, qui audiunt, *prope* ad lacrimas movet. Quum in navi quadam fidelis nullus esset praeter unum poenitentem, coepit imminere naufragium. Erat ibi quidam non immemor salutis suae et sacramenti vehementissimus flagitator, nec erat aliquis, qui dare posset, nisi poenitens ille; acceperat enim, sed pro peccato, de quo agebat poenitentiam, amiserat sanctitatem, sed non amiserat sacramentum. Nam si hoc amittunt peccantes, quum reconciliantur post poenitentiam, quare non iterum baptizantur? (1808B) Dedit ergo quod acceperat, et, ne periculose vitam finiret non reconciliatus, petiit ab eo ipso, quem baptizaverat, ut eum reconciliaret et factum est: naufragium evaserunt. Cognitum habes quod fecerunt. Nemo exstitit eorum, qui non pium animum ita crederet. ut consiliis eorum in illo periculo Dominum crederet affuisse. Motus enim animus religiosus et supplex ab homine exegit sacramentum, a Deo ipse impetravit sanctitatem. Quod si forte hoc, quod narravi de his, qui naufragio imminente periclitabantur, non vult aliquis credere, (non enim hoc scripturarum divinarum auctoritas, sed incerto auctore fama commendat), non repugnabo, sed interrogabo, si tale aliquid contingat, quid futurum est? (1808C) Non enim potest quisquam dicere, relinquendum esse illum, qui morte imminente baptizari desiderat. Quem baptizatum a poenitente quisquis non credit contigisse, oportet, ut credat posse contingere.

C. XXXVII. Quamvis recte vivat catechumenus, sine baptismo non potest salvari, Idem ad eumdem . (1809A)

Catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam *aeternam* habere non credimus, excepto martyrio, ubi tota baptismi sacramenta complentur. Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondet. Hoc et martyr coram persecutore facit, qui et confitetur fidem *suam*, et interrogatus respondet. Ille post confessionem *vel* aspergitur aqua, *vel intingitur*. Et hic *vel* aspergitur sanguine, vel contingitur igne. Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum; hic habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse, qui loquitur, sed spiritus Patris, qui loquitur in illo. Ille communicat eucharistiae in commemorationem mortis Domini, hic ipsi Christo commoritur. Ille confitetur se mundi actibus renunciaturum, hic ipsi renunciat vitae. (1809B) Illi peccata omnia remittuntur; in isto exstinguuntur .

C. XXXVIII. Non reiteratur baptisma, cuius formam constat integre collatam. Item Leo Papa. epist. XC, al. XCII, ad Rusticum, c. 16.

VIII Pars. Hi, de quibus scripsisti, qui eos baptizatos sciunt, sed cuius fidei fuerint qui eos baptizavere, se nescire profitentur, quolibet modo formam baptismatis acceperint, rebaptizandi non sunt; sed per manus impositionem *invocata* virtute Spiritus sancti, quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt. (1809C)

C. XXXIX. Et per bonos et malos ministros aeque baptizat Christus. Item Augustinus super Ioan. tract. V, ad c. 1.

IX Pars. Aliud est baptizare per ministerium: aliud baptizare per potestatem. (1810A) Item infra: § 1. Ergo baptizabant discipuli eius, et ibi adhuc erat Iudas inter discipulos eius. Si quos ergo baptizabat Iudas, non sunt iterum baptizati et quos baptizavit Ioannes, iterum baptizati sunt? Plane iterum: sed non idem erat baptismus. Quos enim baptizavit Ioannes, baptizavit Ioannes: quos autem baptizavit Iudas, Christus baptizavit. Item tract. 6: § 2. Per hanc enim potestatem, quam Christus solus sibi tenuit et in neminem ministrorum transfudit, quamvis per ministros *suos* baptizare dignatus sit, per hanc stat unitas ecclesiae, quae significatur per columbam de qua dictum est: Una columba mea, una est matris suae. (1810B) Si enim, ut iam dixi, fratres mei, transferretur potestas a Domino ad ministrum, tot baptismata essent, quot ministri essent et iam non staret unitas baptismi. Intendite, fratres. Ante, quam veniret Dominus noster Iesus Christus ad baptismum, descendit columba in aquam; cognovit Ioannes quiddam proprium ei, cui hoc dictum est: Super quem videris Spiritum descendentem *sicut columbam*, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Noverat, quia ipse baptizabat in Spiritu sancto; sed quia tali proprietate, ut potestas ab eo non transiret in alterum, quamvis eo donante, *hoc* ibi didicit. Item tract. 80: § 3. Iam vos mundi estis propter verbum , quod locutus sum vobis. (1810C) Quare non ait: mundi estis propter baptismum, quo loti estis, sed ait: propter verbum, quod locutus sum vobis, nisi quia et in aqua verbum mundat? Item tract. 5: § 4. Si fuerit minister iustus, computo illum cum Paulo, *computo illum* cum Petro, cum istis computo iustos ministros. (1811A) Quia vero iusti ministri gloriam suam non quaerunt (ministri enim sunt), pro ducibus haberi nolunt, spem in se poni erubescunt. Ergo computo cum Paulo iustum ministrum. Quid enim dicit Paulus? Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit.

C. XL. Nec baptisma, nec baptizandi potestatem schismatici amittunt. Idem in lib. I, de baptismo contra Donatistas, c. 1.

Nullus autem *illorum* negat, habere baptismum etiam apostatas; quibus utique redeuntibus et per poenitentiam conversis, *dum* non redditur, amitti non potuisse iudicatur. (1811B) Sic et illi, qui per sacrilegium schismatis ab ecclesiae communione discedunt, habent utique baptismum, quem prius quam discederent, acceperunt. Nam et ipsi, si redeant, non eis iterum datur. Unde ostenditur, illud, quod acceperant in unitate positi, non potuisse amittere *ab unitate* separatos. Quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest? Si dicis: non recte foris datur, respondemus: sicut non recte foris habetur, et tamen habetur, sic non recte foris datur; sed tamen datur. Sicut autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi quod extra unitatem inutiliter habebatur: sic per eandem reconciliationem incipit utile esse quod extra eam inutiliter datum est. Item lib. 3, c. 19: § 1. Haeretici sacramenta et scripturas habent ad spem, non ad salutem. Item lib. 4, c. (1811C) 11: § 2. Perfidus *et blasphemus*, si in perfidia *et blasphemia* permanserit, nec extra ecclesiam, *nec intra ecclesiam* remissionem accipit peccatorum; aut, si propter vim sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem vis operatur, sicut vis nominis Christi expulsionem daemonum foris etiam operabatur. (1812A)

C. XLI. Mali non sua potestate, sed Christi virtute baptisma ministrant. Item ibidem lib. V, c. 20 .

Quomodo exaudit Deus homicidam deprecantem, vel super aquam baptismi, vel super oleum, vel super eucharistiam, vel super capita eorum, quibus manus imponitur? Quae tamen omnia et fiunt, et valent etiam per homicidas, id est per eos qui oderunt fratres. Etiam in ipsa intus ecclesia, quum dare nemo possit quod non habet, quomodo dat homicida Spiritum sanctum? et tamen ipse intus etiam baptizat. Deus ergo dat etiam ipso baptizante Spiritum sanctum. (1812B) Quapropter sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos; ipsam vero gratiam non nisi per se ipsum, vel per sanctos suos et ideo remissionem peccatorum vel per se ipsum facit, vel per illius columbae membra, quibus ait: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur , et si cui tenueritis, tenebuntur . (1812C) Manus autem impositio si non adhiberetur ab haeresi venienti, quanquam extra omnem culpam esse iudicaretur, propter caritatis tamen copulationem (quod est maximum donum Spiritus sancti, sine quo non valent ad salutem quaecunque alia sancta in homine fuerint) manus haereticis correctis imponitur. Induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando *et* usque ad vitae sanctificationem; atque illud primum et bonis et malis potest esse commune: hoc autem *alterum* proprium est bonorum et piorum. (1813A) § 2. Non ob aliud visum est quibusdam etiam egregiis viris antistitibus Christi, (inter quos praecipue B. Cyprianus eminebat), non esse posse apud haereticos vel schismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab effectu vel usu sacramenti, et quia eius effectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud haereticos non inveniebatur, ipsum quoque sacramentum non illic esse putabatur. (1813B) Sed convertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem (quum et hi, qui in ipsa unitate perversi sunt, et perdite vivunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse, nec habere, quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur *, habere tamen, et dare, et accipere baptismi sacramentum); satis eluxit pastoribus ecclesiae catholicae, et ovem, quae foris errabat et dominicum characterem foris accipiebat, venientem ad Christianae unitatis salutem ab errore corrigi, characterem tamen Dominicum in ea agnosci potius, quam improbari, quandoquidem ipsum characterem multi et lupi, et lupis infigunt, qui videntur *quidem* intus esse, veruntamen ad illam ovem, quae *etiam* ex multis una est, non pertinent. § 3. Quum malus tradit baptismum bono, id est in unitatis vinculo, veraci conversione mutato, inter bonum sacramentum, quod traditur, et bonum fidelem, cui traditur, tradentis malitia non separat, et, quum illi veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur ab eis, quibus ipsa veraci confessione coniungitur, Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi charitate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter, sive non noverint. (1813C) Similiter, quum alicuius peccata tenentur, ab eis *utique* tenentur, a quibus ille cordis pravitate disiungitur, sive notis corporaliter, sive ignotis. § 4. Omnes mali spiritaliter a bonis seiuncti sunt. Si autem etiam corporaliter aperta dissensione separentur, peiores fiunt. Sed nihil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat, et quanto peiori tradat. Potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus. Sed quam perniciosum est habere, tam perniciosum est tradere. Ille autem, cui traditur, potest salubriter accipere, si ipse non separatus acceperit urgente mortis necessitate. § 5. Cur haeretici foris baptizare non possunt? an quia peiores sunt eo ipso, quod foris sunt? (1814A) Sed nihil interest ad integritatem baptismi, quanto peior id tradat. Neque enim tantum interest inter malum et peiorem, quantum *interest* inter bonum et malum, et tamen, quum baptizat malus, non aliud dat, *quam bonus. Ergo et quum baptizat peior, non aliud dat*, quam ille, qui minus est malus. An forte non ad hominis meritum, sed ad ipsius baptismi sacramentum pertinet, ut foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi foris posset, et toties necesse esset baptizari, quoties recedens quisque ab ecclesia rursus ad ecclesiam remeasset. (1814B) § 6. His, qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur, quia spiritus disciplinae effugiet fictum, aut in ipso temporis puncto per vim sacramenti dimissa iterum per fictionem replicantur, ut et illud verum sit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, et illud: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum: id est, ut induat eum Christo sanctitas baptismi, et exuat eum Christo pernicies fictionis. Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus in evangelio docet in illo servo, a quo Dominus dimissum debitum petivit, eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere. Sic non impeditur baptismi gratia, quo minus omnia peccata dimittat, etiamsi odium fraternum in eius, cui dimittuntur, animo perseverat. (1814C) Solvitur enim hesternus dies, et quicquid superest solvitur etiam ipsa hora momentoque ante baptismum, et in baptismo; deinceps autem reus esse continuo incipit non solum consequentium, sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, quae dimissa sunt, *peccatis* .

C. XLII. Quando prosit baptismus ei, qui ficte illum accepit. Idem eodem I lib. de baptismo, et eodem c. 12.

X Pars. Tunc valere incipit ad salutem baptismus, quum illa fictio veraci confessione recesserit, quae, corde in malitia vel sacrilegio perseverante, peccatorum abolitionem non sinebat fieri.

C. XLIII. Non reiterantur sacramenta, quae extra ecclesiam conferuntur. Idem ad Donatistas, epist. XLVIII . (1815A)

Non in vobis mutamus in quibus nobiscum estis (in multis enim estis nobiscum), nam et de talibus dictum est: Quoniam in multis erant mecum; sed ea corrigimus, in quibus, *nobiscum* non estis, et ea vos hic accipere volumus, quae non habetis illic, ubi estis. Nobiscum autem estis in baptismo, in symbolo, in ceteris dominicis sacramentis. In spiritu autem unitatis et vinculo pacis, in ipsa denique catholica ecclesia nobiscum non estis. Et in epistola 51, ad Bonifacium : § 1. Isti autem, cum quibus agimus *, vel de quibus agimus, non sunt desperandi, adhuc enim sunt in corpore; sed non quaerant Spiritum sanctum, nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus, cuius est illud sacramentum, et ideo sibi iudicium manducant et bibunt. (1815B)

C. XLIV. Quomodo recipiantur ab ecclesia qui in nomine Trinitatis apud haereticos baptizantur. Item Gregorius Quirino Episcopo, et ceteris in Iberia Episcopis, lib. IX, epist. 61.

Ab antiqua Patrum institutione didicimus, ut qui apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, quum ad sanctam ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei ad sinum matris ecclesiae revocentur. Unde Arianos per impositionem manus occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum sanctae catholicae ecclesiae oriens reformat. (1815C) Monothelitas vero, et alios ex sola *vera* confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod sunt apud haereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis recipit, quum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint, vel isti propter professionem verae fidei sanctae et universalis ecclesiae visceribus fuerint uniti.

C. XLV. Extra ecclesiam baptismus accipi potest, sed non prodest. Item Augustinus de baptismo, c. (1816A) 1.

Ecclesia paradiso comparata indicat nobis, posse quidem eius baptismum homines etiam foris recipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem vel percipere, vel tenere, Nam et flumina de fonte paradisi, sicut scriptura testatur, etiam foras largiter manaverunt. Nominatim quippe commemorantur et per quas terras fluant. Et quia extra paradisum constituta sunt, omnibus notum est *. Nec tamen in Mesopotamia, vel *in* Aegypto, quo illa flumina pervenerunt, est felicitas vitae, quae in paradiso commemoratur. Ita fit, ut, quum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit extra paradisum *. Sic ergo baptismus ecclesiae potest esse extra ecclesiam, munus autem beatae vitae non nisi inter ecclesiam reperitur. (1816B)

C. XLVI. Haeresis et sacrilegium haereticorum sunt non sacramenta. Idem de unico baptismo contra Donatistas, lib. III, c. 11.

Nunc autem non, sicut haeresis haereticorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam baptisma, quod Christi est, dici debet ipsorum.

C. XLVII. De eodem. Idem lib. V, c. 13.

Quum tantum valet baptismus per hominem contemtibilem, quantum per apostolum datus, ita nec illius, nec illius esse cognoscitur, sed Christi. Item c. (1816C) 14: § 1 Invenimus dictum ab Apostolo, et gloriam meam, quamvis utique in Domino, et ministerium meum et prudentiam meam, et evangelium meum, quamvis utique a Domino impertitum atque donatum; baptismus autem meus, nemo eorum dixit omnino. Non enim omnium aequalis est gratia, nec ministrant omnes aequaliter; nec aequali prudentia sunt omnes praediti et in evangelizando alius alio melius operatur. Et ideo dici potest alius alio doctior in ipsa doctrina salutari, Alius autem alio magis minusve baptizatus dici non potest, sive ab inferiore sive a maiore baptizetur. (1817A)

C. XLVIII. De eodem. Idem lib. IV, c. 15.

Satis ostendimus, ad baptismum, qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam vel dantis, vel accipientis errorem, sive de Patre, sive de Patre, sive de Filio, sive de Spiritu sancto aliter sentiat, quam coelestis doctrina insinuat.

C. XLIX. Quod bonis et malis sacramenta ecclesiae communia sunt. Idem in libro de baptismo .

Est unitas ecclesiae, quae late patet, in sacramentorum videlicet societate et communione, quae complectitur cum granis etiam paleas, quando eas corporaliter mixtas ita patitur, ut neque illas iusti vitent, neque ab illis iusti vitentur. (1817B) Sic sunt in ecclesia homines mali, ut in corpore humano humores mali, qui interdum exeunt ex corpore.

C. L. Non transit ad aquam baptismi malitia benedicentis. Idem de unico baptismo contra Donatistas lib. III, c. 10.

Non est aqua profana et adultera, super quam nomen Dei invocatur, etiamsi a profanis et adulteris invocetur, quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est.

C. LI. Non est rebaptizandus qui ab haereticis baptizatur. Item Beda homilia XXXVI, ad c. 3 Ioannis . (1817C)

Sive haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille, qui *ita* baptizatus est, a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio vel invocatio tanti nominis videatur annullari.

C. LII. Baptizati a paganis in nomine baptizentur Trinitatis. Item Gregorius II Bonifacio Episcopo, ep. ult. .

Quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo baptizes in nomine Trinitatis, mandamus. (1818A)

C. LIII. Sine exorcismis et exsufflationibus nullus baptizetur. Item Coelestinus Papa Episcopis Galliae, epist. I, c. 12.

XI Pars. Sive parvuli, sive iuvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeant, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum Spiritus ab eis immundus abiiciatur.

C. LIV. Officium baptizandi catechumeni praeveniant. Item Rabanus de institutione clericorum lib. I, c. 25.

Ante baptismum catechizandi debet hominem praevenire officium, ut fidei primum catechumenus accipiat rudimentum. (1818B) Item ibidem: § 1. Prius ipse Iesus caeci nati oculos luto ex sputo facto superlinivit, et sic ad aquas Siloe misit, quia prius debet baptizandus fide incarnationis Christi instrui, et sic ad baptismum iam credulus admitti, ut sciat, cuius gratiae in eo est particeps, et cui iam debitor fiat deinceps.

C. LV. Quo tempore catechumeni ad exorcizandum sunt deferendi. Item ex Concilio Bracarensi II, c. 1.

Ante viginti dies baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni concurrant, in quibus viginti diebus omnino symbolum, quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem, spiritualiter doceantur. (1818C)

C. LVI. Quo tempore competentibus symbolum est praedicandum. Item ex Concilio Agathensi, c. 13.

Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una die, id est ante octo dies dominicae resurrectionis, publice in ecclesia competentibus praedicari .

C. LVII. In unaquaque ecclesia baptizandi catechizari possunt. Item Nicolaus Papa. (1819A)

Catechismi baptizandorum a sacerdotibus unius cuiusque ecclesiae possunt fieri, sicut in sancta hac Romana ecclesia (cui, Deo auctore, ministerium famulatus nostri exhibemus), solenniter fieri comprobantur.

C. LVIII. De eodem. Item ex Concilio Laodicensi, c. 46.

Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae vel episcopo vel presbyteris reddere.

C. LIX. De eodem. Item ex Concilio Martini Bracarensis, c. 49.

Non liceat ante duas septimanas Paschae, sed ante tres ad baptismum suscipere aliquem. (1819B) Oportet autem, ut in his diebus *hi*, qui baptizandi sunt, symbolum discant, et in quinta feria novissimae septimanae *hoc* episcopo vel presbytero reddant.

C. LX. Ante, quam baptizentur, quilibet sunt examinandi. Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 85.

Baptizandi nomen suum dent, et diu sub abstinentia vini et carnium, ac manus impositionis crebra examinatione baptismum percipiant.

C. LXI. Baptizandi quare exorcizantur et exsufflantur. Item Rabanus de institutione clericorum, lib. I, c. (1819C) 27.

Postquam se baptizandus per confessionem verae fidei in alterius commendaverit dominium, et per abrenunciationem a prioris possessoris se alienaverit servitio, exsufflatur ab eo saeva potestas, ut per pium sacerdotis ministerium Spiritui sancto cedat fugiens spiritus malignus.

C. LXII. De eodem. Item Augustinus de symbolo, lib. I, c. 1.

Sicut nostis, fratres carissimi, *et* parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quae decepit hominem, ut possideret homines. (1820A) Non ergo creatura *Dei* in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille, sub quo sunt *omnes*, qui sub peccato nascuntur.

C. LXIII. Quare signetur baptizandus in corde et fronte. Item Rabanus de institutione clericorum, lib. I, c. 27.

Postea signatur baptizandus signaculo sanctae crucis tam in fronte quam in corde, ut ab eo tempore *ipse* apostata diabolus in vase suo pristino, suae interemtionis cognoscens signaculum, iam sibi deinceps illud sciat esse alienum.

C. LXIV. Quare super eum orationes dicantur. Idem ibidem continuo .

Exhinc iam dicuntur super eum orationes, ut fiat catechumenus. (1820B) Tunc datur baptizando sal benedictum in os, ut per sal typicum, sapientiae sale conditus, foetore careat iniquitatis, et nec a vermibus peccatorum ultra putrefiat, sed magis illaesus servetur ad maiorem gratiam percipiendam.

C. LXV. Quare sale initiantur catechumeni. Item Beda in Esdram, lib. II, c. 9 .

Sal coelestis sapientiae, quo initiantur catechumeni, in cunctis operum nostrorum sacrificiis iubemur offerre.

C. LXVI. Quare iterum exorcizentur. Item Rabanus de institut. clericorum, lib. I, c. (1820C) 27.

Dehinc iterum exorcizatur diabolus, ut suam nequitiam agnoscens et iustum super se Dei iudicium timens, recedat ab homine, nec iam contendat eum arte sua subvertere, ne baptismum consequatur, sed magis honorem Deo creatori suo exhibens reddat opus factori suo.

C. LXVII. Sacerdotes exorcizando daemonia repellunt. Item Gregorius Papa in hom. XXIX, Evangel. . (1821A)

Sacerdotes, quum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia eiiciunt?

C. LXVIII. Quare de saliva nares et aures tanguntur Item Rabanus de institut. clericorum, lib. I, c. 27.

Postea tanguntur ei nares et aures cum saliva, et dicitur ei verbum *illud* evangelicum, quod Iesus, quando surdum et mutum sanavit, tangens cum sputo linguam eius, et mittens digitos in auriculas eius, dixit: Effeta , quod est adaperire. (1821B) Hoc enim sacramentum hic agitur, ut per salivam typicam sacerdotis et tactum sapientia et virtus divina salutem eiusdem catechumeni operetur, ut aperiantur ei nares ad accipiendum odorem notitiae Dei, ut aperiantur illi aures ad audiendum mandata Dei, ut aperiantur ei sensus in intimo corde ad respondendum.

C. LXIX. Quare nares, non ora baptizandorum episcopus tangit. Item Ambrosius de sacramentis, lib. I, c. 1.

Propter gloriam muneris et operis non os tangit episcopus, sed nares. Quare nares? ut bonum odorem accipias pietatis aeternae.

C. LXX. Quare a sacerdote inunguntur. Item Rabanus de instit. clericorum, lib. I, c. 27.

Deinde a sacerdote inungitur, ut sacrum baptisma cum fide accepta custodiatur. (1821C) Ungitur tunc illius pectus de oleo sanctificato cum invocatione S. Trinitatis, ut nullae reliquiae latentis inimici in eo resideant, sed in fide S. Trinitatis mens eius confortetur. Ungitur et inter scapulas de eodem oleo, ut undique muniatur, et ad bona opera facienda per Dei gratiam roboretur. Item c. 28: § 1. Consecratur *post haec* et ad ipsum baptismum catechumenus accedit.

C. LXXI. Quomodo fontem baptismi Trinitatis praesentia consecrat. Item Ambrosius in lib. II, de sacramentis, c. 5 . (1822A)

Venit sacerdos ad fontem, dicit precem, invocat Patris nomen, *praesentiam* Filii et Spiritus sancti, utitur verbis coelestibus. Coelestia verba, quae Christi sunt. Praesentia Trinitatis adest; operatur sermo aeternus; ubi descendit Spiritus, primo quasi columba descendit, ut increduli vocarentur ad fidem. In principio signum debuit esse: in posterioribus *debet esse* perfectio. Apostolis enim Spiritus sanctus datus est in igneis linguis propter incredulos; nobis iam in plenitudine ecclesiae non per signa, sed per fidem veritas est colligenda.

C. LXXII. Verba erroris per imperitiam prolata non impediunt aquae sanctificationem. Item Augustinus de unico baptismo, lib. VI, c. 25.

XII Pars. (1822B) Si non sanctificatur aqua, quum aliqua erroris verba per imperitiam precator effundit, multi non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa ecclesia non sanctificant aquam. Multorum enim preces emendantur quotidie, si doctioribus fuerint recitatae, et multa in eis reperiuntur contra catholicam fidem. Numquid, si manifestetur aliquos baptizatos, quum illae preces dictae super aquam fuissent, iubebuntur denuo baptizari? Quid ita? quia plerumque precis vitium superat precantis affectus, et quia illa certa evangelica verba, sine quibus non potest baptismus consecrari, tantum valent, ut per illa sic evacuentur quaecunque in prece vitiosa contra regulam fidei dicuntur, quemadmodum daemonium Christi nomine excluditur. (1822C) Nam utique haereticus, si afferat precem vitiosam, nec habeat bonum charitatis affectum, quo possit illa imperitia superari (et ideo similis est ei, quicunque in ipsa catholica invidus et malevolus, quales arguit illic Cyprianus), afferat etiam, ut fieri solet, aliquam precem, in qua loquatur contra regulam fidei, (multi quippe irruunt in preces non solum ab imperitis loquacibus, sed etiam ab haereticis compositas, et, per ignorantiae simplicitatem non eas valentes discernere, utuntur eis arbitrantes quod bonae sint), nec tamen quod in eis perversum est evacuat illa quae ibi recta sunt, sed ab eis potius evacuatur.

C. LXXIII. Quid significent mysteria, quae in fonte baptismatis celebrantur. Item Augustinus ad Neophytos, hom. III .

XIII Pars. Prima igitur et secunda praedicatione de his tantum locuti sumus, quae vobis prius, quam ad fontem sanctum veniretis, iuxta catholicae ecclesiae instituta tradidimus. (1823B) Et quid significaret unctio, quae diversis corporis nostri adhibita partibus diversum intellectum designat, prout Dominus donare dignatus est, interpretati sumus, quum ostenderemus, vos per oleum sanctificationis ad auditum plenae