Hermannus_monachus_cps2, De miraculis S. Mariae Laudunensis, 2, 1HOME > 'mutum' in 'Hermannus_monachus, De miraculis S. Mariae Laudunensis, 2, 1'
>>> Hermannus monachus, De miraculis S. Mariae Laudunensis, 2, CAP. II. - De aurifice caeco illuminato Atrebati. hide dictionary links

(PL 156 0973) CAP. I. - De surdo et muto apud Nigellum curato.

(0973A)

Ex oblationibus ergo fidelium per Franciam collectis, toto autumnali et hiemali tempore templum Dominae nostrae ex magna parte reparatum est. Sequenti vero Quadragesima, cum adhuc pars operis maxima superesset, pecunia vero paulatim decresceret, consuluerunt nobis nonnulli sapientes, ut denuo ex canonicis aliqui eligerentur, qui tam litterarum scientia quam modulatione canendi et peritia Laudunensi Ecclesiae forent honori, et cum feretro Dominae nostrae sanctorumque reliquiis in Angliam transmitterentur, quae tunc temporis magna divitiarum florebat opulentia, pro pace, et iustitia, quam rex eius Henricus filius Guillelmi regis in ea faciebat. (0973B) Electi sunt itaque ex canonicis Boso presbyter, neposque eius Robertus, Radulphus presbyter, Matthaeus, cognatusque eius Bonifacius, Robertus genere Anglicus, et Helinandus, Ioannes presbyter parochiae Sancti Martini, et Amisardus clericus. His ergo electis, feretrum Dominae nostrae tradidimus cum aliis pluribus sanctorum reliquiis, inter quas eminebat et forma et dignitate unum phylacterium, in quo sic sculptum legitur:
Spongia, crux Domini, cum sindone, cum faciali
Me sacrat, atque tui Genitrix et virgo capilli. (0974A)

Tantis itaque talibusque fultos praesidiis, praefatos socios nostros in Angliam transmisimus, prospera et illis imprecantes, et cum magna processione aliquantulum eos prosequentes, feria secunda ante Dominicam palmarum ab urbe Laudunensi in pace dimisimus.

Redeuntes autem eodem anno mense Septembri, circa Nativitatem Sanctae Mariae, sic nobis ea quae sibi contigerant retulerunt. Egressi, inquiunt, a vobis venimus ad castrum, quod Nigella ( Nelle ) vocatur, in pago Vermadensi, et honorifice suscepti fuimus a canonicis, et a domno Radulpho patre domni Ivonis, eiusdem castri principe et possessore. Qui videlicet Radulphus habebat in domo sua quemdam a nativitate surdum et mutum, nomine Ioannem, quem ab infantia nutrierat usque ad virilem aetatem, ita ut tunc barbam prolixam haberet. (0974B) Hic ergo videns populum causa sanctarum reliquiarum ad ecclesiam festinantem, nutu signorum a domino suo commonitus, etiam ipse cum aliis cucurrit. Potata deinde aqua, de qua sanctae reliquiae lotae fuerant, ore quoque et auribus eius diligenter ex ea lotis, sub feretro recubuit et obdormivit. Nec mora, videntibus cunctis, prae nimia anxietate toto corpore sudorem coepit emittere, sanguis etiam ex auribus et naribus atque venis, quae circa guttur et collum prominebant, ac si ruptae forent, ubertim profluere. Evigilans post paululum surrexit, et coram feretro stans clamare coepit in voce exsultationis, sed non confessionis, quoniam loqui nesciebat, quod non didicerat, qui nunquam audierat. Quod tamen alios dicentes audiebat, hoc ipse respondere compellantibus et sibi loquentibus volens, post illos dicebat. (0975A) Quae tunc populi laetitia, quis clamor fuerit, nullus sufficienter referre valebit. Sic ille, perfecte sanatus, fere usque ad mare nos est prosecutus; nobiscum etiam transisset, nisi eum reverti rogassemus.


423w 0.48506617546082 s