Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, p1 
>>> Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT I. Exordium orationis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


PRAEFATIO.

(PL 96 0111A)

Divinae institutionis auctoritas, et sacrae paternitatis antiquitas per Scripturam, quae, dicente Apostolo, divinitus inspirata utilis est (II Tim. III, 16) , Ecclesiam catholicam nasci per fidem, crescere per institutionem, atque in aeternitatem per remunerationis gloriam permanere, et per redemptionis munus obtinuit, et per adoptionis spiritum affirmavit, quoniam hanc eamdem Scripturam ipse Spiritus ad salutem hominum inspiravit, qui ad beatitudinis praemia homines provexit. Huius sanctae Ecclesiae origo in hominibus figuraliter inchoavit ex tempore, perficietur autem ex muneris aeternitate. In sanctis vero angelis in veritatis specie temporaliter coepit, in veritatis specie perenniter manet. (0111B) Ita namque spiritaliter condita est, ut post ruinam praevaricationis in conditoris amorem sui soliditate percepta, non suae naturae augmento concresceret, sed humanae salvationis illatione reparata constaret. In angelica vero conditione, quia ex parte aliquod ruit, reliquum gloriae in perennitate permansit. In humana vero conditione, quia tota per deceptionem hostis natura interit hominis, ex nulla parte reparari poterat, nisi eam ad reparationem sui ex toto redemptoris veritas suscepisset. Hinc adfuit, ut inde potens Conditor ruinam repararet angelicam, unde pius Redemptor in se suscipiens reparandam illic naturam induxit humanam. (0111C) Regnante igitur Deo in coelo et in terra, cuius regnum est totus mundus, qui ex coelo constat, et terra, cui servit coelestium, terrestrium, et infernorum omnis rei universa substantia, per quem consistit iam illa sine defectu coelestis patriae pars beata, ad cuius profectum in electis quotidie natura conscendit humana. Quia enim Dei Patris Verbum, et hoc ipsum Deus, per quod angeli et omnia facta sunt, caro factum est in hominibus caput Ecclesiae, qui erat initium angelicae creaturae, ac proinde sicut Deus et homo in unitate personae caput est unus Christus, ita illi esset ex angelis et hominibus Ecclesiae unum corpus. Unde huius Ecclesiae gloriosa pietas et gloriatio pia gaudet in consistentibus angelis, anhelat in hominibus provehendis. (0111D) In illis laudem celebrat Conditoris, in istis assumit gloriam Redemptoris. In illis habet gaudium sine fine, in istis appetit sine fine gaudere. In illis statione, in istis acquisitione laetatur. Illic in civibus solida, hic in advenis laeta. Illic de securitate quiescit hic de sollicitudine prospectatur. (0112A) Salus illis, et aeternitas istis reparatio est. Et sicut isti nec volent unquam peccare, nec poterunt, ita isti a velle ut posse peccandi salvati asciscuntur per effectum redemptionis in eorum plenitudinem claritatis. Iam per sancti Spiritus pignus pia futurae unitatis admistione concreta, quando ea quae in hominibus ex adversitate tolerat angelicae consolationis suffragatione firma sustentat, ut in peregrinatione huius vitae opitulatio angelica foveat, quos gloriosae societatis suae unitas exspectat. (0112B) Huius Ecclesiae pars, quae in hoc tempore advocatur, ut fiat quod dicitur: Congrega nos ex gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua (Psal. CV, 45, 46) , quo ordine secundum apostolicam, sanctorumque Patrum traditionem antiquam, institutionem quoque divina auctoritate prolatam, invitetur ut veniat, veniens ordinabiliter suscipiatur, suscepta sacris ordinibus provehatur, provecta sanctificationis gratia impleatur, praesentis libelli serie manet congestum, dispositum pariter et concretum, non nostris novitatibus incognita proponentes, sed antiquorum monita vel intelligentiae reserantes, vel memoriae adnotantes. Ob quam rem titulum operis huius Adnotationum de cognitione baptismi decrevimus inscribendum.


497w 4.1776390075684 s