Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 2 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT I. Exordium orationis. <<<     >>> CAPUT III. Quod unus sit Deus Trinitas tota. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0112C) CAPUT II. Quod insinuetur novae regenerationis dicere mysterium velle.

(0112D)

Generationem illam, quae fit proventurae generationis divinae, ut nati homines in iram renascantur ad gratiam, per quam filii irae transeunt in adoptionem filiorum Dei, qua liberati a regno peccati transferuntur in regnum gloriae Dei, suis ordinibus persequi et explicare contendam, ut omnis sancto lavacro baptizandus videat per quae mysteriorum signa vocatur; omnis iam baptizatus meminerit quae sacramentorum praemia et servet, et veneretur; quatenus dum figurae tanti mysterii antea signatae esse noscuntur, postea ipsarum figurarum sacramenta in aeternam gratiam sciantur esse completa.


90w 0.6331250667572 s