Hieronymus_Stridonensis_cps2, Commentaria in Matthaeum, 1HOME > 'mutum' in 'Hieronymus_Stridonensis, Commentaria in Matthaeum, 1'
Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Matthaeum, prologus. <<<     >>> LIBER II. hide dictionary links

(PL 26 0022A) LIBER PRIMUS.

(0021)

(Caput I. - Vers. 1.) Liber generationis Iesu Christi. In Isaia legimus: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8) ? Non ergo putemus Evangelistam [Al. Evangelium] prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dixit effatu, hic narrare incipiat: quia ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione est dictum. A carnalibus autem coepit, ut per hominem Deum dicere incipiamus.

Filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac. (0021C) Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Ordo praeposterus, sed necessario commutatus. Si enim primum posuisset Abraham, et postea David: rursus ei repetendus fuerat Abraham, ut generationis series texeretur. Ideo autem, caeteris praetermissis, horum filium nuncupavit; quia ad hos tantum est facta de Christo repromissio, ad Abraham: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18) , quod est Christus. Ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ps. CXXXI, 11.)

(Vers. 3.) Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. (0021D) Notandum in genealogia Salvatoris nullam sanctarum assumi mulierum; sed eas quas Scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores venerat, de peccatoribus nascens, omnium peccata deleret. Unde et in consequentibus Ruth Moabitis ponitur, et Bethsabee uxor Uriae. (0022B)

(Vers. 4 seqq.) Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abia autem genuit Asa. Asa autem genuit Iosaphat. Iosaphat autem genuit Ioram. (0022C) Iste est Naasson princeps tribus Iudae, sicut in Numeris legimus (Num. I et II) .

Ioram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit Ioathan. Ioathan autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. In quarto Regum volumine (Capp. III, VIII et seqq.) legimus de Ioram Ochoziam fuisse generatum, quo mortuo, Iosabeth filia regis Ioram, soror Ochoziae tulit Ioas filium fratris sui, et eum internecioni, quae exercebatur ab Athalia [Al. Atholia], subtraxit. Cui successit in regnum filius eius Amasias, post quem regnavit filius eius Azarias, qui appellatur et Ozias [Al. Ochozias]: cui successit Ioathan filius eius. (0022D) Cernis ergo quod secundum fidem historiae tres reges in medio fuerint, quos hic Evangelista praetermisit: Ioram quippe non genuit Oziam, sed Ochoziam: et reliquos quos enumeravimus. (0023A) Verum quia Evangelistae propositum erat tres tessarescedecades in diverso temporum statu ponere, et Ioram generi se miscuerat impiissimae Iezabel, idcirco usque ad tertiam generationem eius memoria tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine poneretur.

(Vers. 12 seqq.) Et post transmigrationem Babylonis, Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Matthan. Matthan autem genuit Iacob. Si voluerimus Iechoniam in fine primae tessarescedecadis [Al. tesseradecadis] ponere, in sequenti non erunt quatuordecim, sed tredecim. (0023B) Sciamus igitur, Iechoniam priorem ipsum esse quem et Ioacim: secundum autem, filium, non patrem: quorum prior per c et m, sequens per ch et n scribitur: quod scriptorum vitio, et longitudine temporum, apud Graecos Latinosque confusum est.

(Vers. 16.) Iacob autem genuit Ioseph. Hoc loco obiecit nobis Iulianus Augustus dissonantiam Evangelistarum, cur evangelista Matthaeus Ioseph dixerint filium Iacob: et Lucas eum filium appellarit Heli; non intelligens consuetudinem Scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum Legem ei pater sit. (0023C) Scimus enim hoc per Moysen Deo iubente praeceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius eius accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris vel propinqui sui (Deut. II) . Super hoc et Africanus temporum scriptor et Eusebius Caesariensis in libris διαφωνίας εὐαγγελίων plenius disputarunt.

(Vers 17.) Virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. Cum virum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum; sed recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsi viri, et sponsae vocentur uxores.

(Vers. 18.) Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. Numera a Iechonia usque ad Ioseph, et invenies generationes tredecim. Quarta decima ergo generatio in ipsum Christum reputabitur. (0024A)

Christi autem generatio sic erat. Quaerat diligens lector et dicat: Cum Ioseph non sit pater Domini Salvatoris, quid pertinet ad Dominum generationis ordo deductus usque ad Ioseph? Cui respondebimus primum, non esse consuetudinis Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo texatur. Deinde ex una tribu fuisse Ioseph et Mariam: unde ex Lege eam accipere cogebatur ut propinquam, et quod simul censetur in Bethleem, ut de una videlicet stirpe generati.

Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph. Quare non de simplici Virgine, sed de desponsata concipitur? Primum, ut per generationem, Ioseph, origo Mariae monstraretur. Secundo, ne lapidaretur a Iudaeis ut adultera. (0024B) Tertio, ut in Aegyptum fugiens haberet solatium mariti. Martyr Ignatius etiam quartam addidit causam, cur a desponsata conceptus sit: ut partus, inquiens, eius celaretur diabolo, dum eum putat non de Virgine, sed de uxore generatum.

Antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Non ab alio inventa est nisi a Ioseph, qui pene licentia maritali futurae uxoris omnia noverat. Quod autem dicitur, Antequam convenirent: non sequitur, ut postea convenerint; sed Scriptura quod factum non sit, ostendit.

(Vers. 19.) Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens. (0024C) Si quis fornicariae coniungitur, unum corpus efficitur (I Cor. VI, 16) . Et in Lege praeceptum est, non solum reos, sed et conscios criminum obnoxios esse peccati (Levit. V) : quomodo Ioseph cum crimen celet [Al. celaret] uxoris, iustus scribitur: Sed hoc testimonium Mariae est, quod Ioseph sciens illius castitatem, et admirans quod evenerat, celat silentio, cuius mysterium nesciebat.

(Vers. 20.) Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium. (0025A) Iam et supra diximus sponsas uxores appellari, quod plenius liber adversus Helvidium docet: et blandientis affectu ei per somnium Angelus loquitur, ut iustitiam silentii comprobaret. Simulque notandum, quod Ioseph filius esse dicatur [Al. dicitur] David, ut Maria quoque de stirpe David monstraretur.

(Vers. 21.) Et vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. IESUS Hebraico sermone Salvator dicitur. Etymologiam ergo nominis eius evangelista signavit, dicens: Vocabis nomen eius Iesum; quia ipse salvum faciet populum suum. (0025B)

(Vers. 22 seqq.) Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Exsurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini. Pro eo quod evangelista Matthaeus dicit, in utero habebit, in propheta scriptum est, in utero accipiet. Sed propheta, quia futura praedicit, significat quid futurum sit, et scribit, accipiet: evangelista autem, quia non de futuro, sed de praeterito narrat historiam, mutavit accipiet, et posuit habebit. Qui enim habet, nequaquam accepturus est. Tale quid et in Psalmis legimus: Ascendens in excelsum, captivam duxit captivitatem: accepit dona in hominibus (Ps. LXVII, 19) . Hoc testimonium apostolus ponens, non dixit, accepit, sed dedit: quia ibi de futuro significatum est, quod accepturus esset: hic de eo narrat historia, qui iam dederat quod acceperat. (0025C)

(Vers. 25.) Et accepit coniugem suam, et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum; et vocavit nomen eius Iesum. Ex hoc loco quidam perversissime suspicantur, et alios filios habuisse Mariam, dicentes primogenitum non dici, nisi qui habeat et fratres: cum hic mos sit divinarum Scripturarum, ut primogenitum non eum vocent, quem fratres sequuntur, sed eum qui primus natus sit. (0026A) Lege supradictum libellum adversus Helvidium.

(Cap. II. - Vers. 2 seqq.) Vidimus enim stellam eius in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Ad confusionem Iudaeorum, ut nativitatem Christi a gentibus discerent, oritur in Oriente stella, quam futuram Balaam, cuius successores erant, vaticinio noverant. Lege Numerorum librum (Cap. XXIV) . Deferuntur autem magi stellae indicio in Iudaeam, ut sacerdotes a magis interrogati, ubi Christus nasceretur, inexcusabiles fierent de adventu eius. (0026B)

(Vers. 5.) At illi dixerunt ei: in Bethleem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Librariorum hic error est. Putamus enim ab evangelista primum editum, sicut in ipso Hebraico legimus, Iudae, non Iudaeae. Quae est enim aliarum gentium Bethleem, ut ad distinctionem eius hic Iudaeae poneretur? Iudae autem idcirco scribitur, quia est et alia Bethleem in Galilaea. Lege librum Iesu filii Nave (Ios. 19) . Denique et in ipso testimonio, quod de Michaeae prophetia sumptum est, ita habetur: Et tu, Bethleem terra Iuda (Mich. V, 2) .

(Vers. 11.) Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. (0026C) Pulcherrime munerum sacramenta Iuvencus presbyter uno versiculo comprehendit:
Thus, aurum, myrrham, regique, hominique, Deoque
Dona ferunt.

Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam, etc. (0027A) Qui munera obtulerant Domino, consequenter responsum accipiunt. Responsum autem (quod Graece dicitur χρηματισθέντες) non per angelum fit, sed per ipsum Dominum, ut meritorum Ioseph privilegium demonstraretur. Revertuntur autem per aliam viam, quia infidelitati miscendi non erant et Iudaeorum.

(Vers. 13, 14.) Ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius, et fuge in Aegyptum: et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens, accepit puerum et matrem eius nocte: et secessit in Aegyptum; et erat ibi usque ad obitum Herodis. Quando tollit [Al. tulit] puerum et matrem eius, ut in Aegyptum transeat, nocte tollit et tenebris: quando vero revertitur in Iudaeam, nec nox, nec tenebrae ponuntur in Evangelio. (0027B)

(Vers. 15, 16.) Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam, dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde; et mittens, occidit omnes pueros qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis. Respondeant qui Hebraeorum voluminum denegant veritatem, ubi hoc in LXX legatur interpretibus. Quod cum non invenerint, nos eis dicemus in Osee propheta scriptum (Cap. 11) , sicut et exemplaria probare possunt quae nuper edidimus. (0027C) Possumus autem locum istum et aliter conciliare [Al. consolari] propter contentiosos, quorum consuetudinem Paulus apostolus habere se denegat, et Ecclesiam Christi (I Cor. 11) ; et testimonium proferimus ex Numeris, dicente Balaam: Deus ex Aegypto vocavit eum: gloria eius sicut unicornis (Num. XXIII, 22) .

(Vers. 17 seqq.) Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Ierem. XXXI, 15) . Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Aegypto, dicens: Surge, et accipe puerum et matrem eius, et vade in terram Israel. (0028A) De Rachel natus est Beniamin, in cuius tribu non est Bethleem (Genes. XXXV) . Quaeritur ergo quomodo Rachel filios Iudae, id est, Bethleem, quasi suos ploret? Respondebimus breviter, quia sepulta sit iuxta Bethleem in Ephrata, et ex materno corpusculi hospitio matris nomen acceperit. Sive quoniam Iuda, et Beniamin duae tribus iunctae erant, et Herodes praeceperat non solum in Bethleem interfici pueros, sed et in omnibus finibus eius. Per occisionem [Al. occasionem] Bethleem intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse caesos. Plorat autem filios suos, et non recipit consolationem, secundum duplicem intelligentiam. Sive quod eos in aeternum mortuos aestimaret, sive quod consolari se nollet de his quos sciret esse victuros. (0028B) Quod autem dicitur in Rama, non putemus loci nomen esse, iuxta Gabaa, sed rama excelsum ( ) interpretatur, ut sit sensus: Vox in excelso audita est, id est, longe lateque dispersa.

(Vers. 20.) Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Ex hoc loco intelligimus non solum Herodem, sed et sacerdotes et scribas eodem tempore necem Domini fuisse meditatos.

(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem eius, et venit in terram Israel. Non dixit, accepit filium suum, et uxorem suam, sed puerum, et matrem eius, quasi nutritius, non maritus.

(Vers. 22.) Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea, pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. (0028C) Multi labuntur errore propter ignorantiam historiae, putantes eumdem esse Herodem, a quo in passione sua Dominus irridetur, et qui nunc mortuus esse refertur. Ergo Herodes ille qui cum Pilato postea amicitias fecit, huius Herodis filius est, frater Archelai; quem et ipsum Tiberius Caesar Lugdunum, quae Galliarum est civitas, relegavit, fratremque eius Herodem successorem regni fecit. Lege Iosephi historiam.

(Vers. 23.) Et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur. (0029A) Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, numquam diceret, quod dictum est per prophetas; sed simpliciter, quod dictum est per prophetam: nunc autem pluraliter prophetas vocans, ostendit se non verba de Scripturis sumpsisse, sed sensum. Nazaraeus, sanctus interpretatur. Sanctum autem Dominum futurum, omnis Scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere, quod etiam eisdem verbis, iuxta Hebraicam veritatem in Isaia scriptum sit: Exiet virga de radice Iesse, et Nazaraeus de radice eius conscendet (Isai. XI, 1) .

(Cap. III. - Vers. 1.) Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorum. Primus Baptista Ioannes regnum coelorum praedicat, ut praecursor Domini hoc privilegio honoretur. (0029B)

(Vers. 3.) Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, dicentem: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Animas credentium praeparabat, in quibus ambulaturus erat Dominus, ut purus in viis purissimis ambularet, dicens: Habitabo in eis, et inambulabo: et ero Deus ipsorum, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12) . Porphyrius istum locum Marci evangelistae principio comparat, in quo scriptum est: Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam. Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas eius (Isai. XL, 3) . Cum enim testimonium de Malachia (Cap. III) Isaiaque contextum sit, quaerit, quomodo velut ab uno Isaia exemplum putemus assumptum. Cui Ecclesiastici viri plenissime responderunt. (0029C) Nos autem [Al. aut] nomen Isaiae putamus additum scriptorum vitio, quod et in aliis locis probare possumus, aut certe de diversis testimonis Scripturarum unum corpus effectum. Lege tertium decimum Psalmum, et hoc idem reperies.

(Vers. 4.) Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos. De pilis, inquit, habebat, non de lana. Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris. Zona autem pellicea qua accinctus fuit et Elias, mortificationis indicium [Al. symbolum] est (IV Reg. I) . Porro quod sequitur:

Esca autem eius erat locustae et mel silvestre. Habitatori solitudinis congruum est non delicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis explere. (0029D)

(Vers. 9.) Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Lapides ethnicos vocat, propter cordis duritiam. Lege Ezechielem: Auferam, inquit, a vobis cor lapideum, et dabo cor carneum (Ezech. XXXVI, 26) . In lapide duritia, in carne mollitudo [Al. mollitia] monstratur. Sive simpliciter indicat Dei potentiam, quod qui de nihilo cuncta fecerit, possit et de saxis durissimis populum procreare. (0030A)

(Vers. 10, 11.) Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Ego quidem baptizo vos in aqua, in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est. Praedicatio sermonis Evangelici, qui ex utraque parte acutus est gladius, securis appellatur, iuxta Ieremiam prophetam, qui verbum Domini securi comparat caedenti petram (Ierem. XLVI) .

Cuius non sum dignus calciamenta portare. (0030B) In alio Evangelio: Cuius, ait, non sum dignus solvere corrigiam calciamenti: hic humilitas, ibi mysterium demonstratur, quod Christus sponsus sit, et Ioannes non mereatur sponsi corrigiam solvere, ne vocetur domus eius iuxta legem Mosi, et exemplum Ruth, domus discalciati (Deut. XXV, et Ruth. IV) .

(Vers. 12.) Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam: et congregabit triticum in horreum suum: paleas autem comburet igni inexstinguibili. Sive quia ignis est Spiritus sanctus, ut Acta Apostolorum docent, quo descendente, sedit, quasi ignis super singulos [Al. linguas] credentium (Act. II) ; et impletus est sermo Domini dicentis: Ignem veni mittere super terram: et quem [Al. quam] volo ut ardeat (Luc. XII, 49) . Sive quia in praesenti, spiritu baptizamur, et in futuro, igne. (0030C) Apostolo quoque huic sensui congruente: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13) .

(Vers. 13, 14.) Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Respondens autem Iesus, dixit ei. Triplicem ob causam Salvator a Ioanne accepit baptismum. Primum, ut quia homo natus erat, omnem iustitiam et humilitatem Legis impleret. Secundo, ut baptismate suo Ioannis baptisma comprobaret. Tertio, ut Iordanis aquas sanctificans, per descensionem columbae. Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum.

(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, ut ostenderet Christum in aqua, Ioannem a Christo in spiritu baptizandum. Sive aliter, sine modo: ut qui servi formam assumpsi, expleam et humilitatem eius. (0030D) Alioquin scito, te in die iudicii meo esse baptismate baptizandum. Sine modo, dicit Dominus Iesus, habeo et aliud baptisma quo baptizandus sum. Tu me baptizas in aqua, ut ego te baptizem pro me in sanguine tuo.

(Vers. 16.) Sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. Baptizatus autem Iesus confestim ascendit de aqua. (0031A) Non addidit, iustitiam Legis, sive naturae, ut nos utrumque intelligamus: ut si Deus ab homine accepit baptisma, nullus a conservo dedignetur accipere.

(Vers. 17.) Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et ecce vox de coelis, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Mysterium Trinitatis in baptismate demonstratur: Dominus baptizatur, Spiritus descendit in habitu [Al. specie] columbae, Patris vox, testimonium Filio perhibentis auditur. Aperiuntur autem coeli non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis; quibus et Ezechiel in principio voluminis sui apertos eos esse commemorat. Sedit quoque columba super caput Iesu, ne quis putaret vocem Patris ad Ioannem factam, non ad Dominum. (0031B)

(Cap. IV. - Vers. 1.) Tunc Iesus ductus est in desertum a spiritu. Haud dubium quin a sancto Spiritu. Sequitur enim:

Ut tentaretur a diabolo. Ducitur autem non invitus aut captus, sed voluntate pugnandi.

(Vers. 2.) Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator, dixit ei: Si Filius Dei es. In isto numero quadragesimae nobis ostenditur sacramentum, in quo et Moses ieiunavit in monte Sina (Exod. XXIV) , et Elias iuxta montem Oreb (III Reg. XIX) . Permittitur autem esurire corpus, ut diabolo tentandi tribuatur occasio. (0031C)

(Vers. 3.) Dic ut lapides isti panes fiant. Esurienti congrue dicitur: dic ut lapides isti panes fiant: sed duobus contrariis teneris, o diabole. Si ad imperium eius possunt lapides panes fieri, ergo frustra tentas eum qui tantae potentiae est. Sin autem non potest facere, frustra Filium Dei suspicaris. Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

(Vers. 4.) Qui respondens, ait: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo; sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Testimonium de Deuteronomio sumptum est (Deut. VIII, 3) . Ideo autem sic respondit Dominus, quia propositum erat ei, humilitate diabolum vincere, non potentia. (0031D) Simulque animadvertendum, quod nisi ieiunare coepisset Dominus, tentandi occasio non fuisset diabolo, secundum illud: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore: et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1) . Sed et ipsa responsio Salvatoris, hominem fuisse indicat, qui tentatus est. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Si quis ergo non vescitur verbo Dei, iste non vivit.

(Vers. 5.) Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. Assumptio ista quae dicitur, non ex imbecillitate Domini venit, sed de inimici superbia, qui voluntatem Salvatoris necessitatem putat. (0032A) Ex hoc autem loco intelligitur quid sit illud quod in alio scribitur loco: Abierunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt (Matth. XXVII, 53) .

(Vers. 6.) Et statuit eum supra pinnaculum templi, et dixit ei. Ut quem fame tentaverat, tentaret et vana gloria.

Si Filius Dei es. In omnibus tentationibus hoc agit diabolus, ut intelligat si Filius Dei sit; sed Dominus sic responsionem temperat, ut eum relinquat ambiguum.

Mitte te deorsum. Scriptum est enim. Vox diaboli, qui [Al. quae] semper omnes cadere deorsum desiderat, Mitte te, inquit, deorsum, persuadere potest, praecipitare non potest.

Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (0032B) Hoc in nonagesimo psalmo legimus; verum ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est. Male ergo interpretatur Scripturas diabolus. Certe si vere de Salvatore scriptum noverat, debuerat et illud dicere, quod in eodem psalmo contra se sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. De angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur: de sua [Al. sui] conculcatione quasi tergiversator tacet.

(Vers. 7.) Ait illi Iesus rursum: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Falsas de Scripturis diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis. Et notandum quod testimonia necessaria de Deuteronomio tantum protulerit, ut secundae legis sacramenta monstraret. (0032C)

(Vers. 8.) Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit ei. Gloria mundi, quae cum mundo praeteritura est, in monte, et in supercilio demonstratur: Dominus autem ad humilia descendit et campestria, ut diabolum humilitate superaret. Porro diabolus ducere eum festinat ad montes, ut per quos ipse corruerat, etiam caeteri corruant, iuxta illud Apostoli: Ne inflatus incidat in iudicium diaboli (I Tim. III, 6) .

(Vers. 9.) Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Arrogans et superbus etiam hoc de iactantia loquitur: non quod in toto mundo habeat potestatem, aut possit omnia regna dare diabolus, cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos. (0032D) Si cadens, inquit, adoraveris me. Ergo qui adoraturus est diabolum, ante corruit.

(Vers. 10.) Tunc dicit ei Iesus: Vade , Satana: Scriptum est enim. Non ut plerique putant, eadem satanas et apostolus Petrus sententia condemnantur. (0033A) Petro enim dicitur: Vade retro me, Satana (Mat. XVI, 23) , id est, sequere me, qui contrarius es voluntati meae: hic vero audit, vade, Satana: et non ei dicitur, retro me, ut subaudiatur, vade in ignem aeternum, qui praeparatus est tibi, et angelis tuis.

Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Dicens diabolus Salvatori: si cadens adoraveris me: econtrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat Dominum et Deum suum.

(Vers. 11.) Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Praecedit tentatio, ut sequatur victoria. Angeli ministrant, ut victoris dignitas comprobetur.

(Vers. 15, 16.) Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Iordanem Galilaeae gentium: populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam, et sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. (0033B) Hi primum audiere Dominum praedicantem, ut ubi Israelis fuerat ab Assyriis prima captivitas, ibi redemptoris praeconium nasceretur.

(Vers. 17, 18.) Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare: erant enim piscatores. Et ait illis. Ioanne tradito, recte ipse incipit praedicare: desinente Lege, consequenter oritur Evangelium. Si autem eadem praedicat Salvator, quae Ioannes Baptista ante praedixerat, ostendit se eiusdem Dei esse Filium, cuius ille prophaeta sit.

(Vers. 19, 20.) Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. (0033C) At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Isti primi vocati sunt, ut Dominum sequerentur: piscatores et illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non virtute Dei, sed eloquentia adque doctrina fieri putaretur.

(Vers. 24.) Et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos. Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudaea, et de trans Iordanem. Non vere lunaticos, sed qui putabantur lunatici, ob daemonum fallaciam, qui observantes lunaria tempora, creaturam infamare cupiebant, ut in Creatorem blasphemiae redundarent.

(Cap. V. - Vers. 1, 2.) Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens os suum, docebat eos, dicens. (0033D) Dominus ad montana conscendit, ut turbas ad altiora secum trahat. Sed turbae ascendere non valent. Et sequuntur discipuli, quibus et ipsis [Al. ipse] non stans, sed sedens et contractus loquitur. Non enim intelligere poterant in sua maiestate fulgentem. (0034A) Secundum litteram, nonnulli simpliciorum fratrum putant eum beatitudines, et caetera quae sequuntur, in Oliveti monte docuisse, quod nequaquam ita est: ex praecedentibus enim et sequentibus in Galilaea monstratur locus, quem putamus esse vel Thabor, vel quemlibet alium excelsum montem. Denique postquam finivit sermones suos, statim sequitur: Cum autem introisset Capharnaum.

(Vers. 3.) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Hoc est quod alibi legimus: Et humiles spiritu salvabit (Ps. XXXIII, 16) : Ne quis autem putaret paupertatem, quae nonnumquam necessitate portatur, a Domino praedicari, adiunxit, spiritu: ut humilitatem intelligeres, non penuriam. Beati pauperes spiritu, qui propter Spiritum sanctum voluntate sunt pauperes. (0034B) Unde super huiuscemodi pauperibus et Salvator per Isaiam loquitur: Dominus unxit me; propter quod evangelizare pauperibus misit me (Isai. VI, 1) .

(Vers. 4.) Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Non terram Iudae [Al. Iudaeae], nec terram istius mundi; non terram maledictam, spinas et tribulos afferentem (Genes. V) , quam crudelissimus quisque et bellator magis possidet; sed terram quam Psalmista desiderat, dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13) . Huiuscemodi possessor, et post victoriam triumphator, etiam in quadragesimo quarto psalmo describitur: Et intende, prospere [Al. et prospere] procede et regna: propter veritatem et mansuetudinem, et iustitiam. Nemo enim terram istam per mansuetudinem, sed per superbiam possidet.

(Vers. 5.) Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Luctus hic non mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et vitiis mortuorum. (0034C) Sic flevit et Samuel Saulem, quia poenituerat Deum quod unxisset eum regem super Israel (I Reg. XV) . Sic et Paulus apostolus, flere ac lugere se dicit eos, qui post fornicationem et immunditiam non egerunt poenitentiam (II Cor. XII).

(Vers. 6.) Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Non nobis sufficit velle iustitiam, nisi iustitiae patiamur famem: ut sub hoc exemplo numquam nos satis iustos, sed semper esurire iustitiae opera intelligamus.

(Vers. 7.) Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. (0034D) Misericordia non solum in eleemosynis intelligitur; sed in omni peccato fratris, si alter alterius onera portemus (Galat. VI) .

(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quos non arguit conscientia ulla peccati. Mundus mundo corde conspicitur: templum Dei non potest esse pollutum.

(Vers. 9.) Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Qui primum in corde suo, deinde et inter fratres dissidentes pacem faciunt. Quid enim prodest alios per te pacari, cum in tuo animo sint bella vitiorum? (0035A)

(Vers. 10.) Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Signanter addidit [Al. dicit], propter iustitiam. Multi enim persecutionem propter sua peccata patiuntur. et non sunt iusti. Simulque considera, quod octava verae circumcisionis beatitudo martyrio terminetur.

(Vers 11.) Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me. Illud maledictum contemnendum est, quod beatitudinem creat, quod falso maledicentis ore profertur. Unde et specialiter definivit quae sit beata maledictio: omne, dicens, maledictum adversum vos, mentientes propter me. Ubi ergo Christus in causa est, ibi et optanda maledictio est. (0035B)

(Vers. 12.) Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. Nescio quis hoc nostrum possit implere, ut laceretur opprobriis fama nostra, et nos exsultemus in Domino. Hoc qui vanam sectatur gloriam, implere non potest. Gaudere igitur et exsultare debemus, ut merces nobis in coelestibus praeparetur. Eleganter in quodam volumine scriptum legimus: « Ne quaeras gloriam, et non dolebis cum inglorius fueris. »

(Vers. 13.) Vos estis sal terrae. Sal appellantur apostoli, quia per illos universum hominum conditur genus.

Quod si sal evannerit, in quo salietur? Si doctor erraverit, a quo alio doctore emendabitur? (0035C)

Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Exemplum de agricultura sumptum est. Sal etenim sicut in ciborum condimentum, et ad siccandas carnes necessarium est: ita alium usum non habet. Certe legimus in Scripturis, urbes quasdam, ira [Al. ita] victorum sale seminatas, ut nullum in ipsis germen oriretur (Iudith. IX) . Caveant ergo doctores et episcopi, et videant: Potentes potenter tormenta sustinere (Sap. VI, 7) ; nihilque esse remedii: sed maiorum ruinas ad tartarum ducere.

(Vers. 14 seqq.) Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. (0035D) Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est. (0036A) Docet fiduciam praedicandi, ne apostoli abscondantur ob metum, et sint similes lucernae sub modio, sed tota libertate se prodant, ut quod audierunt in cubiculis, praedicent in tectis (Matth. X, 27) .

(Vers. 17.) Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas. Non veni solvere, sed adimplere. Sive quod de se per alios prophetata compleverit, sive quia ea quae ante propter infirmitatem audientium rudia et imperfecta fuerant, sua praedicatione compleverit (Matth. V) , iram tollens, et vicem talionis excludens, et occultam in mente concupiscentiam.

(Vers. 18.) Donec transeat coelum et terra. Promittuntur nobis coeli novi, et terra nova, quae facturus est Dominus Deus. Si ergo nova creanda sunt, consequenter vetera transitura. Quod autem sequitur:

Iota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. (0036B) Ex figura litterae ostenditur, quod etiam quae minima putantur in Lege, sacramentis spiritualibus plena sint, et omnia recapitulentur in Evangelio. Cuius ergo eruditionis est, cuiusque doctrinae, etiam diversa sacrificia, et quae superstitiosa videntur, in victimis quotidie demonstrare compleri?

(Vers. 19 seqq.) Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Dico autem vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regno coelorum. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis. (0036C) Hoc capitulum cum superiori haeret testimonio, in quo dixerat: Iota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Sugillat ergo Pharisaeos, qui, contemptis mandatis Dei, statuebant proprias traditiones, quod non eis prosit doctrina in populis, si vel parvum, quod in Lege praeceptum est, destruant. Possumus autem et aliter intelligere, quod magistri eruditio, etiamsi parvo peccato obnoxius sit, deducat eum de gradu maximo, nec prosit docere iustitiam, quam minima culpa destruit. Et beatitudo perfecta sit, quae sermone docueris, opere complere.

(Vers. 22.) Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. (0036D) In quibusdam codicibus additur, sine causa: caeterum in veris definita sententia est, et ira penitus tollitur, dicente Scriptura: Qui irascitur fratri suo. Si enim iubemur verberanti alteram praebere maxillam, et inimicos nostros amare, et orare pro persequentibus (Luc. VI) , omnis irae occasio tollitur. (0037A) Radendum est ergo, sine causa, quia ira viri iustitiam Dei non operatur (Iacob. I) .

Qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio. Hoc verbum proprie Hebraeorum est: RACA ( ) enim dicitur κενὸς, id est, inanis aut vacuus: quem nos possumus vulgara iniuria, absque cerebro, nuncupare. Si pro otioso sermone reddituri sumus rationem, quanto magis de contumelia (Matth. XI) ! Sed et signanter additur: Qui dixerit fratri suo, raca. Frater enim noster nullus est, nisi qui eumdem nobiscum habet Patrem. Cum ergo similiter credat in Deum, et Christum Dei noverit sapientiam (I Cor. I): qua ratione stultitiae elogio denotari potest?

Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis. Ἀπὸ κοινοῦ ex superioribus subauditur: Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae. (0037B) Qui enim aeque in Deum credenti dicit, fatue, impius est in religione.

(Vers. 23, 24.) Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. Non dixit, si tu habes aliquid adversus fratrem tuum, sed si frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior reconciliationis tibi imponatur necessitas. Quamdiu illum placare non possumus, nescio an consequenter munera nostra offeramus Deo. (0037C)

(Vers. 25 seqq.) Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum eo in via: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis. Pro eo quod nos habemus in Latinis codicibus, consentiens, in Graecis scriptum est Εὐνοῶν, quod interpretatur benevolus, aut benignus. (0037D) Ex praecedentibus autem et consequentibus manifestus est sensus, quod nos Dominus atque Salvator noster, dum in istius saeculi via currimus, ad pacem et ad concordiam cohortetur, iuxta Apostolum, dicentem: Si fieri potest, quantum ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18) . Nam et in praecedenti capitulo dixerat: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te: et hoc finito, statim infert: Esto consentiens aut benignus adversario tuo, et reliqua. Et in consequentibus iubet: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. (0038A) Cum haec manifesta sit [Al. sint] et consequens intelligentia, plerique arbitantur de carne dictum et anima, vel de anima et spiritu: quod penitus non stat. Quomodo enim aut caro mittenda erit in carcerem, si anima non consenserit: cum et anima et caro pariter recludendae sint, nec quidquam possit caro facere nisi quod animus imperarit, aut Spiritus sanctus habitans in nobis vel carnem vel animam repugnantes iudici tradere, cum ipse sit iudex. Alii iuxta Epistolam Petri dicentis: Adversarius vester diabolus quasi leo rugiens circuit (I Petr. V, 8) , et reliqua, adversarium diabolum interpretantur, et volunt a Salvatore praecipi, ut dum in potestate nostra est, simus benevoli erga diabolum, qui est inimicus et ultor, nec faciamus eum poenas sustinere pro nobis. (0038B) Cum enim ipse vitiorum incentiva suppeditet, et nobis etiam voluntate peccantibus, si consenserimus ei vitia suggerenti, pro nobis quoque esse torquendum. Et dicunt benevolum esse unumquemque sanctorum adversario suo, si eum non faciat pro se sustinere tormenta. Quidam coactius disserunt, in Baptismate singulos pactum inire cum diabolo, et dicere: Renuntio tibi, diabole, et pompae tuae, et vitiis tuis, et mundo tuo, qui in maligno positus est (I Ioan. V, 19) . Si ergo servaverimus pactum, benevoli et consentientes sumus adversario nostro, et nequaquam in carcerem recludendi. (0038C) Sin vero quidquam trangressi fuerimus eorum quae diabolo spoponderamus, trademur iudici ac ministro, et mittemur in carcerem, et non exibimus ex eo; donec reddamus novissimum quadrantem. Quadrans genus est nummi, qui habet duo minuta. Unde et in alio Evangelio, mulier illa pauper et vidua dicitur misisse quadrantem in corbonam (Marc. XII) , et in alio, duo minuta (Luc. XXI) . Non quod dissonent Evangelia, sed quod unus quadrans duos minutos nummos habeat. Hoc est ergo quod dicit: Non egredieris de carcere, donec etiam minima peccata persolvas.

(Vers. 28.) Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Inter πάθος et προπάθειαν, id est, inter passionem, et propassionem, hoc interest, quod passio reputatur in vitium: propassio, licet initii [Al. vitii] culpam habeat, tamen non tenetur in crimine. (0038D) Ergo qui viderit mulierem, et anima eius fuerit titillata, hic propassione percussus est. Si vero consenserit, et de cogitatione affectum fecerit, sicut scriptum est in David: Transierunt in affectum cordis (Ps. LXXII, 7) , de propassione transivit ad passionem, et huic non voluntas peccandi deest, sed occasio. (0039A) Quicumque igitur viderit mulierem ad concupiscendum, id est, si aspexerit ut concupiscat, ut facere disponat, iste recte dicitur eam moechari in corde suo.

(Vers. 29, 30.) Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandalizat te, abscinde eam, et proiice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diversa volitantem, oculum nuncupavit. Per dextram autem et caeteras corporis partes, voluntatis et affectus initia demonstrantur: ut quod mente concipimus, opere compleamus. (0039B) Cavendum est igitur, ne quod in nobis optimum est, cito labatur in vitium. Si enim dexter oculus et dextera manus scandalizant, quanto magis ea quae in nobis sinistra sunt! Si enim anima labitur, quanto plus corpus quod ad peccata proclivius est! Aliter. In dextero oculo, et in dextera manu, fratrum, uxorum, et liberorum, atque affinium et propinquorum monstratur affectus, quos si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento esse cernimus, debemus truncare istiusmodi portiones, ne dum volumus lucri caeteros facere, ipsi in aeternum pereamus. (0039C) Unde dicitur et de sacerdote magno, cuius anima Dei cultui dedicata est: Super patre et matre et filiis non polluetur (Lev. XXI, 11) , id est, nullum affectum sciet, nisi eius, cuius cultui dedicatus est.

(Vers. 31 seqq.) Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat. Iterum audistis, quia dictum est antiquis: Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua. In posteriori parte locum istum plenius Salvator exponit, quod Moses libellum repudii dari iusserit propter duritiam cordis maritorum, non dissidium concedens, sed auferens homicidium (Deut. XXIV) . Multo enim melius est, licet lugubrem evenire discordiam, quam per odium sanguinem fundi. (0039D)

(Vers. 34 seqq.) Ego autem dico vobis, non iurare omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis. Neque per caput tuum iuraveris: quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester, est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est. (0040A) Hanc per elementa iurandi pessimam consuetudinem semper habuere Iudaei noscuntur, sicut prophetalis eos frequenter arguit sermo (Isai. LXV) Qui iurat, aut veneratur, aut diligit eum, per quem iurat. In lege praeceptum est, ut non iuremus, nisi per Dominum Deum nostrum (Deut. VI et VII) . Iudaei per angelos, et urbem Ierusalem, et templum, et elementa iurantes, creaturas resque carnales venerabantur honore, et obsequio Dei. Denique considera quod hic Salvator non per Deum iurare prohibuerit; sed per coelum, et terram, et Ierosolymam, et per caput tuum. Et hoc quasi parvulis fuerat lege concessum, ut quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent: sic et iurare permitterentur in Deum: non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo id exhibere, quam daemonibus. (0040B) Evangelica autem veritas non recipit iuramentum, cum omnis sermo fidelis pro iureiurando sit.

(Vers. 38.) Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo. Qui dicit oculum pro oculo, non alterum vult auferre, sed utrumque servare. Dominus noster vicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum. Et in Lege retributio est: in Evangelio gratia. Ibi culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur exordia.

(Vers. 39.) Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram. Et ei qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. (0040C) Ecclesiasticus vir describitur, imitator eius qui dicit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Infra II, 29) . Et pollicitationem suam, percussus alapa, comprobat: Si male locutus sum, argue de malo: sin autem bene, quid me caedis (Ioan. XVIII, 23) ? Tale quid et David loquebatur in Psalmo: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Ps. VII, 5) . Et Ieremias in Lamentationibus: Bonum est homini cum portaverit [Al. sederit ab, etc.] iugum ab adolescentia sua. Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis (Thren. III, 27, 30) . Hoc adversum eos qui putant alterum Deum Legis, alterum Evangelii; quod et ibi, et hic mansuetudo doceatur. Secundum mysticos intellectus: percussa dextera nostra non iubemur sinistram praebere, sed alteram, hoc est, alteram dextram. (0040D) Iustus enim sinistram non habet. Si nos haereticus in disputatione percusserit, et dextrum dogma voluerit vulnerare, opponatur ei aliud de Scripturis testimonium, et tamdiu verberanti succedentes sibi dexteras praebeamus, donec inimici ira lassescat.

(Vers. 42, 43.) Qui petit a te, da ei, et volenti mutuari a te, ne avertaris. Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. (0041A) Si de eleemosyna tantum dictum intelligimus, in plerisque pauperibus hoc stare non potest. Sed et divites si semper dederint, semper dare non poterunt. Post bonum ergo eleemosynae apostolis, id est, doctoribus praecepta tribuuntur, ut qui gratis acceperunt, gratis tribuant (Matth. X) . Istius modi pecunia numquam deficit; sed quanto plus data fuerit, tanto amplius duplicatur. Et cum subiecta sibi arva riget, numquam fontis unda siccatur.

(Vers. 44.) Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. (0041B) Multi praecepta Dei imbecillitate sua, non sanctorum viribus aestimantes, putant esse impossibilia quae praecepta sunt, et dicunt sufficere virtutibus, non odisse inimicos: caeterum diligere plus praecipi, quam humana natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed perfecta: quae fecit David in Saul et in Absalon (I Reg. XXIV et XXVI, et II Reg. XVIII) . Stephanus quoque martyr pro inimicis lapidantibus deprecatus est (Act. VII) . Et Paulus anathema cupit esse pro persecutoribus suis (Rom. IX) . Haec autem Iesus et docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt (Luc XXIII, 34).

(Vers. 45.) Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? (0041C) Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Si Dei praecepta custodiens, filius quis efficitur Dei: ergo non est natura filius, sed arbitrio suo.

(Cap. VI. - Vers. 1.) Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Qui tuba canit, eleemosynam faciens, hypocrita est. Qui ieiunans demolitur faciem suam, ut ventris inanitatem monstret in vultu, et hic hypocrita est. Qui in synagogis et in angulis platearum orat, ut videatur ab hominibus, hypocrita est. (0041D) Ex quibus omnibus colligitur hypocritas esse, qui quodlibet faciunt, ut ab hominibus glorificentur [Al. honorificentur]. Mihi videtur et ille qui dicit fratri suo: Dimitte ut tollam festucam de oculo tuo (Matth. VII, 4) , propter gloriam hoc facere, ut ipse iustus esse videatur. Unde dicitur ei a Domino: Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo. (0042A) Non itaque virtus, sed causa virtutis apud Deum mercedem habet. Etsi a recta via paululum declinaveris, non interest utrum ad dexteram vadas, an ad sinistram, cum verum iter amiseris.

(Vers. 3, 4.) Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Non solum eleemosynam, sed quodcumque feceritis boni operis, debet sinistra nescire; si enim illa scierit, statim