Librum Origenis περὶ ἀρχῶν, quem pridem Ruffinus sublesta fide Latine reddiderat, addens mutilansque aliqua, Hieronymus cum a Pammachio rogatus denuo vertisset, nihil immutans, quo posset citra fidei periculum legi, ostendit quae sint in eo impie dicta, atque ut haeretica caveri debeant.