Hermannus_monachus_cps2, De miraculis S. Mariae Laudunensis, 2, 2HOME > Hermannus_monachus, De miraculis S. Mariae Laudunensis, 2, 2
Hermannus monachus, De miraculis S. Mariae Laudunensis, 2, CAP. I. - De surdo et muto apud Nigellum curato. <<<     >>> CAP. III. - De puella sanata apud Sanctum Audomarum. hide dictionary links

(PL 156 0975A) CAP. II. - De aurifice caeco illuminato Atrebati.

Inde circa Parasceven Atrebatum urbem venientes, non minus honorifice suscepti sumus. Et ecce quidam aurifex senex in eadem urbe manens, qui iam per duodecim annos oculorum lumine privatus fuerat, audiens feretrum Sanctae Mariae Laudunensis advenisse, interrogabat formam, vel qualitatem, seu quantitatem eiusdem feretri. Quam cum didicisset, protinus ex imo pectoris trahens alta suspiria, lacrymasque ubertim profundens: Heu! (0975B) inquit, hoc feretrum manibus meis composui ego peccator in iuventute mea, iussu Domni Helinandi Laudunensis episcopi. In hoc idem episcopus pretiosas reliquias posuit, inter quas fuit caput sancti Walarici abbatis, nec non et caput sancti Montani, qui, sicut ab eodem episcopo audivi, cum oculorum visum amisisset, ortum sancti Remigii beatae Cilniae matri eius praenuntiavit, sibique de lacte eius lumen reddendum subiunxit, quod et postea contigit. Sed, o tu piissima Dei genitrix, quam hodierna die huc gaudeo advenisse, faciesne misericordiam tuam in me peccatore, ut instar sancti Montani recepto lumine feretrum tuum, quod composui, rursum possim videre? Talia cum lacrymis dicendo, rogavit ut ex lympha, qua reliquiae lotae fuerant, oculi sui tangerentur. (0975C) Quo facto, de ipsa aqua bibit, sicque per totam noctem in oratione pervigil coram feretro mansit. Mane facto lumen recepit, Deoque et piae Matri eius gratias egit.


202w 0.47679805755615 s